Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

obalsami Vindiciae.

-- qao discordia cives Perducat miseros n aperto est omnibus. Ut contingere pOissit , etiam ByZantii primatibus aliquando non suppetere , quod in re populi tranquilla repertu non difficile erat. Ad dynastas imperii Tur- cici, quantum olim opobalsami pervenerit, satis Alpinus indicavit. Mitti enim imperatori tres quatilorve libras scrips1t, Aegypti proregi libram, praefecto seu duci peregrinantium se- milibram, quae tum ab ipsis, tum in amplis ipsorum gJnoeceis,

quam cito disperdantur, in compitis Cahiri notum est. Sed praeter longinquitatem regionis balsam ferae, causam alteram litium S errorum affers, quod medici vestri ab antiquis doceri nolint. Mihi tamen, Pitori, certum est, Optimum quemque, & eruditissimum vestrorum, doctrinam anti quorum haud aspernari: nec transfugam hic ullum esse in aliena castra, nisi qui φιλοσοφιας, ansam philosophiae ,

iit Xenocrates Olim ebat, capere nequit. Caeterum , quandoquidem e priscis illis doctoribus, si1 Galenum excipias, ViXaliquis est , qui viventibus oculis , vel plantam balsami, vel succum ejus in Palaestinae viridarias usurpavit , laudo quam maxime , quod Ariadnen tibi sequendam proponis AnaZ

bseam, cujus filum tanquam probatissimum omnium , unice Galenus nobis commendat, planeque confirmor, saltem id deXtre teneas, evasurum te dolos illius tedii, & monstrum de

- iumque genus , prolemque biformem rNunc altius discursus, ut ais, tui fundamenta jadturus, non Plinium tantum, Vix a Virbio saluti restituendum, Dioscoridi jungis, sed etiam Sethum, & Sala linum , auctores, qui diversa, imo contraria Dioscoridi scribendo, quid aliud agunt, illam rupto quo regebas vestigia filo , in laborem ut abducant , ct errorem inextricabilem.

Proponis ex Prospero Alpino primum opobalsami veri qualitates; quas cum tempore mutabiles Vocas, atque ex his odoreret, saporem, colorem, S in crastitie aut tenuitate substan

452쪽

yoannis Vsingit '

binthina praestantiorem esse, Caetera non multum de eo te so . licitum. At sectis in hoc Odoratorum examine egit Galenus, qui Cassiam, & Cinnamomum exploraturus, inter necestarias praecipuasque notas odoribus interitus fuit. Equidem rosas, and ianium foetidum, anonidem luteam, dictamnum , caryophyllos,

scrophialariam , costum hortensem, inter mille plantas proprius odor facile manifestat: neque id solum cum integritatem, aut bonitatem respicimus, ut videri vis ; sed quoties investigamus, ct quaerimus ipsaS.

At hanc , inquis , provinciam , tanquam optime se eratam ,

Stephano de. Gasparis te concedere. Frust a Pitori Quam vellem non superasset; sed cum P. Alpino, proprium opobalsami odorem designans, in majore thuris, & terebinthinae fragrantia, qua par erat moderatione, pernicisset , quam veluti per gradus inusi caloris vigor , ejusdemque dissolutio, intendit, ac remittit. Nunc contra sensum peritiissimorum hominum, contra sententiam tuam , ridicula penitus hyperbole, rei, juxta tecum cum scriberet incognitae, suavitatem assingit, non Indicis tantum odoratis mercibus majorem sed ut verbis ejus utar , ambra, moseo , Zibeto , belZOino , & quacunque reo orata, quae in Mostro hemispherio seu is natura produc eu ab te constitui potes Hoc tibi quidem probatissimum si1t assertum, haec maxime miranda doctrina : ego Stephanum intra sensuS, ac rectae rationis gyrum revocandum, viris doditissimis libens permitto. Neque illum tamen aperte tibi adversari perspicis . fotam enim opobalsarni naturam in odore ponit , a-ceoque indelebilem ab eo vim existimat: tu ne quidem inter signa , saeculii hunc ab aliis distinguentia, odori locum relinquis..ille infectionis absentiam , condensationem lactis , celerem

