Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

O balsami Vindiciae.

camentum, adeoque virium suarum dispendium incurrunt no bilissima veterum antidota , potistimum illa quae, ob quae recipit , auxiliumque Θηριοδήκτοις Collatum, haud immerito Tlierlacte nomen sortita est. Quorum illud , Vereor ut in parentem NatUrae maximum Optimiumqtie ii iuriosum sit: hoc in gravissimis morbis periclitantium aegrortim discrimine conjunctum. Qiuamvis enim deleto imperii Romani nomine, Persarum, Turcarumque Violenta manu, quicquid Palaestina aut religione Venerandum , aut utilitate suspiciendum possidebaῖ ,

miserabili exemplo pesium iverit , nec dissimile fatum propinquam AEgJptum presserit; adeoque non abs re mentes hominum insederit opinio , deletas pariter fuisse eximias Balsami plantas, quibus excolendis ob lucrum quod in publicum exinde fiscum redundabat quamvis paucis in hortis, Isingularis impendebatur indiustria. Factum tamen est , mitigatis coelesti

benignitate calamitatibus, ut viri, pietate & genere insigne Palaestinam atque Aegyptum peragrantes, commentariis itinerum, Balsami nomen, Veluti Lethaeis ereptum undis, hominum iterum memoriae commendarint. Ipsi quoque proreges , rerctoresque provinciarum, principum Christianorum legatis balsamicae resinae suavitatem haud inviderint , secumque deinceps in patriam detulerint Variarum ex Europa nationum nobiles praesem, in Syria & Aegypto negotiorum causa.degentium. Summam tamen Opem , jam vulgi persuasione eXemto rebus humanis Balsamo attulerunt viri, materiae Medicae

studiosi , qui posthabitis vitae, sumptuumque dispendiis, plantam Balsami , aut in horto Nataliariae Aegyptio cultam, aut ex recenti natam carpobalsamo viderunt, visamque curiose descripserunt. Inter hos Petrus Bellonius Cenomanus, Franeisei Primi Galliarum Regis munificentia dignissimus , qui cognoscenda metallorum, plantarum, animantiumque natura Veluti cestro percitus, Graecia, Asia minore, Syria, Aegyptoqiue perlustratis, Balsami natale solum , plantaeque germinantis habitum, S formam utilissimis itineris observationibus posteris divulgavit. Notarat eandem in Aegypto Melchior Guilandianus, Borussus, eruditione , vegetabiliumque peritia seculi siti Ff 3 decus,

392쪽

decus, quem, piratis Mauritanis subductum , dignum habuit amplissimus Venetus Senatus, quem in Patavino Gymnassio Rei herbari se praeficeret. ΝMas e carpobalsamo plantas alebat in Creta Honorius Bellius, eximius Bolanicus, quas Carolo Clusio, alteri Belgarum CrataeVae, curiose describit. Palmam tamen in hoc stadio currentibus praeripuit Prosper Npinus Ma- rosticensis , in Patavino Athenaeo C illandim iuccessor laudatatissimus. Nam cum sub Illustrisiimo Georgio Herno , Venetae nationis consule , triennium ultra in Calliro Aegypti medicinam faceret , plantas e recentibus Balsami seminibus natas , singulari animi voluptate coleret, allatumque quotannis Op balsamum ad sensuum rectaeqtie rationis trutinam diligenter eX- penderet , quicquid olim inter principes Veterum botanographos, Theophrastus & Dioscorides fando acceptum, atque ex his alii porro monumentis literarum consignarant de balsami liquore, ad normam revocavit , historiamque totam discus11s ambiguitatum nebulis in clara luce reposuit. Jamque per Italiae tractus peritia medicamentorum , & industriae laude clariores pharmacopoei, adepti ox Arabia opobalsamum& examine P Iedicorum praestantissimorum probatum, multis abhinc annis , omissis succedaneo , regiis antidotis miscuerunt. Sec uti laudabile horum exemplum in urbe Roma Antonius

