Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

PROSP. ALPIA DE PLANT. AEGYPTI. 16

CAPUT VIII.

Folia Sebesten extremis suis ovalem magis rotunditatem , quam angulossim acumen praeseserunt, superiore ambitu per spatia inaequalia Variis incisuris dentata, & nonnunquam segmento veluti subducto mutilata. Frustus brevi insidet caliculo, rotundus, tenui spinosoque umbilico leviter adstrictus, maturaque jam aetate pellucidus, non insuavi glaucedine inclusa semina manifestat. Succus huic e resius, excellens praebet re is medium catarrhis ad fauces labentibus sistendis. Minimam i men ejus operam AEgyptii flagitant: inter quos albo corvo similem dixeris, quem acrius destillationes exercent. Causam agnoscas, pro ratione Climatis, siccius cerebri temperamentum , & quod a vini illecebris si militem excipias, S pauc los qui Christianis addicti sunt) ex religionis edicto vulgus a

stineat. Illius enim immoderatum usum , ut vere cecinit L cretius, Consequitur gravitas membrorum, praepediuntur Crura vacillanti , tardescit lingκa , madet mens , Nant oculi

C Λ γ u T I X. De Tamarisco. Tamariscus non AEnptiis tantum Italisque, sed aliis etiam

Europae populis, ac Germanis , qui Rhenum S Danubium accolunt, satis nota est. Sed in AEgypto amplior arbor, S non raro densiore sylva praedia Villasque circumpleXa. Luem, impura Venere contractam, vere scripsit Alpinus, non secus

292쪽

purior corporum constitutio, tum illa sudorum, S per continuaum aeris aestulo,& balneorum frequenti mimum usum, consueta profusio. aepius pessime affectos, S in ossa ipsa foeta de seviente mori O, curn extrema omnia frustra alibi tentata fuit sent; in hac regione citra magnam praesidiorum Vim, no- . iam luem evasitae. C L P d T X.

De Tamarinis.

Arborem hanc juxta cum siliqua sua , Arabes . Egyptum iaculo praesenti incolentes, Tanaar hendi, id est fructum Indicum nuncupant, quod ex Orientali India in Arabiam Felicem, vel ex AEthiopia , ut recte Alpinus noster, copiosius in Egyptum Arabiamque finitimam deferatur. AEthiopiam autem Indiae nomen apud Veteres obtinuisse, ex Servio, aliisque notius est, quam ut ambiguitatem ullam relinquat. Non igitur ex Arabia ad Indos, ut nonnulli scripserunt: sed ex India ad Arabes commeat nobilis haec planta. Longius abeunt a Veroqui a dactylis palmulis ve nomen derivant. Non enim Tamar dactylum solum denotat; sed, ut notum est Arabicae linguae vel tenuiter peritis ; fructum omnem; imo latissimo nominis significatu, arborum animantiumque laetus complectitur. Nam ut ipsi quoque fatentur , Tamarindus ex Palmarum familia non est , utpote cum quibus nec stirpe, nec floribus, nec foliis ulla ipsi intercedit isimilitudo. Addo quod nec fructu. Comp ra Tamarindi siliqhias cum dactylis, & facile tibi constabit , quam distent aera lupinis. Qui Tamarindum siliquam vocant Arabi-Cam, alidaces nominum calatores, inveniant deinceps discrimen inter tot alias plantas, quae siliquas inter Arabes producunt. Arborem amplam, soliorumque perenni Vigore conspicuam, juxta caput aquaeductus, qui ad arcem urbis Cayri comtendit , observavi: sed cujus folia ramuli sui lateribus, inte vallis insident aequalibus, numero scilicet utrinque paria , nullum relinquentia in extremo soliolum , secus quam hie

293쪽

PROSP. ALPIN. DE PLANT. AEGYPTI. i x

adumbravit pictor. Fructus Tamarindi Acaciae quidem siliqua

brevior; crassior tamen S latior , grataque medullae aciditate inter alvum solventia medicamenta praecipue desideratus: quamvis segnius opus expediat , quoties vel immaturior abripitur vel temporis diuturnitate siccior assumitur.