dii solutionem , lactescentiam , non propria opobalsami attributa ; sed ipsius balsamici odoris germina , S immediatos se Ius pronulaciare sustin iit. Tibi nihil magis cordi, & curae est, quarn ut ex iisdem attributis disserentiam extruas specificam quae opobalsamum ab omnibus, ut loqueris diversia generis succis diltingiuat & in quam magis minusque non cadat : quorum hoc quantum abeat a vero , superius eX-

453쪽

opobalsami Vindiciae.

1nter notas probi opobalsami cum Dioscoride requiris , ut

acorem non Vergeat, cui rei ratio constat evidentissima. Cave tamen existimes, vetustatis tantum id vitium. Nam quod .cunque vegetae naturae opobalsamum , sane causarum externarum gravioribus injuriis ad senectam aetatem pertingit, aciditatem nec gustanti manifestat , neque odoranti. Praeterea. scripssi ad Cl. Baldum , balsamicum liquorem lac non nisi debiliter coagulare; imo ne hoc quidem praestare, nisii recens; nisi spiritu acidulo etiamnum praegnans fuerit: quorum postremuiri si1c te accepisse conjicio, Ut notam ex ect collegeris, inter malas haud infimam , quaque mediante, Ut scribis, Dio corides, non

optimam expertus suis et opobalpamum ; sedpessimum. Mihi vero P1-

tori nunquam in mentem Venit, ut eXistimarim, opobalsamum recens optimaeqUC Cotae, quodque acido adhuc spiritu praeditum assero , sapore acidum esse, quem potitus abesse debere , serio clam Dioscoride contendo. Equidem, quod fugere te non decet, separat insitus calor, subjectaeque materiae domitor , vaporis specie substantiam aqueam tenuem, particulis aeriis terreisque subtilissimis permistam, quam spiritum Hermetici, & Merciunt nuncupant. Hanc reclusis quibus liqUOr continetur Vassis, qui naribus haurit , acrem percipit , atque evidenter acidam : imo S sapore talem, siquidem arte exceptus halitus in substantiam pristinam re silvatur. Effundunt hunc spiritum copiose , resinae omnes recentes , S praecipue dulces succi, cum efferves cunt , ut in musto , melle , pomorumque succo notissimum est; salva tamen saporis dulcedine, quamdiu penes calorem ingenitum victoria steterit. Eundem qua pyrotechnia tum ex reginis succis iue dictis, tum ex ranistis corporibus cunctis edi cere liceat, passim in tyrociniis suis inculcant at Κimiae magia stri. Hoc itaque volui , & in recentis optimique balsami liquore , superesse adhuc, tenuem hane acidulamque substantia am, celerioris penetrationis , majorisque condensationis praecipuam causam, quamVis saporem ipse acidum non obtineat , quamdi penes insitum calorem dominium Viget. Porro το Dioscoridis, cum interprete perfacilem dilutionem exprimis, addisque rationem rei prorsus adversantem:

