Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

opobal mi Vindiciae. . 269

ximium, quodque succi concretionem pari velocitate comitatur. Nam stimul atque in membranulam hic extensus est, non aureus amplius, non flavus, sed manifesto pallore decolor conspicitur. Tunc vero styli cuspide recollecta gutta, nam colligi dis luta integre potest) etiam evidentiore candore lacteum succum eXprimit. Nec deest mutationi ratio. Νam ut inhiamuao corpore , florem naturalis coloris leve spirituum deliquium carpit , di per aegritudinem aliquam repente ingrue tem , nitor ille, Ac fulgor teneris qui radiat genis

Ita hic aureum opobalsami splendorem spirituosi sulphuris emu-xus lacteo pallore commutat.

Habet itaque haec lacryma, ut prae reliquis hactenus cognitis resinis celeriter solvatur , ampliter dilatetur, S coloris etiam citam insignemque mutationem subeat. At igne elicitum 4 juniperi baccis oleum, simili facultate praeditum conspicitur, cum celeri motu ipsum quoque per aquam diffundatur inVentique a curiossis hominibus liquores, qui tum lactis aliquid cogere , tum aquis infusi lacteum candorem aemulari cernebari tur. Ad haec non essiciunt, ut Vel balsami liquores diversos nobis praebeant, aut in genuina lacryma suspectam integritatis fidem reddant: facilinue patimur , junctim possidere opobalsamum, quae in aliis seorsim occurrunt, & singula. Sint enim

quorum maculae prompte lotione tolluntur, quae lac coagulant, quae celeriter in aqua liquantur , quae colore lactescunt :imo quae manantibUs tam a temperamento , quam a tota , Ut

cum Galeno loquar, substantia fagultatibus paria praestent. Ο-pobalsamum tamen aliud genuinum habendum non est , quam resnosus ex ipsa balsami planta succus. Qui probus utique fuerit, si viribus suis etiamnum pGlet , adeoque suavem ligni fructuumque suorum odorem spirat, linguam mordican do atque adstringendo mediocriter assicit. Sincerus item , si maculam pariat lotione delebilem , lac cogat , denique aquae aut lacti immissus celeriter fundatur, extendatur , albess

432쪽

yoannis Vestingit

Subjungit porro Dioscorides sticcum balsami, dolo vitio tri, olei instar innatare, converti, at He in stellae modum expandi. Confirmat idem , & verbis propemodum iisdem Abensina, cum scribit,

Innatat adulteratus) sicut oleum , Ssummum occupat , idque sit similitudine stellae. Nam cum recentis legitimique opobalsami gutta quaquaVersum eXporrigatur, Occupetque celerrime oram Vasis omnem , haud reperit quo se proferat ulterius, adeoque nullis dili actum radiis , simplici continentis corporis ambitu definitur. Ne senio quidem languidior balsami liquor olei volutatus in aqua exhibet. Nam in frigidam conjectus petit fundum; in calidam, modice dilatatur: in fervidam missus, discussis ilicet spirituosis reliquiis, vix dissolvi amplius potes . Memorabile item quod addit hie DioscorideS,

Cum tempore vero sncerus crasse actus, si o deterior st. Bal. Iucina xtur autem qui existimant, hunc si merum super aquam sti latum fetere fundum prius , deinde surseum meare . facile solubilem. Refert eadem ex auctore nostro Abensiana, totidemque ver

Quid

433쪽

ob I ami Vindiciae. 27 I

Q uid igitur 3 non incolumes permanent in genuina balsami resina notae illae a Dioscoride nobis commendatae , quibus indolem ejus ad veri obrussam eXigimus 3 Ita iis sane videatur, qui proposita Junctim signa , pio differentia nobis objiciunt,