Manfredus, & Vincentius Panusius, primarii, spectataeque fidei aromatarii , & allatum ex Arabia balsami liquorem , a praeside , consiliariisque clarissimi collegii Medici, tum quatuor

urbis archiatris , aliisque simplicium medicamentorum peritissimis Viris exploratum prius, ac laudatum, Theriacae mascuerunt. Postquam confesta esset fama salubritatis expetita plurimis antidotus, irruere ecce pharmacopoei aliquot, Spermitium Theriacae opobalsamum, alsum fictiliumque clamantes , com pontionem apud Pontificem Maetimum infamare, &tanquam picea transfixi Pythonis sanie corrupta fuisset , projiciendam , Vulcatioque tradendam expetere , partim invidia alienae prosperitatis lividi, partim metu agitati. ne paratas domi suae Theriacas vilior titulus , adeoque dissicultas emptoris antiquaret. Amoliebatur stementium proterviam summus An-

393쪽

obal mi Vindicari 23 T

tistes , quaeque singularis ejus prudentia fuit, iudices cogno scendae causae viros delegit, quos faciendae Medicinae dexteribtate , Virtutumque omnium ornamentis praecipue cognitos habebat. Docere Voluit incautos , non theologam sed medi- eam esse controversiam : neque litigiosas disceptationibus in Themidis foro implicandam ; sed frequenti, sedula ille rerum ambiguarum inspeetione , atque inter se comparatione dirimendam. Imo non alios sibi quaerere doctores pharmacopaeos debere, quam a quibus materia componendorum ipsis praescribitur, & ratio pariter modusque militarie praecipitur. At illos, archiatrorum suorum auctoritate spreta, jam in gurgitem contentionum detulerat turbidus animus, adeoque amisso melioris conssilii arbitrio, ne sine cortice deinde natarent, patrocinium

Stephani de Gasparis Medici Romani impetrarunt. Hic autem in re sibi incognita , funditus subruenda , quantum Veri , justique finibus excesserit, unius Francisci Perite, Medici Romani, docta pariter, atque elegans dissertatio, & physicarum

oppugnationum propulsatio , clarissime demonstrat. Imo ne soli in hoc controversiae freto natarent opobalsami delatores, tres item pharmacopaeos Venetos ad suffragium sibi ferendum impulerunt, quos cum Petrus Castellus, in Mamertinorum Academia Sicula primarius rei Medicae professor , acrius invaderet , eorumque Theriacis inclementer diceret, ne VOX

S latera deesse viderentur, a Peregrino Pitorio Medico advocationem qIlaesiVerunt. Qui dum ex virorum doctissimorum scriptis, opobalsamum falsum , fictiliumqtae eruere conatur Epistolas quoque meas ad Baldum Baldum in Romano Gymnasio practicae Medicinae professsorem clarissimum, quarum Una natalem hoc aevo balsami terram , illiusque varietatem retuli altera, probatum ab ipso opobalsamum, legitimum testabar, sic obvertit , contraque sensum meum detorquet, ut me non legitimum, sed terebinthina vitiatum, S communi tantum O-pobalsami nomine subornatum succum asseruis e persuadeat. Huic ut paucis me declarem, partim Medicae facultatis emolumentum exigit, cui remedii utilissimi, de quo agimUS , ac

cesito debetur; partim fides, quam prudentissimis achi atris, in

394쪽

Ioannis Vestiugii

liquoris accusati probatione ingenue datam, pari .constantia inviolatam conservabo, Aeternum illum bonorum omnium auctorem testatus, Verique consciam mentem , me nihil hue, vel amicitiae, vel precibus dedisse; sed inscitia aliquot pharmaco-poeortim abjectum liquorem , jam ante inter Arabes a me saepius observatum, & examinatum , postquam cunctis decenter notis eXploraVeram , Verum , legitimumque opobalsamum pronunciasse. Proponam autem prius quid annos ultra quinque , dum in Aegypto sub Illustrii simis viris Aloyssio Cornelio ,& Joanne Donato, Venetorum Consulibus, liberali stipendio medicinam feci, de Balsamo, ejusque liquore cognitum mihi fuerit , tum quod hic ipse receptum antiquitus opobalsamum sit,