454쪽

nempe quia tune facillime cum aqua misceatur, forsan arrepto verbo, quod contra mentem Aben sinae imprudenter interpres pro solvi itur , inVexit. Te Vero scire decet , quae sacile diluuntur solVunturque, promptitudinem quidem misturae sortiri; non omnia tamen omnibus sic affecta misceri. Liquor de quo agimus resinaeli, sive Theophrasti Verbis, οπος Affers ex additamentis etiam translatorum nomen levitatis, cum λε ιγιτ om signanter meminerit Dioscorides: quorum hoc , ut lenitatis , S lubricitatis nomine capias facile permittitur ;non item ut levitatis, cujus sensus aliorsum tendit. Sed haec minoris aestimationis: accedis moX ad facultates illas, quae ut pudici imam opobalsami naturam Calent reUelare, neque in se ipsis mutationem ullam is loco , a tempore , is planta biaetate recipiunt. Mirabar sane Pitori, cum haec legerem , diu que ambiguum mihi fuit, an haec dum alio mentem sensusque divisas , calamo elicidissent, nisi eadem , utcunque mutatis Verbis, ante, retroque repetita cognoVisseria. Dum inquiro , quae illa non mutabilium qualitatum syndrome , omni, soli , θ' semper opobal amo conveniens notas adducis Dioscoriadis, quibus liquorem hunc unguentis admistis vitiatum, a sincero distinguit. Verum in rem caducam, Communes rebUS c ducis assectiones eXpetere , notius est, quam probatione ulla ut indigeat,

redolent semper sua stamina si ces , Hi fatuas stagni, sal as illi aequoris undas. Quapropter quod scribis Busbequit opobal amum , is Caesareis

Medicis in dubium Uersum fuit quod omnibus non ad amussim notis legitimo responderet , licet certo certius ex illo esse sciret, quo iu. Maiahariae hortis collecto , ab Hali Basiis do tus fuerat talis defectus non cadebat in maculam ; sed vel in calorem , vel in crassite odorem, supernatationem zel in alias notas tam facile nego veritati consentaneum esse , quam tu chartis id committere potuisti: , totamque differentialem illam sui Verba tua reseram) notarum syndromen, eX inhaesione, coagulatione, celeri fusione

es lactescentia opobalsami laetani, n0n minus ex loci, tempo

455쪽

oba ami Vindiciae.

ns , aetatisque mutatione , Varietatem subire assirmo, quam colorem , Odorem, saporem , S alias his cognatas qualitates. Et subire quidem necessario, quia causae mutationOm afferentes sunt necessariae. Nam cum affectus non inficiendi, lac densandi, celeriter se diffundendi, temperamentum liquoris ejus que systas in perpetuo comitentur , Utrumque autem , Partim ob insiti caloris in humidum sibi subditum incessibile in actionem: partim aeris ambientis reciprocas Dolias mutari necessisum sit; necessum pariter fuerit, & ea mutari, quae temperamentum , & habitudinem substantiae constanter sequuntur. Rem ipsam abunde nimis patefaciunt , quotquot hoc aeUO, atque antiquitus cognitae fuerunt, Odoratae pinguesque lacrymae, in quarum classe opobalsamum Arabicum , nemine Veterum prohibente constituo.

Sed o bone , quam in te Menandri illud monostichon con

venit.

Nam dum fateris, facultates illas non insciendi, lac cogendi c. nullam in se ipsis mutationem recipere, nisi Datenus crassitiemsuccus senescens acquirit, θ' ob di ciliorem ejusdem dissolutionem , tardiores quoque hujusmodi essectus reddit e quid aliud prodis , quam magis minusque admittere has opobalsami notas , atque ut tardiores, sic languidiores indi es fieri; tandem etiam languidistimos, cum spissitudo liquoris sic increvit ut liquiditatem suam amiserit opobalsamum , quamVis Optimum. purisii mumque eXtiterit. Memini recentioris, S ssinceri hujus si icci portionem , Vasculo vitreo inclusam, cum in calidiore cubiculi angulo detineretur , 'intra annuum spatium , acquisito lentore notabili, gnorismata Dioscoridis propemodum exuisse omnia. Hoc itaque censua te tute temperamentum adhibe , ct quoties. cunque Arabica haec resina , in tanto locorum interVallo, fortuitorum injuriis quam plurimis exposita , non omnibus notis qualitatum facultatumque suarum integritatem exhibet, non larvis protinus induendam S praecipitandam existimes: denique non infectionis, coagulationis, dissolutionis Sc. notas; sed etiam singularem ejus odorem, tum saporem , coloremque in O0 3 eLar