est yοποιιν speciem rei constituentem, quae PorphJrio praeceptore, amo, ουκ άB1οῖον alium, non diversum essiciat opobalsamum , non magis admittat S minus, non aetatis, temporisque muta qtionibus obnoxia sit , ut varietas quidem in calorem , saporem , Odorem , innatationem , aliasque notas cadere queat, non queat in maculae delebilis productionem, lactis concretionem , ccleremque liquationem. Sed haec plura sunt , S majora , quam ut iis capiendis opobalsamum par esse possit. Nam cum' liquor hic non sit in aeternarum substantiarum censu, quibus , ut Vere docuit Aristoteles, io es, esse S potentia non disserunt ; sed propter communem caducis materiae labem, corruptioni subj cctum. Necessum est, ut in se ipso habeat cujus ductu post eXortum suum abeat ad Occasum, & fortuitorum etiam OeCUrsu rapiatur eodem .. MUCmadmodum autem Optimum factum , collectis balsamici succi facultatibus & assectionibus, ab aliis eundem curiose distinguere, cujus non secus ac de plantarum partibus aliis sensit AristoteleS, 8κ εςιν--ο , non est satis eXacte cognita substantiae ratio; sic iniquum est, qualitates naturales, quae serorsum spectatae, ne propriae quidem sunt, in formarum essentialium ordinem redigere. . Sed revera in nobili hac resina, nihil est quod vim temporis, adeoque aetatis effugiat: nihil quod locorum, cultusque V

rietate, mutationem accidentium non admittat: ut quae coloris, odoris, saporisque discrimen invehunt C sse, Varient pariter , intendant, remittant qualitat ' , actionesque reliquas. De crassitie, per quam sincerissimi alioquin succi conditio redditur deterior, satetur Dioscorides. At hanc duo consequuntur; adhaesio scilicet in pannis pertinacior, quae deinceps elotionem secum trahit operosiorem tum solutionis, eXpansionisque dissicultas, veluti in allatis superius abunde eXpositum.

Neque aliter de lactis condensatione sentiendum est , HVe

434쪽

hanc viri docti a temperamento deducant, sive totius naturae viribus acceptam referant. Nam terreae partes, acquisita per senectutem humidi visciditate illaqueatae, quo se eXporrigant, tanto minus reperiunt, quanto major spissitudo liquoreir: compingit. Nec constantiores hercules sunt, manantes a tota substantia facultates, ut crebro nimis in alelliphari nacis , catha

ticis, aliisque pretiosis medicamentis experimur , & salutaris scientiae parens dudum detexit. Credant itaque Dioscoridi citra exceptionem fidei probatissimae testi : credant Abensianae, qui diserte, In condensato antiquo, non est, inquit, robur partium, quod sit robur efficax: sciantque balsami etiam purissinat liquorem ,

per Varios aetatis casus, quamvis eXternus fortuitorum impetus non accedat, notis quotquot obtinet Omnibus, Varium se praebere, atque, ut cum Aristotele loquar, ἔχειν. Porro eXplodit Dioscorides errorem eorum , qui sincerum quidem; sed longiore tempore crassefactum opobalsamum prius fundum petere arbitrabantur, deinde surstim remeare, facileque dissolvi. Nam quodcunque hujus conditionis est , aucto jam frigidioris elementi pondere, fertur deorsum , etiamsi non eminus; sed comminus aquae inditum fuerit ; S citra validum projicientis impulsum. Tum vero, si partibus aeriis nondum penitus destitutum, languide , tardeque sursum nititur , tarde solvitur , nec tenuem undique in telam panditur; sed olei instar, intra exiguum orbem coercitum, innatat. Quod si spirituosis partibus fortior concretio vim extremam intulerit , non sursum contendit, perque summum aquae deducitur ; sed in fundo persistit, &, ut Pγthagorei olim sentiebant, , in Iovis carcere.

Sed hic Plinius nobis in pleno cursu remora objicitur , qui succum balsami probatum in aqua sidere , scriptum reliquit. Hunc Saladinus sequitur, & Setus, & quotquot posthabito substantiae opobalsami examine, simplici auctorum assertione ducuntur

eu ngrvis alienis mobile lignum.

Mihi quidem. Plinius etiam inter erimios scriptores locum

suum

435쪽

balsami Vindiciae.

suum retineat ; minime tamen Dioscoridi atque Mensinae in

cibus medicinis) bene scripsisse; neminem tamen OmnIum aeuue bene de omnibus. Alter ingenio , judicIoque princeps , Quemadmodum de salutaris scientiae praeceptis; sic de remediorum usitatiorum facultatibus, non minus probanda eddit, Pythia prae tripode ex Phoebi, Lauruque profatur. Ouserant . per me licet, Viri docti, quo dissentientem Plinium cum praestantissimis auctoribus in gratiam reducant Ego mille mendis, erroribusque laedato scriptori manus haud commodo, cuius maculis delendis, se vix parem agnoscit eru ditorum phoenix, Salmassius. Dioscoridi nolua praeter experientiae certii simam fidem abunde patrocinatur ratio, quae pinguem aeriamque lacrymam, quamdiu nativam servat indolem, summum aquae occupare debere, *isii externa Vis deorsum coga tam superantis elementi Viribus; quam recentium omnis una restinarum eXemplo , penitissime conVincit. Igitur maculam oleorum instar non facere, lac densare, celeriter diffundi,