Iam quadragesimus & sextus annus eXactus erat, eX quo Prosper Alpinus AEgypto discesserat, quum vicinos Consulum Venetorum palatio hortos in CaTro urbe curiosius lustr rem, nec arborem tamen Agiahalid oculis usurpare licuit. Ex cisam igitur fuisse ratus sum, aut quod, ad metam aetatis provecta, obsoleti jam Vigoris , atque Ornatu soliorum penitus exuta , horrida spinis facies, amoenis in locis amplius non placeret. Aut incuria neglectiuque cultorum, aliorsum actis, vel obstructis alluentis Nili rivulis, ut saepe contingit, eXaresceret. Adeo vere dulciloquus Senex , εἰς τοτ -; manifestissimam in pejus mutationis causam esse operae neglectum, scrips1t: idque in aliis, quas per haec tempora in AEgypto desideramus plantis,ob-tinere, certissimum est.

adfatis, non arborem a Prospero Alpino descriptam ; sed fruticem vidi, in quatuor aut quinque cubitorum longitudinem adultum , S latius implexa ramorum serie sese spargentem. Cum horti praesectus Agiahalid nominabat, & in curanda lue Venerea utilem ejusdem operam commendabat. Suspicari sit Y a hiit, in

294쪽

biit, an a proxime designata Agiahalid, haec suboles stuperstes

remanserit: ab illo gigante haec coactae brevitatis pumilionum familia, progeniem datura vitiosiorem. Revera tamen eximia

planta est, quam propolitae UZeg fgura, spinis, fructu, floriabus, radicumque flexu satis evidenter eXprimit. Folia tamen circa spinarum basim non quaterna tantum , sed plusa dispari magnitudine consurgunt. Olivae foliis minora, magisque tenella: nec in acumen angustata; sed b eorum instar rotunda. Flores ut minuti, sic numerosi eXistunt, non ventricosi, sed a contractiore tubulo sensim ampliati, amabilem in risum hiulca labella diducunt. Sinum intimum flavedine tingimi, purpureis aliquot punctis recessit foliorum inscripti : reliquo corpore Hyacinthi ferruginem violis permiscent, utroque tamen dapsili halitus gratissimi exspiratu longe suaviores. An succus ex hoc frutice paretur , quem Lγcium Indicum vetustissimi auctores nominarunt; ex notis plantae facilius divinare licet ; quam ex 2Egyptiorum sermone colligere. Sane qui ex vicinis Arabiae atque AEthiopiae locis huc in utribus affertur condensatus succus, saltem rite paratus sit, Lycii Indici indolem minime obscuris signis exhibet. Eum venditores Coulan appellant: ci ca Libanum montem ab accolis Zaroa nuncupari, & a Psalte

Regio in sacris Odis Hadhad, in itineris Orientalis descriptione

Ravolfius prodidit, quamvis S Arabes nomen usurparint. Ca terum hodiernum Cate Indicum , quod Lycium veterum existimabat Gargias, quamvis viribus aemulum; ortu tamen di-Versum, nec, ut priscum illud, compositione sincerum est. Nam eX Hachic arboris contusis decoctisque ramis quorum folia Ericae vel Tamarisci speciem praeseserunt ) tum pulvere seminum Machani, & alterius ignoti ligni scobe compositum, atque in pastillorum formam redactum, variis in locis divendiscripsit.