456쪽

examen adhibeas, quorum etiam in vetustissimo balsami sedeo vestigia non dissiculter agnOVerit , quicunque in recentis Opo-. balsami theoria pluscillum se eXcercitaverit. Mones tandem ex Oddo S Matthiolo , ab artificialibus nomine tenus opobalsamis, S uenalibus illis , maxime cavendum

esse pharmacopolis , neque es prius emenda, quam omnia exacte experimenta ex Dioscoride, alii que probatis auctoribus repetita fuerint. Utrumque autem libens tecum amplector, ebque magis quo major hodie cognatarumopobalsamo resinarum, in pharmacopoliis Europaeis copia reperitur. Attamen e erimenta sic capienda sunt, ut non repugnent rei ipsius naturae , neque adeo sensui tum Veterum , tum recentiorum , qui diuturna inter Arabes mora notitiam balsami eXactiorem acquisiverunt. Doctores item S interpretes non agant, qui docendi ipsi , quique Dioscoridis, veterumque Graecorum scripta , nec legere pus sunt, neque intelligere. Pergo ad censuram tuam. qua negas opobalsamum Verum.

ac sincerum fuisse, quod a Priore , S Consiliariis Clarissimi

collegii Meclicorum urbis Romae, tum quatuor ejusdem archiatris approbatum, theriacae miscuerant Mans redus S Paniatius primarii, peritisiimique pharmacopoei. Hanc vero triplici stabilire tibicine conaris, rationis , experimenti , atque auectoritatis. Rasionem adducis, quoniam non omnibus di erentialibustis ab au Ioribus assignatis conSenit, eamque probatam remanere

scribis , tum ex supra is τὸ dictis, tum ex infra dicendis, videlicet CXperimento pharmacopaeorum , quibus advocationem quaeris , & veteris justitiae processu. Quae stiperius a te dicta sunt, cum CXpendo, Video partim sententias te carpere do- ditissimorum virorum, B. Baldi, & P. Castelli; partim fidem adimere testibus, qui juXta cum illis contemptum a te liquorem, genuinum eX Arabia opobalsamum asseverarunt. Mihi quidem, Pitori, propositum non est, causam agere virorum praestantissimorum, tam rei medicae theoria, quam solida vi tute spectatissimorum: multo minus proterviam eorum eXtol lere qui frontem iis obvertere voluere. Tritum nimis est,

etiam Aadabatas eX pugna quaesivissse gloriolam, jamque ab

457쪽

oba anni Viudiciae.

antiquissimis seculis Theocrito monitore,

Illud tamen exploratum habeas, non alios in opobalsami a edamnati examine, diligentius Prosperi Alpini orbitam pretiisse, quam memoratos CXimios Medicinae professores. Nec meliorem te auctorem nactum fuisse, per quem in succi balsamici cognitionem venires , cujusque doctiinam substerneres tuis fundamentiS. At, inquis, de essentia prohati liquoris valde dubius est Cl. Baldus, quum in lecti m reliquerit, per incisionena corticis an decoctionem frondium elicitus sit. Fateor Pitori , dubitasse Virum prudentillimum, nec sine ratione dubitasse, cum non simplici tantum lacrymae ploratu; sed etiam1 ignis opera opobalsamum colligi accepi siet: maXime cum monitus a me fuissset, in asserto liquore praestantioris, S defaecatioris opobalsami odoram suavitatem, non adeo eXacte deprehendi. Ea enim res effecit, ut cum optimi & perfectissimi succi ideam

animo subjiceret, non omnia ad amussim huic nostro convenire fateretur. Nunc, cum diminutae nonnihil fragrantiae causam plane accidentalem agnoverim, discussis ambiguitatum nubeculis, virum praestantissimum securum esse volo de hac cura, neque ipse dubitandi amplius causam ullam habeo, per incisionem balsamicae stirpis comparatam esse re si nam, quam cum doctissimis archiatris, theriacae miscendam lugeram. Collectionis autem modus, cum essentia suaVeolentis cujusdam lacrymae tibi minime confundendus eli, cujus eXistentiam qui consensu gravissimorum testium confirmarat , essentiam amoplius in dubium vocare nullatenus poterat. Quod si tenebras hic objectas eXire voles, e limine scholarum metaphylacarunt

lacem mutuabiS.

