Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Vitiatur autem per fraudem varie e sunt enim qui unguenta ipsmiscent, veluti terebinthinum , ligustrinum , senti cinum , lilia ce-um, nucinum , mei optum mel , ceratum wrthi m , O ligustria

Varie per improbos emptores corrumpi solitam balianu lacrymam , ψ πολlta κρασιν , multamque capere misturani , nec an Graecia adeo, nisii raro, sincerum Vendi , Vetus Theophrasti querela est. Quid Dioscoridis deinde , aut Pliniivo, cum ingeniosus disperdendis unguentis luxus , in tantum suaderet augere liquorem; Cum parum esset unguentum sumere, ni bis die, terque, ne in corpore CVanesceret, renOVaretur. Cum expeterent homines, quibus singulas corporis partes , atque etiam vestigia pedum tingerent: transeunte tamina odor invitaret etiam aliud agentes , metuque proscriptionis latentes proderet: denique parietes balinearum unguentis spargerent, S temperarent solia. Ridicula voluptate, etiam cum honestissima judicaretur. Foetor , inquit SatJricus, Nunquam non mortalis erit mortalibus, unia Exierint , quo tendant discetur odore.

superabat tamen hominum perfidiam summorum principum studium: iidemque illi, qui herbarios suos in Creta insula Me-bant imperotores, per praesectos suos, quibus Aegypti, & Palaestinae regimen commiserant'. genuinum opobalsamum ad antidotorum compositionem facile consequebantur. Λdeoque Galenus , inter optima alia quae sγntaxis nobilium medicamentorum exigebat, & mel Hymettium, & opobalsamum Romae olim obvium fuisse testatur. IIodie cum tanto ambitu non expetatur, non ea libido Asrabes quidem Vexat, ut salutarem lacrymam alieni succi stat dulenta mistura vitient. At Callirum pos uam allata eli, in amplissima urbe tot sycophantarum manibus distracta non uno modo redditur deterior. Frequenter Cypriae, Arabicaveterebinthina miscetur , fraude , ut miniis noxia, ita non disti

422쪽

lento veluti fili tracta delabitur, odore debili, minusque sitia vi. turbidum aspectu, colore pallidius dissiculter solubile, densando lacti ineptum , atque instillatum. Vestimentis, adhaesu tenaciore sese jungit. Memini & oleum Zacconis a persidix hominibus hic usurpatum , quod veluti claritate , colorisque savedine; sic vulnerum jungendorum efficacia, succi balsamici semulum. Est autem Zaccon in Hierichuratis planitie nascens pruni species, solio angusto , & spinoso, fructu myrobalano citrinosimili, eX quo contuso, Vinoque prius irrorato, Arabes , & qui

Solymis commorantur religQs4 Viri oleum dictum eXprimunt. Dolus tamen facile detegitur. Nam nec odor in illo, qui cum opobalsamo Vel comparatione dignus si1t, nec lactis portionem ullam cogit, quam Vis sapore asperum, S aditi ingens. Innatat liquorum a lueor tum summo olei initar communi. , vel stipatum , . Vel in radios concussu disti actum. Laneis vestibus inditum, sese latius diducit S proiiinditis in sim uat , vixque eluendam iisdem maculam impingit. Itaque permistum opobalsamo , tum fragrantiam ejus minuit, tum reliquisi omnibus notis induit, quibus per olea & unguenta corruptus balsam isticcus, a Dioscoride mox describetur. Tentatum idem oleo ex Mauritania, quod plurimorum annorum decursu spillitas redditum, consistentia , colore flaVO, Vulnerumque leVandorum efficacia , lacrymae balsamiose aliquantum sim te. Caeterum cum aliis

indolis silae signis ab eadem plurimum discrepet, ves medio. criter in opobalsami. Versatus , Vitium additum ag-

At veteribus in magna ungtientorum aviditate, major adulftCria libida fiat , eratque obscurisii Dum Vitium si terebinthinum miscerent, aut lentiscinum: manifestius si mel, cujus sapor lartere non poteta evidentissimum si liquida . cerata: nequisiimtina

item Plinio si gummi adderent.. Pro cerato autem ligustrino, r, Pliniana imitatione, ceram Cypriam verterit Latine Ruelirus, causa nulla fuit. Optime Aben sina Dioscoridis sententiam expressit, cum balsami liquorem depraVari scriberet, Cera i 9 0

leo ligustrino soluta, O Ligustrum enim communiter ej henua, Arabibus uis sum.