ex optimorum apud piscos autorum sententia, post eximium antecessorem meum , Prosperum Alpinum, brevibus subjiciam. Est itaque plantae Balsami natalis tellus Arabia , odorifera illa, dives, ac beatae cognomine olim inclyta. Odorum enim ea circumfluit copia, ut fastidium incolis pariat assiduitas voluptatis, imo , graVedinem inserat capiti, quam priscos Asphalti nidore &tragopogone discusiissse refert Strabo , eosdemque reges suos τους κοπρώας, circa sterquilinia sepeliavisse. Divitias accumularunt auri glebulis , Beryllo Smaragdoque junctis , quibus metalla in confiniis scatebant. Potissimum vero desideratae Europaeis populis mercis ingenti pretio. qua juxta cum Indis, S Seribus, minima computatione, milliescentena sestertium millia, annis omnibus Imperio Romano adimebant. Beatam faciebat , ut serio conqueritur Plinius, hominum etiam in morte luxuria , cum honori cadaverum acervatim congererent , quae Diis per singulas micas dabantur. Excitabat haec ejus felicitas , avidam apud summos dynastas , imperii dominiique sitim. Alexander Macedo, ab Indis redo, Arabiam sedem s1bi regiam constituere decreverat, jamque illius invadendae praetextus dabatur utcunque levis ,

nes, haud oratores mississent Arabes , summissionis aut amici-citiae nuncios. Vexabat eadem Augustum Caesarem cupiditas,

qui cum exercitu mittebat Aelium Gallum , ut regionem , S

395쪽

gentem perquireret , cum spem aleret certam , mi divitibus1e amicis usurum, aut hostes superaturum intactis qpum thesauris celebres. Nec Volo tamen potitus Caesar, quum STtaeus Nabataeorum legatus , patriae, propriisque rebus studens, Aelium per ambages duceret, atque a praeda quam inhiabat abduceret. Strabo incolas ἔθν, , gentem maXimam non

injuria appellavit. Equidem ruente jam mole sua Romanorum imperio , quantum illius ex adverso gloria se protulerit, notum est ex historiis. Constantem BJZantii imperatorem praelio profligarunt , Irenem, S Heraclium tributa sibi pendere coegerunt , cum SJria , & Palaestina primo , hinc Perside , atque Aeg3pto potirentur. Sub Abdalla Duce Africae maritima, sub Muga Hispaniam domarunt, vix integro seculo magnis triumphis Europae universae formidabiles. Qtramvis autem Tomum' b o ultimo Aeg3pti , Syriaeque rege a Selimo Turcarum im-

peratore deleto, Arabes quoque sub validam ejus manum concesserint, retinent tamen eXimia priscae Virtutis documenta.

Duodeni anni sunt, eX quo insatiabilem proregum avaritiam eXOsi, jugum Thracicum eXcutere ausi fuerunt bis, dum in Aegypto persisterem frustra bello petiti. Possederunt olim aromatum pretiosorum omne genus, sedulo cum propinquis Indis, & Aethiopibus commercio. Potissmum autem Odorn-tis in sylvis, collibus, montibusque propriis, Myrrham, atque eX eadem contusa modice stillantem liquorem , veteribus ideo Stacten dictum. Maxime Olibanum , cujus primos omnium

Arabes commercium fecisse refert Plinius, tum -- -

Balsan ipsis dictam plantam , Graecis scriptoribus βάλσαμον , Balsamum. & ex ea collectam singularis suavitatis resinam, quam doli en balsan nominant, pingue quid ex balsamo, lentum, inungique aptum innuentes. Graeci simpliciter

οποβάλσαμον, opobalsamum nuncuparunt, sive Balsami suc- cum, Vocabulis deinceps a Latinis retentis. Nascitur, non in

maritimis tantum , ut Strabo prodidit; sed etiam mediterraneis , editis, planisque locis , sine cultu , & cura hominum frequentissima. Ut Larimnum taceam , Straboni Θυμι-οι, fissimentum suavissimum, herbasque alias

396쪽

insigni fragrantia sensum narium demulcentes: quas ob habitatum , moremque soli singularem , nobilis peninsula producit.