Properas ad disserentiales, ut Vocas, notas, inter qua3 primum S principale eXperimentum constituis , maculam post ablutionem haud linqui, & cui adeo confidere quosdam scribis, ut ede eo solo habeant de adulterato judicium. Sed habeant, Pitori, quicunque fiunt, & tibiam, talumqtie arbitrentur, ubi recte sentientes jugulum, Prosecto Arabei, qui mer

cium

458쪽

esum indigenarum peritiores sunt aestimatores, non a mam sublatione; sed guttulae in aqua & lacte celeri dissolutione , opobalsami ordiuntur ,& praecipuum in ea integri tatis specimen collocant. Hos te potius sequi par est, quam quos in sicci hujus natura cognoscenda, sensus & exactior ratio destituit. Iam de improbato a te opobalsamo eX animo testor, eXperimentum de macula fide optima sustinuisse, meque laneo crassoque panno, non impactum quidem sed i stillatum hunc liquorem, in loco calido, aqua simplici calida sic abstulisse, ut notam sui nullam relinqueret. Neque ambigo, viris inclytis idem observari potuisse, si balsami recentiorem lacrymam rite pannis eluere tentasient. Recte interim Dioscoridem cum Prospero Alpino interpretantur , qui reserunt, opobalsamum ob res nosse substantiae visciditatem inhaerere quidem Vestimentis; oleosam tamen maculam, quae profundius insideat, latius indies sese spargat, denique lotioni pertinacissime resistat, minime producere, idque in rejecto tibi

succo pariter evidentillimum fuit.

Jam posthabito P. A lpino, potius Matthiolo , in materia

medica e Xercitatissimo , standum esse scribis, quia opobalsamum se vidisse asserit, quod omnibus notis ab antiquis addu-htis responderit. Apage cum inerti hoc livore, cum ista ingratitudine, o Pitorii Prosperum enim Alpinum notis omnibus legitimum opobalsamum, non frequenter solium vidisse,

possedisse, dynastis dono obtulisse; sed etiam balsamicae stirpis , plantarumque eXoticarum cognitione , longe Matthiolo quamvis laude applausuque posterum digno praestitisse , non ego; sed monumenta illa loquuntur, quibus orbi jam Europaeo notissimus, Viam terit aeternitatis. At quod in Francisci Calceolarii theriaca tanquam legitimum opobalsamum proba rat Matthiolus, quodque ut genuinum laudat Carolus Clusius a Io. Pona sibi donatum, atque celeritate solutionis, lactescentia, guttae collectione, odorisque privati criteriis eXaminatum, hoc ipsum fuisse, quod a rupe Tarpeia praeceps dare minitaris, testatur Franciscus Pona, Joannis filius, Vir eruditissimus, S inter aevi hujus Machaones, ut serio cum Homero loquar,

459쪽

obal mi Vindiciae. 297

Alterum experimentum, quod in lactis condensatione positum, laudato ab archiatris liquori defuisse putas, quoniam imperfecte, neque universam cui instillabatur lac coagulaverit. Te vero quis antiquorum docuit, pauculas opobalsami guttas vas lacte plenum integre perfecteque condensare debere t nullus profecto. Nec modum igitur ex iisdem facultatis statuere potes, quem s1lentio praetereunt, nee in re vim agendi determinare , cujus differentias, cum censoriam sumeres auctoritatem, nulla dum experientia praeceperas. At opobalsamum quamvis optimum, paucis guttis lac copiosum, ut arbitraris, assicere non potest. Nam ut scripsit jam ante, laeti nullatenus miscetur ;sed insuperficiem tantum ejus celeriter eXplicatur. Tunc vero