olei instar haud innatare, propositiae a Dioscoridebalsamicae itinceritatis notae, cum in Arabico simplici dolim bale in , quamdiu provectioris aetatis vitio nondum exhaustum est, optime omnes se manifestent, necessario relinquitur, eundem omnino esse cum illo, quem veteres agnoverunt, suaVem e balaeluna, oretiosumque bdis mi liquor*m' - - . ab is expensis pergit ad Xylobalsami, & Carpobalsami, ade-huue ligni fructuumque balsami examen : & lignum , inquIt,n d Xγlobalsamum vocant, probatur recen de iunco, calamoque aromatico quod scripssit Theophrastus , θ χὐ , cito a vigore suo desciscere , de balsam1 surcujis merito fatendum , qui nisi recentes sint, ob lacilem

nartium tenuium dis lutionem , quas tum ferVidius Arabiae clima tum sub aeriore sole longius deinde iter Imminult, concentae'de se virtutum expectationi, Europaeis raro satisfacere

possunt. Addit laudari , iurculo tenui praeditum.

436쪽

Hoc enim ipsi im illud est, ut superius explicitum , cuius vegeta magis natura, nec dum Cultu diuturniore effoeminata, quodque succo meliore perfusum, Πυρρὸν, πή- ρώο- suave olens, rufum, asperum, idque eXterna corticis scabritie : denique opobalsamum spirans, quia sic indicium exhibet certissimum propriae stirpis, roboris item praesentis in unguentis apud Veteres nobilioribus aptum erat, quibus in coquebatur. Prositant hi opobalsarni surculi, notisque allatis optime respondentes, in Venetis, Siculis, Hetruscis, S Massessiliensium emporiis jique probatissimi, si in Calliro emantur recentes, & expeditior deinde ex Aegypto, breViorque vento

secundo navigatio contigerit.

Fructus praeterea sive carpobalsami , necessarium incidisse ustum refert Dioscorides, quoniam & unguentis adhibebatur.& immiscebatur antidotis. Eligendum autem monet sive id rusum interpretemur, sive flavum. Nam externo solli culi. ambientis colore, surculis rubentibus fructus similis est,&mtrinsecus, membrana si iccum melleum propius asservante flavescit. Plenum denique , cum non corticum , sed inclusi potissimum succi gratia carpobalsamum expetatur. Quamvis autem postibile non sit, ut idem ex Arabia in Europam trania mittendum, desideratam ab utilissimo succo plenitudinem exhibeat, validis causis discussioni ejusdem incumbentibus, secus quam olim contigit, cum in Palaestina, atque Aegypto, Graecis, Italisque hominibus obvium esset. Satis tamen in tanta locorum intercapedine probabilis existimandus fructus balsami, qui nondum penitus exsuccus, & arefactus deprehenditur neC Odore adeo Proprio, saporeque destituitur. 'Iungit Dioscorides plenitudini carpobalsami amplitudinem& pondus. Subest enim utrique horum major odorati succi copia, qui veluti in minore fructu minor; sic in leviore quoque magis absumptus est. Magnitudinem ipsam haud exprimit Α-naZarbaeus, diserte vero Theophrastus, Al πχ ματι 6-, assimilem terebintho tradidit, magnitudine, figura, colore. Similem magnitudine: nam cum