Sedulam tamen Arabes ab omni aevo dederunt operam , ne stirpium apud se odoratarum notitia ad exteros pertingeret: idque palam est in solo ture , cujus licet maximum proventum ad provincias Vicinas extruderent; arborem tamen: ejusque cultum studiose celabant, cum tanquam Numini sacram Venerarentur, certisque tantum, ac religiosis familiis incisionem caudicis committentes, ne conspectum quidem ejus profanis in diagerenti Hinc ille circa turiferae arboris faciem veterum scriptorum dis .

sensus, aliis eam folio pyri, terebintho aliis , aliis lentisco si milem tradentibus. Juba Rex , iis voluminibus , quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium, fama Arabiae, ut loquitur Plinseus, ardentem , eandem arborem intorti esse caudicis retulit ramisque aceris Pontici; quae omnia ex Arabia venientes legati incertiora fecerunt, utcunque Virgis arboris in Italiam commeantibus. Nec minor veterum de Myrrha discrepantium

'sententiarum conflictus observatur. Arborem ejus Juba Ol fatri ssimilem tradidit, nonnulli Junipero compararunt. Folium quidam olivae contulerunt liquorem ipsum mJrrhae e turiferat arbore prodire memorabant. Ut haud immerito expressa Plinio vox sit: si Res in Arabia gessimus, & arma Romana in ma- ,, gnam ejus partem penetraVere. C. Caesar, Arigusti filius, gloriam se inde petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam , Latino , se facies arboris tradita est. si Eandem in cognoscendo Balsamo dissicultatem experti fuere veteres , cum jam ad Judaeos, S AegJptios translata planta, regiis tantum in hortis impenso studio coleretur. . Hodie, quando Christianos, non propter animi curioli sagacitatem ; sed religionis disii dium, hostili affectu

persequuntur , . quis speret, quicquam apud Arabes accuratius ab iis pervestigari posse ViX Solymis liberius oculos circum-tuhsse advenae Christiano impune sit; quanto minus in regione illa , quae Mahometis incunabulis , S sepulchro . venerabilis praecipue sectae ipsorum habetur. Coetus peregrinantium hominum , etiamsi communibus sacris addictorum , denos ultra

dies apud se non serunt; adeoque ne diutius subsistant, publico

397쪽

obat mi Vindiciae.

blieo Setissi edicto facessere jubentur. Primum Balsami plantas

e patrio sinu ad exteros detulisse ferunt, Sabaeis Arabibus imperantem Reginam , cum eas Salomoni , sapientjae fama longe clarissimo regi, inter alia pretiosa munera dono daret. Cujus rei cognitionem, etiam Josephi Historici aevo, nondum memoria Judaeorum temporis diuturnitas exemerat. Attamen errasse largiter Iosephum contendunt, quod imperatricem Sabaeorum , γυνωκα τῆς Αιγυτου l τῆς Αιλοπίοις , nantem apud Aegyptios & Aethiopes mulierem scripserit, quum neutra harum regionum aromatum divitiis , auri, gemmarumque metallis olim claruerit. Neque Aegyptus in finibus terrae priscis cognita sit , unde reginani illam venisse

perhibet scriptura. Neque Aethiopia , quae in Africa ad Austrum, S Occidentem se porrigit, Balsami unquam prodi ictione celebris fuit. De Aegypto Iosephum dissiculter excusem; facile de AEthiopia. Hujus enim nomen commune est locis omnibus sub fervido Sola positis, quibus, ut Cari nostri verba

usurpem, Degunt nigra virum, percoctaque secta calore.