pari velocitate, eXhalantibus cum calore spiritibus , partibu que tenuioribus diminutis , non nisi in propinquas sibi lactis partes agere potest, idque vel eo debilius fiet quo fuerit aetate pro-vedtius. Densasse autem proximas lactis partes, proscriptum 1 te opobalsamum, certo, clareque mihi compertum esse, con- Venis ad experimentum tertium, de celeri solutione, quam negas in improbato tibi succo, conspectam fuisse, quia lam. aut aquae permistus haud fuerit. Sed nihil tale in resinosam,

pinguemque lacrymam convenire potest, nec motu, atque agitatione perfici in recenti, nedum vetusto : ut in oleosis aliis aquae conjunctis, etiam pueris unguentariorum notum est. Nec

Dioscorides noster mistionis vocem ullam usurpat, cujus filum , arrepto interpretis Abensinae alieno vocabulo , sine piaculo non amissisti. Duo tamen sunt quae objicis. Expansionem super aquam , succis resinosis, qualis terebinthina, facile accidere, adeoque communem non didierentialem Plinium item, S ex eo Sethum, & Saladinum retulisse, optimum etiam opobalsamum petere fundum. In quorum priore largior tibi resinosis liquoribus communem esse supra aquas sui dilatationem: -- dum tamen in Arabica lac ma, ab omnibus hactenus deprehensis, diversiam eue refero. Nam vel guttula hujus recentu

460쪽

' Ioannis Vestingit

or , in tantum se exporrigit, in quantum vix integra terebimthinae drachma: deinde momentanea velocitate eo diffunditur, quo terebinthinae portio, non nisi tarde pertingit. Itaque non simplex super aquas dilatatio sed το , celeriter fundi, opobalsamum nostrum ab aliis discriminat, ut cum Dioscoride praecedentibus expositum. Atque hoc ipsum est , non olei more innatare. aut stiperficiem in stellam radiosque sese e plicare. Id vero cum spreti a te balsami liquor habitio a me, virisque clarissimis examine, optime praestiterit, merita laude privandus non fuit, Alterum ex Plinio quod arirs , vel tua confessione , non de recenti, adeoque viribus integro opobalsamo i sed propter partium tenuiorum dissipationem, ad omnia deterius reddito , habendum est. Itaque , cum de priore quaestio nobis sit, misso Plinio , quantumvis egregio striptore, Aristotelis illud sequemur , c ον ει νωάλήθειαν, sanctius esse amicitiae , auctoritati, Veritatem ante-

ferro.

De lactescentiae experimento, quod opobalsamum a te rej dlum evidentissime sustinuit, rem pariter suspectam reddere conaris, dum S resinaceis aliis communem esse scribis, neque CXtra aquam tantum ; sed intra considerari debuisis, Hic vero, quemadmodum pastionum , assectionumque communionem inter resinas, jure tectum admitto; sic illud ingenue moneo, nullam has tenus cognitam resinam, adeo repente , lateque super aquam explicari, nullam adeo celeriter, insigniterque lactescere, quam haec ipsa, quam Arabicum balsamum fundit lacryma. Caeterum intra aquam, vel mira, coloris mutationem quisquam consideret, nihil dissicultatis exhibet, vel ambiguitatis. Certum enim est, quam stγli cuspide recolligimus guttulam, jam ante pallorem induisse lacteum, quam aqua eXimeretur. Tandem ad testes procedis, quorum partem tacito, ut

pede praeteris. Baldassarem , S Michaelem Campios , tum Josephum Donsellum, non eaepensis eorum scriptis, simplici plaga abselvis. Me praecipue, & celeberrimos Viros, AemPlium Paris anum , & Ioannem Narpium in quaestionem advocas, quia datis literis missum nobis opobalsamum, verum

SEARCH

MENU NAVIGATION