e ductus terebinthi Deminae generibus, altera lentis specie

437쪽

fructum edat, altera fabae, priori utique non inepte carpobal samum comparaveris. Similem quoque retulit schemate fructum, quo ad rotundam se figuram componit. Similem denique colore, qui in eXtima membrana rufus apparet. Porro carpobalsamum gustu mordax commendat Dioscorides, & πυ- ροιῶ, fervore sive acrimonia linguam seriens, sed mo derate: quam Vocem male interpretes a gultabili qualitate semotam, conjungunt odori. Nam succus balsami, quamvis Dioscoridi , maxime calefaciens dicatur ; blanda tamen per se cum adstrictione , tum mordacitate gustantem assiciat: blandius idem praestiterit fructus, qui agendi viribus δευτερον , secundariam potentiam adeptus est. Tandem opobalsamum redolere fructus debet, quoniam hoc involucris seminis largius, quam reliquis partibus plantae natura congemit: unde neque ita facile dissipabilis in eo fragrantia , nec debilis observatur, veluti in surculis , sole acriore extenuatis. Neque adeo abs re Theophrastus , 6 τῆτο , s κιχηλον του , carpobalsamum bene odorum & ipsum es se prodidit, & magis quam lacrΙmam , utpote quod eXquisitius ab insito calore subactum liquorem , spirituque plenum contineat quamvis accuratisiimus senex de praematuro , admodumque recenti balsamico semine intelligendus sit.

Caetera visum quidem Galeno fuit, lignum fructusque balsami adulterio haud obnoxia esse: monet tamen ingenue Diosse corides , quid callidi olim impostores hic quoque ausi fuerint. Nam asportari, inquit, e Petra oppido semen hyperico simide, quo carpobalsamum Vitiatur, cognoscique fraudem , quod illud majus sit, inane, facultate, viribusque destitu-

cepisset Dioscorides, quid esset, quod per fraudem Tubstituebatur; sed cui id simile fuisset, existimarunt viri doctissimi , aut terebinthi ex Arabiae Petra delati semen substitui potuisse, quod veluti genuino carpobalsamo colore , figura, magnitudine ; sic lenticulari hyperiet siliquae dissimile non est: aut

eadem regioae sγlvestris balsami fructum supponi. Quorum

438쪽

yoaunis Vesringi

alterutrum si1 ita fuit, innoxia sane fraus extitit, ob naturae

virtutumque inter haec singularem conjunctionena. Sequitur naturalium affectionum descriptionem , actionuna particularium explicatio, Variisque in morbis profligandis utilitates summae. Hanc etiam inter Veteres Optime omnium ,& diligentissiime recenset Dioscorides , cujus Vestigia pari passu Abrabum princeps pressit. Orditur autem a liquore, cui δυναμιν ἐνεργεςατ- , Vim efficacissimam tribuit, utpote qui maxime calefaciat. Hoc vero qua ratione determinandum sit , habito ligni, fructuumque respectu, satis superius eX Galeni, S Abensante sententia declaravimus, Inter particulares essectus, abstersionis meminit, π κοπιης , eorum quae tenebras pupillis offundunt. Quo nomine , licet innuere videatur sordium remotionem, eΣterius e regione pupillae ceratoiden oculi tunicam obfuseantium: interpretandus tamen etiam de discussione excrementorum pituitosorum , circa UUeae membranae oras, S in ipsa pupilla obhaerentium , cumque Visionis discrimine spissitudinem acquirentium. Imo, quid velit hic Dioscorides optime declaravit Strabo, cum opobalsamium , 6 sitffusiones incipientes& hebetudinem oculorum solvere scribit. Apponitur oculi affecti palpebris , molli linteolo illitum cumque medicamenta hypochymati exactius convenientia , non solum tenuius humidum discutere debeant ; sed etiam crassiefacta attenuare, atque indurata remollire ; balsamica substantiatam calore suo , quam pinguibus resinosisque partibus , malo oculorum enarrato modis omnibus egregie opitulatur , saltem incipiens sit affectus. Nam quae pedem jam fixit aegritudo , sine chirurgia tolli nequit. Addit Strabo , eandem λυεινὼς κεφαλαλγίοα , solVere mire capitis dolores. Neque enim obstat , quod scripserit idem , Arabes suaveolentium rerum usu stupore corripi, qui graveolentium adhibitione removendus sit. Etenim Est modus in rebus, sunt certi denique fines. Ultra quos, citraque , Vel saluberrima remedia vertuntur in

perniciem. Recte Hesiodus.

439쪽

opobalsami Vindiciae.