Itaque veri mile est, ad Asiaticos respexisse Iosephum , non Africanos Aethiopes, quibus Arabes illi haud accensentur. In sacris utique scriptis, Graeci codices Imperatricem illam, νοτου, Reginam Austri designant , sed J daeae respectu , idque communi Aethiopibus terrarum s1tu. Pressius autem Arabum libri , meliket et tiamen , Reginam Tiaman , siVe Jaman nominant , qua appellatione etiamnum , Arabia Feliae omnis, S praecipue qua parte ad latus Mechae dextrum se diffundit hodie gaudet. Jemin enim dextram significat. Iterum Arabibus Balsami stirpes subduxitCailbrius,quibus hortumAegyptiumMathariae eXOrnaret, Arabia tota bello domita, ut recentiore annalium fide perhibetur. Hunc proreges deinde Aegypti plures secuti , pro ut singulos aut curiossitas humani ingenii, aut omnia involandi aviditas impulit. Collectum e Balsamo suavem liquorem , ab antiquisi1-mis seculis, ad Persas, & Syros ante detulerunt Arabes, quam in Regios Paristinae, atque Aegypti hortos planta recepta

398쪽

fuit: adeoque nobile illud vulneribusque levandis expetituni ras seri , quamVis communem resinae significationem prae se ferat, a montibus Gyead non semel annuentibus divinis literarum monumentis) aliis Cum mercibus in Palaestinam aspor- ratum , hoc ipsum ex Arabia profectum opobalsamum fuisse, claris auctoribus persuastum es . Ibant ex Arabia Felici mere tores frequenter Damascum nec longius a Sabaeis ad ipsum Hierichuntis φοινικωνα, seu palmetum, quam dierum quinque iter, metitur 'Strabo: Cur autem Theophrasti aevo , & vigentibus imperii Romani rebus , Balsami curam susque deque habuerint Arabes, in obscuro vetustas premit. Probabile ta-men est, cum S Theophrasto superstite, in Syriae Palaestina

studiose jam excoleretur, & Caesarum tempore Balsamum sereret fiscus , neque unquam numerosior ante planta fuerit rimo sic propagatos in Iudaea balsamiferos asserat Solinus, ut latissimis etiam collibus opobalsamum exciperetur: adeoque ab Arabibus non amplius peteretur , aut operae pretio merito

vendi inter Aegyptios, Syrosque non potuerit, ab iisdem ad Persas, Indosque propinquos fuisse delatum. Quin , cum eX

aliis odoratis mercibus abunde quaestus afflueret , Contingere potuit , ut labori parum utili supersederint Arabes , . qui tenui lenteque mananti lacrymae, circa singulos ramulos sub ardenti sole colligendae, atque abstergendae impendenduS erat, prae- sertim cum, Euctore Strabone, αργοὶ l-τοῖς β οις, segneS essent Arabes, vitamque curis S molestiis sejunctam agerent. At mutarunt se deinde rerum memoriae: Nam, ut superius, memini, cum graVi bellorum turbine , tum Palaestina , tum

Aegyptus affligeretur, jamque perditis cultoribus, alieno in solo non infeliciter hospitatae Balsami plantae, penitus periissent: excitavit iterum Arabes ad cultum pretiosis stirpis, amissi proximis in provinciis opobalsami desiderium. Longe vero magis, CX quo tempore crebris Lusitanorum, Belgarum, Anglorum, in sinum

Persicum navigationibus, maXimam partem in Europam RVOhUΠ-tur gemmae, S aromata, quibus Syriae , & Aegypti emporia quoΠ- .dam Arabes ditabant, indigenis mercibus, gummi, Olibano, mir-rliae , balsamoque diligentiorem operam naVant. Has quocunque

399쪽

possint pretio, Persis, & Meccam, quotannis comme tibus mercatoribus divendunt. Concurrit in AEgyptum e variis imperii Tur-