423쪽

opobalsami Vindiciis.

res etiam opobalsami fraudes se didicisse profitetur Galenus . S per quas vel peritissimis imponi potuerit; sed quas, hominum

imposturas veritus , in publicum proferre non sustinuerit. Tatales eX pini, terebinthi, abietis, pistacei stillaticiis liquoribus , oculata manus lacile concinnabit. Tutus nihilominus ab err re fuerit, quisquis in his technis consilium Galeni sequetur, de non simplici auctorum lectione contentus , velut in cίβλων ερ- in locis, quibus opobalsamum lectissimum obvium est, non semel: sed saepius illud examinabit. Qui partem optimi liquoris, vel ipse inde secum detulerit, vel per amicos spectatae fidei, sibi conquisiverit: denique alias hoc nomine celebres lacrymas , cum sincero illo comparaverit , non de manifestis minus qualitatibus, quam agendi viribus solicitus. Melius de posteritate meretur Dioscorides, qui signa proponit, quibus adulterantium dolos deprehendamus. Vergit enim . S

εμουν υ p ν , ψ - πλιωγές, κελίδα si , άδε σπίλον. O' Arguitur autem facile qui talis. Instillatus enim sncerus in la- reum pannum bi elotus, maculam nθn facit, neque notam ἰ qui verὐ dolo Citiatus , immanet.

Discrimen itaque primum si1nceri opobalsami, & olei unguentisque corrupti , quod sincerum Vestibus instillatum , lotione

dic auferatur, ut macula, . Vestigiumque non amplius oculis observetur. Contrarium enim obtinet in Vitiato, quia vestimentis exceptum penitius se insinhians , S diffundens , vix delebilem lotione maculam eXprimit. Haeret itaque pura lacrJma, ct quo suscepta primitus fuit orbe , persiliit; mox si1 calido eluatur, eximitur prorsus, S aboletur: si relinquatur, discussa parte tenuiore, minor indies evadit, jamque siccior ob calo- .rem ambientis etiam digitorum impulsu facile resolvitur, &.separatur, nulla superstite sui nota. Promptissime tamen lotione tollitur opobalsamum, quod a recenti ploratu tenuius nod ita facile quod visciditatem majorem adeptum est. Optime suggerente Theophrasto , rim γλ. ιχροτητα ἀντιληπτικώ ἔθ Vis , ciditatem apprehendendi vim obtinere: longe difficilius absce-

424쪽

Ioannis Vesogii

dit suecus, qisi plurium annorum decursu, terebinthinae lento rem acqtuisivit. Quamvis per aetatem spissior liquor, cum ejus gutta minus adhuc laneum textum subeat, resiecatus deinceps, nullo negotio dispellatur , neque indicium sui proferat. Abeusina paucis ; sed abunde ad mentem Dioscoridis , 5 ta, quando eluitur qui sincerus est)non parit maculam. Nam quae subjicit in Latina versione interpres , de conservanda soliditate ejus in aqua , & ablutione a gossipio, sive C to ut scribit, textus Arabicus non ha

bet.

Pejtis implicuit Ruellius eos , qui cum fontes ipses Pedaeli accedere non potuerint, rivulis ejus jam turbidis, labra rigarunt. Nam cum allata Dioscoridis verba Latine transtulisset. ,, Merus balsami succus) in laneam vestem fusus , neque ma- se cillam facit, neque si eluatur notam relinquit ; Vitiatus a se tem inhaeret. si Haec, totidem verbis in vulgarem sermonem Versa, dederunt ausam exploraturis opobalsamum, ut sibi persuaderent , non instillandum id esse per singulas guttas , sed liberali manu largius infundendum: imo crassiim ex lana, Villosumque centonem, eodem penitius imbuendum. Sic denique eXceptum liquorem, maculam facere non debere; sed totum in spiritum, suavemque halitum dis lutum petere coelum, neque eXUVias corporis , aut residuum ex se naevum relinquere. Postremo, illibatae substantiae succum non inhaerere: ipsumque adeo Prosperum Alpinum, cum opobalsamo Arabico ad metam hic constitisse, utpote quod absolvere plane ab inhaesionis

. . . .

Sed haec nihil ad Dionysium. Quid enim apud Dioscoridem

nostrum elarius , quam requiri balsamicae lacrymae, non ut stilletur supra laneam vestem, non ut etam datur, cum eam in probationibus ob pretii magnitudinem largius prodigere minime deceret: excusationemque adeo Ruellius nullam hic 'inveniat. Multo minus , quod inconvenienti metathesi, etia&λ ιν, elotionem, quam Dioscorides praemi tit , a maeulae inductione seiunxerit, retuleritque ad vocem

σπίλου. Unde insedit animis disceptamium o o sincerum

425쪽

opobalsami Vindiciae.