295쪽

diei Al canna, nemo quod sciam) Tamarendi nominat. Non enim Indiarum fructus est, aut quicquam possidet, quo in comparationem cum Tamar Indo Veniat. Fruticis potius vegetioris, quam arboris proceritate adultam in villis passim compertam habui, confusa ramorum sylIa cultorum negligentia latius implicitam. Rectius eam ex Dioscoride Prosper Alpinus descripsit, quam icone pictor expressit , qui nec soluorum lineamenta, nec florum parvulorum densam collecti empenicillo assecutus est. Olivae soliis non absimilia et hanne producere vidi. Breviuscula pleraque , sed latiora, ct subgrato virore magis tenella. Nec ternis tantum , quaternisve ordiniubus tanquam alis, sed pro Virgillarum longitudine, denis, duodenis , pluribusque ramorum latera stipant: sic tamen, ut inferiora folia ampliora, ab his succedentia deinceps ad extremum usque rami, paulatim minora conspiciantur , circa apicem ViX ullo superstite. Flores Εl hanne Samsucique suppares globi, mulierum potissimum deliciae sunt, canistrisque plebis in balinea deseruntur, in quibus illae lymphatae dicam, an lymphaticae totos dies inguini, cuticulaeque perpolia endae operam ludunt, Decocto foliorum crines defluentes fi mant, S ingratum pediculorum sodalitium excludunt. Eodem illo unguibus hemicycli forma, diutine haerentem notam appingunt , atque Ut Uim eonscripti patres lunulatis calceis ordinem suum, sic illae limulatis unguibus, nescio quod, elegantiae speciamen profitentur, aurantii colore conspectiores.

296쪽

. De Balaamo. Arbores salubri ploratu lach mas pretiosas eliquantes , macgnitudine formaque dispares, in Peruvianis ac Mexic nis oris dudum obse varunt, qui ad occidentem solem possitar Indias perlustrarunt. Omnibus tamen, veluti nomen commo dat, si1c eximia suavitate praestantior est, qui ex vulnerato Bal. fami cortice promanat liquor nobilissimus. Vere Pausanias πων μυρων , Odore prae caeteris unguentis jucundisitamum scripsit, S dentis Viperinae noxium virus benigno succo temperare. Neque, Hercules, DUgamentum es , quamvis Busciolae: sic videatur quod subjungit Pausanias , Arabes olim viperis circa Balsamum hospitantibus, vim omnem, tanquam sacris, abstinuisse: Plures enim eorum non, ii Psylli, proserpentes hasce bestias odisse ; sed deprehensas intra sedium quoque consepta, ceu genios loci, veneratos fuisse, victumque suppeditasse observavi; quantumvis minor hodie superstitio, quam priscis illis seculis animos occupet. Caetertim plantae Balsami natale solum recte Alpinus Arabiam asserit , vel hoc nomine caeteris pro 'inciis celebriorem, eX qua ramorum , fructuum , .ct odorati illius succi copia satis ampla in AEgyptum defertur. Theophrastus τον Sylvestrem nullum esse balsamum ut ibi fama aecceperat revera tamen in Arabiae collibus, quamvis alia cura nulla accedat, felicibus sylvis progeniem submittit. Qiii in Palaestina atque AEgypto plantam hane meliore cultura dignatus fuerit, neminem CognoVi. Ita juxta cum bonarum artium studio, rerum Optimarum cura hisce locis obsolevit. Incissio ramorum, singulari olim solicitudine peracta fuit, ut ex Plinio accipimus , cumque proliciendus esset fragrantissimus liquor, artifici temperamento li- brata mantis hoc praecipue caVit, nequid ultra corticem Violaret tanquam, ferro laesis ejus vitalibus, protinus Balsamum emoriretur. Tacitus quoque plantam hanc serrum eΣpaVescere,

297쪽

adeoque testae lapidisve fragmento corticrem dividendum suisiti tradidit. Sed haec de tenella planta atque in alieno solo lai guidius adulta, habenda lanc: non item de indigena illa, qua que valida jam stirpe terram patriam complexa est. Hanc enim ferrum non reformidare, nec durius in compescendis r

mis fluentibus imperium, abunde mihi confirmarunt Arabes , qui horum fasces integros Cayrum deserunt. Atque huc respexisse videtur Theophrastus, qui traηροῖς, Iinguibus ferreis incissionem caudicis factam prodidit ; quem sequitur qui de simplicium Medicamentorum facultatibus scripsit medendi Praeceptor. Non tamen existimandum est, quod Memphim ex rabia lagenulis utribusque plenis adVehitur Balsamum, quantur vis odoris suaVitate gratum admodum sit, sincerioris concretiaonis lachrymam esse. Minimum equidem ejus ex plaga corticis destillat: maxima pars ligni frondiumque decoctione conflatur. Neque ipsa tamen satis illibatae Naturae ; sed Terebinthinae Cypriae adulterio plerumque vitiata est.