cici regionibus, ingens hominum multitudo, ut eX veteri instituto, solennem Versus Meccam peregrinationem celebret, adebquo deportationem vellis. Sic enim apellant exserico viridi, auroque pictum undique Velum, quod praeter alia ad Serissum munera BFgantio mittit Imperator, ut Mahometis in Medina sepulti monumentum cingatur. Init profectionem CaraVana, si1Ve coetus peregrinantium, die decimo post Rama dant mensis festum, quadraginta in abitu transigens, totidem que in reditu. Dolari secum in Callirum Aegrpti vestem Ma-hometis veterem, cujus pars ByZantium ad imperatorem remittitur cum muneribus; partem prorex Aegypti silmit, atque inter proceres urbis dividit. Inter alias autem merces, S teX-tiles e Xylo sericoque subtilissimos pannos, opobalsamum asserunt mercatores, Balsamique fructus , S ramos. Simplici omnium , S constanti assertione , a quo tempore Selimus Imperator in Aegypto atque Arabia rerum potitus est , nullo non anno festiva ea peregrinatione, tum praepotentibus Turcarum mOIIarchis, eorumque praesectis opobalsamum a Serisso trans mitti, tum in Mecea, S Medina , a quam plurimis emptUIIa;

in amplissimi imperii urbes mobiliores deferri: quae mihi quidem, S quotquot jam diu exactis annis in Calliro Aegyptio

degerunt Europeis hominibus certissima sunt. Ramuli Balsami quos lignum Basami, adeoque cum Grae Cis appellant, . teretes sunt , S recti, nodulis ince- qualiter Obsiti, eXterno corticis colore subrubro, interno viridi, ligno candicante, medulloso, suavem opobalsami odorem artriti fractique reddentes. Quamvis illius, dum sub inclementi sole Iongo adVehuntur itinere , multum ante resolcitur , qutim in Aegyptum ramuli perveniant: plurimum , anteqHam in Europam : nisi recenter empti , eX Alexandrino portu secundantibus ventis citius ad diicantur. At fructibus, quos baccas Balsami, adeoque nuncupant , singularis esst magnitudine figura , coloreque cum

Terebinthi fructibus similitudo. Calyculo innituntur eActi, a

400쪽

totundo ventre in utrumque extremim leviter attenuati. Membrana velantur exterius nonnihil striata, fuscoque rubore de

colorata , exili: reliquis indumentis densioribus , sub quibus

semen asservatur , flavescente melleoque succo uberatum. Linguam gustantis blando amarore atque acrimonia vellicant ,& niavi Opobalsami halitu odoratum demulcent. Rugosior senescentium facies, jamque exhausto vetustorum liquore, fere inanes intus solliculi deprehenduntur ; jucundo tamen siterantur odore , consumpti succi grata vestigia diutius manufestant. Afferuntur hi fructus nonnunquam satis integri, ut non in Aegypto tantum terrae commissi germina promant ;sed in hoc pariter inferioris Italiae tractu , non semel plantas aliquot dederint Daniolo nostro, diligenti felicique stirpium e oticatum cultori, cum Illustrissimi Dominici Mori Tarvisinum praedium , plantis lectissimis monaret. Viderunt apud ipsum vegetam Balsami sobolem, Eminentissimus Cardinalis Aldobrandinius, Petrus Asselinaeus, S Gulielmus Sohierus, ille medendi peritia, hic Attica eruditione , florumque venustiorum 'studio non e multis, manantem e folii decerpti pediculo fragrantem liquorem odorati. Conspectum mihi optimae notae obalsamum, antequam in Orientales proficiscerer provincias, Venetiis, apud Illustrisiimum & Excellentisiimum Ioannem Justinianum, nunc pro Serenissima Republica Veneta ad

Ferdinandum tertium Rom. imperatorem legatum. Apud Pomprium Sprechium , virum optimum , atque inter Venetos aromatarios pertissimum. In Aegypto deinde apud Othomanum Abutalibem , Mustasse proregis Vicarium , quod eo ipso anno dominus a Serisso Arabum dono acceperat. Resina autem erat liquida flavescens , pellucida , odore supra terebinthinam , eximiaque suavitate grata. Sinceritatem ejus , an, adhuc illibatam judicaret, cum sciscitarer, guttam liquoris, aquae amplo in vase detentae, instillabat, quae momento disparens, mox tenui atque albescente pellicula , superficiem totam obducebat, quam cultri cuspide iterum collectam educebat totam , spissiorem, inodoram , & manifestu coloria dispςndio lactescentem. Frequentius porro singum

SEARCH

MENU NAVIGATION