Opobalsamum maculam non parere. Sed mis ex alienowκτι profecto errore, adsevero maculam induci vestimentis, etiam ab optimi nobilistimique opobalsami gutta. Qui enim secus fieri queat Z cum spissitudinem obtineat hic succus, &colore quem obtinet proprio se repraesentet , ad quem delendum veteres lotionem exigunt. Hoc igitur ipsum est , quod Dioscorides respexit', scilicet elui posse a ssincero opobalsamo cotractam maculam, quam qui sine ablutione totam in spiritus abire contendunt, illi palam cum Aristophanaeo Socrate , αεροβατουσι, ambulant in aeve.

Caeterum quae macuta, eadem & inhaesionis ratio habenda. Necesse enim est susceptam lanea veste lacrγmam inhaerere , quae tota pinguis per naturam, tota viscida eXistit: eoqile tenacius inhaerere, quo lentor ejusdem per aetatem magis increvit. Attamen quicquid ejus adhaessit, non dilatabit sese , &majore indies foeditate olei instar diffundet. Non sic permanebit , quin adhibita lotione expurgari queat. Atque hoc signum, quo ab oleis omnibus intactum se demonstrat opobalsamum, in Arabico puro clarissime refulget, utpote cujus macUla, siquidem recentior liquor fuerit, simplicis calidae c8ntactu facile tollitur. Neque aliter de hoc gnorismate judicavit Vrq-sper Alpinus, utique postquam debito modo S tempore factis

eXprimentis cognoverat, delebilem esse incorrupti ab oleis opobalsami naevum. Nam ipsum quod attinet pannum, Arabes quidem e lino , serico , gompio, pilisque caprarum conteXtum, promiscue in lacr3mae probatione usurpant, nec dubium , facilius eam sic abscedere: quamvis etiam in laneo sinceritatis fidem exhibeat.

Lacti Cero instillatus densat illud, id quod dolo comuptus non cit. Ac siccis quidem corporibus inditum opobalsamum , hoc specimine snceritatem suum tuebitur. Subjungit porro Dioscorides, quid liquidis instillatum praestet idem , S primo immissum lacti. Refert itaque simplicem balsami liquorem lac cogere, idque vitiatum haud efficere , eximia sane di singulari

sibi

426쪽

sibi facultate. Nam veluti propositio jam indicio, iuxta cum

aliis lacrymatis , resinosisque succis, ab oleorum mittura intactum se convincit ; ita lactis condensatione propriam magis naturam , indolemque manifestat. Haec Vero condensatio , non de coagulatione proprie accipienda est, qua lac per admisit coaguli particulam, veluti gelu vinctum haeret , figiturque totum; sed de spissatione S condensatione partium lactis, opobal

samo concrescenti propinquarum, quam cum Prospero Alpino, debilem, imperfectamque coagulationem haud immerito nominare life t. Equidem coiri pactionem illam, Quae coaguli facultatem sequaret , etiam in recenti admodum, optimoque balsami hqrlore nunquam factis experimentis cognovi, quamvis haud exiguam lactis portionem cogeret. Nec Veterum quisquam hanc coaguli energiam , opobalsamo literarum monumentis tribuit, aut ratio a Tignavit ulla. .lomodo enim pares afferant compingendi vires , quae tam dissimilis sunt naturae 8 Miscetur enim laeti coagulum iromptissime , utpote eidem homogenetim , SAristotele quoque finitore, Γάλα ἔχον ἐν πυρ, lac habens in se ignem. Itaque factu facillimum est , cum sale subtilissimo, spirituque familiarem sibi substantiam quaqua ve fum penetrent, ea que sibi alligent undique,

-- ut liquefacta coagula durent.