idem Caput. 1

Mahometis sepulchrum, cujus meminit Prosper Alpinus ,

alii sub fornice templi a magnete pendulum, alii fulmine ad inferos adadium Vulgo persuaserunt, forsan odio magis religionis, quam studio veritatis. Contrarium tradit hominum quotannis ex Medina in AEgyptum redeuntium constantissimus sermo, & recepta cum expressis monumento templi totius a curatior ichnographia. Extructum id juxta cum seceri, generique sepulchris, simplici, sed pretioso lapide. Triplici deinde

quadrati ambitus septo munitum est , quorum quod proxime conditoria cingit, humilioris strues urse. Adamantem interna muri facie insertum continet; quem omnium quos sol videt, magnitudine specieque nobilissimum praedicant: dignum Scythico Monarcha anathema, replicatuque radiorum a Sole comceptorum , veluti caelesti sulgore jacentis Mahometis arcam perstringere. Intermedium septum, auro gemmisque splendidum Velum egornat. Id Byzanunt Imperatores solemniter Me-

298쪽

, 6 IO. VES LINGII OB S. IN Lia.

dinam transmittunt, cumque per urbem Cayrum publico spe Etaculo defertur , ngJpti prorex & proceres , tum myriades aliquot populi, extra portas Venerabundi prosequuntur. Extra haec sepulcri consepta Fatimae, Mahometis filiae, monumentum , sacrorumque librorum aliquot thecae Visuntur. Sed haec παρέργως. Ad Arabes venio, de quibus hic Prosper Alpinus, suntque ingentis illius deserti incolae, vere ferocissimi atque audacissimi homines, adeo ad facinora omnia prompta manus, animique robur inter saevissima tormenta invictum , s1ve Marsyae instar vi-- vis detrahatur pellis, s1Ve adactis per vitalia sudibus, lenta foedaque morte conficiantur. Equi ipsorum habitudine pulchri , cursus velocitate vel CFllaro pares, inedia & sitis, cum plerisque tam squalidae regionis animalibus , patientissimi. Vidi exacto noctis ac diei integro spacto , sub servido sole laxius

alligatos equos, unam alteram Ue aquae unciam ad refectionem

satis habuisse. Equites. ipsi toris lacertorum valentes, simplici tunica, & rejedio circa humeros e solocibus filis panno amicti, sagittis hastisque sormidabiles sunt. Quaeris , quo fomite magni adeo spiritus incromentum sumant Semicoctus sub arenis, ct sordidus panis, lac pressum, anguriae similiumque selictuum arrosus cortex, consueta magis stomachi fulcimenta sunt. Potum Nilus exhibet, limo trirbidissimus , aut e cisternis fontibusve petita purior , & carior aqua. ΕXclames cum Zenone Romano, si haec videas, Quantulum est, quod naturae satis esti Quam non multa poscit, quae tam parvo dimittituri Europaeis nobis, haud ventris nostri fames magno constat ; sed consuetudo ; sed ambitio. Seris princeps in expeditione, quam in Iamin ante septennium Turcae moliebantur, astu blanditiisque circumventus, ab exercitus duce strangulabatur, quod cum rebellibus populis sensisse traderetur Ea res Arabum in Turcas odium vehementius concitabat, factumque deinceps, ut non sagittis . sed scio- petorum inopinato fulmine rejecti a montium aditu milites,

haerentem circa littus Erythraeum Ducem suum, commeatu deiciente, ingloriosa manu obtruncarent.. Byssum duplicem agnoverissit veteres, mῆritimam , S te