Iuvat autem opobalsamum , qua assumptum , qua eXterius admotum. Assumptum, quia redintegrata cibi digestione, vaporum ad caput ascensus minuitur, admotum Vero, qUla Collectos vapores discutit, & resolvit. Matricis refrigerat nibus porro mederi te latur Dioscorides, cum Cerato adhibitum rosaceo, menstrua mulierum , secundinasque ducere , & eX- trahere foetus, quae partim calori , qui recentiore adeoque tenuiore succo magis penetrabilis, partim suaVi ejusdem hauriti, quo uteri eXpultricem roborat , accepta ferenda sunt. Rigores illita solvit, facta vaporum putridorum dissipatione. Ulcera sordibus foeda purgare, chirurgis cognitissimum est. Peros item acceptum opobalsamum Ventriculi facultatem concoctricem adjuvat, cietque urinas, unde inter calculos minuentia, eaque selestiora dudum inclaruit : quippe , quod non tantum penetrabili calore synagmata sive concreta lapidosa citi iungat; sed contractam renum debilitatem , siccitatemque , uΠ'guinoso madore temperet, S corrigat. Exhibetur hunc in finem utilissime boli forma, quemadmodum in usu terebin inaeconsueVimus , anonidis , aut lithosperini pulvere subactum. Convenit anhelosis , atque , ut inferius meminit Dioscoridese ρθοπνοικοῖς , a gre nec nisi recta cervice spiritum ducentibus ;ouorum bronchis impacta lenta pituita cum non simplicem tantum eXsiccationem postulet ; sed validam etiam abiteri1onem ; ipsit praeterea pulmones a putredine Vindicandi sint , ViX erit medicamentum , . quod in hoc symptomate sublevando, opobalsamo praeferanius. Sumitur ad scopum hunc consequendum per Oh, radicum helenii pulvere permissum, &linctu pariter asperae arteriae inlin Ratum , oleo prius am data rum dulcium solutum. Exhibuerunt idem . veteres in lacte , 1is qui aconitum hauserant, Ocyssimum venenorum , & quod non Vane e spuma Cerebri natum fabulati sunt. Quin & a vipera demorsis : neque , alia hercules causa, quod balsamicum liquorem optimis quibusvis antidotis permiscuerunt. Quamvis etiam acopis addiderint, id est , medicamentis lassitudinem, colorumque mo-

440쪽

Ioannis Ves Mil

lestias eximentibus , ct malagmatis sive indurata praeter naturam emollientibus. Verum ut , vim essicacissimam opobalsamo; sic proximam potentiam fructui sive carpobalsamo tribuit Dioscorides. Hoc igitur , praeter enarratos essestus Omnes, quos praestat, etiam pleuritieis, peripneumonicis , tussientibus, potu datum bene facere scribit. Non tamen exilii- mandum conferre posse, cum Validae inflammationes pleuram, pulmonesque insederunt; sed cum his, aut quiescentibus, aut remittentibus, purulenti simus CXpurgandi sunt, corruptela partium inhibenda , , sive expectorationes accelerandae . Accedit ex iisdem utilitas ischiadicis, epilepticis , & vertiginosis, quotiescunque immodice succrescens phlegma, partim absumelidum , partim ad ureterum ductus deri Vandum , cerebrumque ipsum Hippocrati ἔ-, siccandum, & corroborandum fuerit. Postremb , lignum balsami quamvis minimum virium sortitum sit, usu tamen had aspernandum esse concludit Dioscorides.

Etenim adversus cruciatus, alViqile tormina, tum cruditates, ct venenatos serpentium mors is auxiliari testatur , eX aqua decoctum, S potum. Imo τους σπου ἐν ς, JUVare Contractos nam sive morbum frigidior nervosarum partium intemperies inveXerit , sive Hippocrate auctore ingentes

σιες, i; κενουσιες, repletiones aut inanitiones, utique tam calore

suo profecerit medicamentum, quo frigus inimicum oppugnat, ct superflua discutit, quam resinosa subitantia qua conVulsa relaxat. Capitis item vulneribus, cum Iride sicca aptum Xylobalsamum tradit, idque non de cvtaneis tantum ; sed graVioribus, adeisque Ossitum, meningum , ipsiusque cerebri divisionem inferentibus, habendum est. Nam ut ex auctore patet,

arefacti Xylobalsami pulverem iridi mistum , denudatis capitis

ossibus, S in quibus . λοπίδων , squamarum eductio procuranda, usurparunt. Consuetum id alias priscis Chironibus fuit, qui contusorum ossium separationi studentes, ex aristolochia, corticibus radicum panacis , Olibano, iride Illyrica siccos pulVeres, tum aliis, tam cranio praecipue laeso inspergebant,

SEARCH

MENU NAVIGATION