At non ea balsamicae resinae conditio est, quae pingitis, Sacria, nihil magis quam rerum aquearum conjugium aspernatur :adeoque laeti comminus instillata, non illi se miscet ; sed celari motu per summum ejus explicita, tenuem veluti in telam diducitur , tamque partim frigidi contactu , partim exhalante repente spiritu debilitata, si quid roboris stiperest, quo cogat, aut denset, in propinquas sibi lassis partes tantum diffundit. Neque adit ingendi facultas , sub qua concretionis Opera plurimum proficit, si1ngularem in opobalsamo sortita est , quam optimo illi non nisi mediocrem Dioscorides adscribit. Accedit, eundem usurpare Verbum, cui optime re-haondet Arabicum illud P eoque non simpliciter τοπMυάξειν, coaguli instar congelare , sed latioris significati com

427쪽

plexu , quam eumque compactionem , concretionem, conden-1ationemque passim Graeci scriptores exprimunt. Aristoteles,

τῆ Rem omnem , ait determinatam , S consi1- stentem, aut mollem , aut duram , concretione talem esse. Cumque de particularibus sermo est, ἡγνυὼς το μελι x ita j γ , spissari densarive mel ab aqua ἰ - ωτο ενον κεραμον πη-

γ,04-ζ υγρῆ: coctum fictile compingi exeunte humido. Utitur eodem frequentius Theophrastus cumque de res nolis loquitur liquoribus, non eandem , inquit, Omnium esse horam incisionis, S concretionis : copi-siorem esse item humidi fluxum , in iis , ων η quorum sponte facta esst condensatio. Denique hunc ipsum , de quo agimus balsami succum, Strabo , Q, receptum parVis conchis, acquirere spisesitudinem scribit. Quae cum ita sint , & vel in optimi opobalsami gutta, mira illa coaguli vis nec sit, nec persistere queat, qua subditi lactis magnam quantitatem parva mole veluti congelat, atque immobilem emcit, nec Dioscorides, atque Avicenna, quicquam ejus sigillatim exprimant, non est quod Plinium, multa hic ά ρολιγως proserentem, de proprie sic dicto, perfectoque coagulandi effectu interpretemur. Causam condensationis qui communiter eXpendunt, ad par tium lactis balsami succo subjectiarum exsiccationem , cum Aristotele respiciendum monent, qui vere sanguinem fibris carentem, ου πήγνυ' οτι ου , non concrescere dicit, quia

non s1ccatur: ipsumque m γμα- , concretionem es. exsiccationem quodammodo, sive ea manifestam humidi consumptionem CXcitet, siVe διαπνο ita & imperceptibilem. Essicit eam tam calor , quam frigus. Calor quidem humorem absumendo frigus calorem expellendo , cum quo pars humidi tenuior pariter facessit. Neque obscurum est, iitrumque obtinere in balsamico liquore, qui calore suo portionem lactis tenuiorem discutit, eodemqUe m exhalante, si se valente jam frigido siccoque elemento , partem propinquam lactia cogit, ipsumque pariter concrescit. Optime He Ll metici

428쪽

. metici corporum naturalium, insito iisdem sali, tanquam propiori causae tribuunt. Accipiendum autem hic salpro substantia misti terrea, a calore plurimum attenuata, pes quam aptitudinem consequitur, promte & ipsum concrescendi, & aliena quoque corpora, quibus humore, spiritUque mediantibus communicatur , similem in modum afficiendi. Ita faccharum , chalcanthum , nitrum , disci iisso per quem diluebantur humore sUperVacuo, tum CX se coagulantur , tUm ea

quibus condimentum praebent, densant secum, atque indurant. Hoc ipsum itaque opobalsamo congenitum sal , dum e Vaporat odoratum ejus sulphur, concrescit, s1bique conjunctas assinitate naturae lactis partes colligit, ac consLipat. Caetertim hanc densandi lactis proprietatem , non eodem semper vigore possidet balsami ressina. Potentius agit quae recentior, quia terreas partes concretionis auctores , calor ViXdum rerum potitus, in ordinem haud redegit, atque ut cum

Chymicis loquar, Mercurius spiritusve acidus , salium subtilissirnorum vehiculum , nondum ab insito sulphure satis domitus. Debilior actio est, cum acquissita humidi nimia visciditate, Vires

suas eΣpedire terreae partes nequeunt lentoque jam phlegmate, veluti compedibus induta salia, naturalem , impetumque non promunt. Major autem haec cogendi lactis potentia, in Syriaco veterum opobalsamo fuerit, an in Arabico nostro sit, non satis liquet , cum alterius defectu comparatio facultatum fiere nequeat. Mihi probabilius , Syriacum his viribus praecipue polluisse, cum in temperatiore productum climate, partium frigidarum pliusculum possideret , nec elementior calor spiritum salium hospitem immoderatius eXige-

Actio ipsa condensationis , haud iisdem absol 'itur monumentis temporis. Celerior est, cum tenuior balsami liquor, adeoque solutu promptior, viribusque penetrandi instructior. Tune enim ViX peracta , nondum caenum strum a coelo distinxit , spiritus hae digessit , salibus tartareis aspersos. Tardius ergo sit concretio, quum per causas contrarias mora sit.