299쪽

PROSP. ALPIN. DE PLANT. AEGYPTI. 1 r

restrem ; quam hic linis Indicis non inscite comparat Alpinus. Singularis enim harum mollities est, S subtilitas, qualis vix

aliis major. Xylina tamen pleraque observavi, priscis Romanis satis cognita , nec inter Indos tantum ; sed Arabes etiam felicioris provinciae, atque AEgΙptios elaborata, cum graviori jugo nondum premerentur, tam eXimio fere candore, & tenuia late perspicua, ut Ventum teXtilem , nebulamve lineam oc lis usurpasse tibi videaris. Attamen antiqui Byssum asbestinolino, ex quo funebres Regum tunicas tegebant , aestimatione ac raritate proXimam cons Lituebant; auroque non minus fulvicoloris nitore, quam pretio par fuit. Ex arboribus illam apud Indos legi Philostratus S Apollonius tradiderunt, qui neca serico satis distinxisse videntur. Inter lina sane Byssum recensuit Plinius, eamque juxta cum Pausania, . circa Elin in Ach a genitam, monumentis suis prodidit. An etiamnum reperiatar iisdem locis, compertum non habeo. Lipsius noster, Musarum ocellus, in Comm. ad Tacitum, per haec secula perditis annumerat.

Ad idem Caput.

Balsami succus, ut erassitudine; sic viribus quoque plurimum

differt: igneis aeriisque partibus cum suavissimo halitu sensim facessentibus. Qitum senilem spissitudinem nondum contraxit , per os exhibitus, visceribus putredinem & corruptionis labem emaculat: adeoque jecore ac potissimum renibus foedo abscessu laborantibus , inter praestantiora auxilia praecipuam o peram contulisse, dudum eXperimentis innotuit. Profecit ita idem in pulmonibus, quos ulcera infestant, sive in holos redactus deglutiretur, sive linctu crebro asperae arteriae insinuaretur, admiXtis, cum id febrilis ardor eXposceret, quae calorem succi contemperant. Vulnera omnia quam citissime consolidat

opobalsamum ; sed hactenus , ut simplicia sint, & quorum orae invicem adduci positiat quae enim secus habent, quae ca-Va, contusaque sunt, ossium item ac nervorum noxis implici-Z ta,

300쪽

ta , tardius sanescere certum est. Ubique tamen qua putreddinem ab arcendo , qua colorem insitum reicissando , iij σεως εν ξγέσης Naturae adminiculantis Conatus strenue promovet An condiendis destinctorum corporibus adhibitae olim fuerint sitiavissimae Balsami lachrymae , Judaeorum magis yulgi itie sermone percrebuit , quam Vetustiorum auctorum scriptis. Qt dAEgyptii fecerint, & quidem cum diligentissime condirent, a curate ab Herodoto traditum est, qui , 6 των gλων θυωμάτων πλlta λιοανωτου , myrrha pura, cassia, aliisque contritis odoribus, eXcepto thure, interanea replevisse scripsit. Cum sumptuum compendio studebant, cedri tantum silcco infuso, & quae per nitrum fasta salitione, corpora sevis incorrupta serVabant. Subsequentiuus tamen seculis , in externa regiorum cadaverum , cum aliis aromatis balsami quoque fragrantiam placuisse, constat eX.

Corippi Aphricani versibus, de Justino principe funus patrium

curante.

Thura Sabaea crepant , fragrantia messe locatis Infundunt pateris , li odoro bal ama succo, Centum alm species , unguentaque mira feruntur , Tempus in aeternum sacrum servantis corpus. C Α Α II T. XV.

Te Calas

inter exoticas Salices, floris tum suavitate , tum eximiis vita ribus praepollet haec, quam Caleb X Calas vulgus AEgyptium appellat. Folia longitudine indicem digitum, latitudine vero eundem etiam geminatum adaequant, cum. adulta jam aetate planta robur suum collegit. Inter Syros, Vicinosque alios populos angustioribus foliis contracta planta conspicitur. Eam tamen nulla irassidet lanugo: nec a medio nervo pro lsuctae fibrae ambitum foliorum divisuris interstinguunt. Ad foliorum eXo tus solliculi emergunt singuli, rubro leviter colorati , Cordis

SEARCH

MENU NAVIGATION