429쪽

Abensimae interpres Vetus, experimentum, inquit, olei balsami est, congelatio lactis, statim, cum super illud destillatur. At codex Arabicus Mediezeus, particulam, statim, non habet, sed Ι inguedo ejus cogit lac , quando stillat ab eo stiper lae.

Amplius qui sincerus, infusus lacti aut aquae finaestur enerater , fit oue lacteus r at per fraudem vitiatus iungist sicut oleum , con- ob sus, ου usus iv msi m flet ' . . . Tandem quid communiter aquae & lacti inditum praestet Opο- balsamum si1ncerum , persequiti ir porro DioscorideS. . Hic Vero effectus tanti est apud Arabes, ut vel eo sol' evidenter se proferente , indubitatae bonitatis liquorem emptoribus ejus spondeant. Ac primum quidem sincerum balsami succum, aquae aut lacti immissium, celeriter fundi scribit; quibus ex amussim respondent Abensinae Verba, IS O lvi cum celeritate, ut momentum rationis ViX habeat interpreS Latinus, cur receptissima verbi significatione posthabita, non solutionis; sed mistionis in aqua & lacte meminerit, quo sensu dum ab Orbita Veri non parum secedit, ducit etiam secum in pleXus , quo quot in eandem sententiam concedunt : quibus opinionem peperit, jungere sese intime ricti & aquae opobalsamum: eademque viribus suis undique imbuere, id quod a veritate alienissimum est. OuamVis enim hoc dem , prompte misceri alHS , quae facilem admittunt solutionem; id hactenus tamen concesserim ut sint ὀμειομερῆ, quae coire debent, & substantiae cognatione invicem deVincta. At ea ricti, & aquae 'cum Op balsamo non intercedit. Nam cum hoc aeriae, spirituosaeque

substantiae plurimum possideat, lac & aqua frigidioris eleme ii viribus praevaleant, dissicilis semper, & infirmus concurrentium nexus est. Itaque si cominus aquae aut lacti balsamica fruita admoVeatur, Don mergitur, non miscetur; sed simul atuue utrumvis contingit, in summo sese aequore diffundit, ac dilatat. Ex alto si destilletur eadem , pondere suo abrepta Ll 1 mergI-

430쪽

mergitur quidem; sed mox superficiem repetit , atque in eam

se expandit.

Funditur ergo pinguis haec lacryma ; sed funditur

celeriter. Quamvis enim resinosi liquores alii, per aquae superficiem sese explicent; nullus tamen Vel antiquitus , vel hoc primum aeVO cognitus, tam eXpedito , tamqtie cleri motu, aquae lactisque summum occupat. Conserantur sanceri aerecentis opobalsami , tum ex abiete , pino, & terebintho resinarum in aqua & lacte expansio , patebitque clarissime , quam nil tremulis facere artibus haedi

Cousmile in cursu possint, bi fortis equi vis.

Tanta enim in dissolutionis velocitate differentia est, ut.balsamici liquoris guttula recens, momento quassi temporis diise fundatur , quo resinae reliquae non nisi lento passu prorepunt. Accedit huic celeri solutioni amplior dilatatio, cum vel unica opobalsami lacryma. cyatho satis capaci receptam aquam, te nui pellicula totam obvelet. Cur autem aqueis liquoribus indi tum hoc medicamentum celeriter disiiciatur , non satis , fate-Or, explicitum est.. Vero tamen s1millimum videtur, cum recentis hujus succi colliquatio, nulla Vel arte, vel agitatione indigeat, fieri eam ob motum partium spirituosarum, S calidarum, naturali dissidio contactum aqueorum aversantium. dum velut e Ceatro per radios ad circumferentiam abripiuntur

diducunt ilicet, distrahuntque secum liquorem ipsum, cui ami-CO naturae foedere conjunguntur. Itaque deminuitur haec actio cum in eodem, ut poeta loquitur Carus,

-- minutatim vires, robur adultum

Frangit, θ' is partem sevorem liquitur aetas. Abscedunt enim paulatim ea, quae Hippocrates nominat, sicque lentore suo praepeditus succus. ad expanssionem redditur dissicilis : maxime si1 robore suo jam defectum opobalsamum ., aquae aut lacti intensius frigidis instilletur. Caeterum dis lutionem balsamicae resinae , excipit ejusdem condensatio, cujus ratio praecedentibus jam exposita. Huie conjungit Dioscorides το-: lacteum fieri: signum e-

SEARCH

MENU NAVIGATION