Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nescio an sine ossens etiam vegri omnium dissimulare potu

rim . Et causam praetexens erroris ex eo ductam , quod caro

Virginis seminali ratione derivata suit concupiscentialiter ex Adam : HO pacto, subdit, aut Sanctus asseretur conceptu , qui de Spiritu Sancta non est , ne dicam de peceato es , aut Festus habebitur, qui minime Sanctas es Quum vero dictum Festum non eo minus apud varias Ecclesias longe lateque diffusum fuerit , sequiore aevo etiam Romae celebrari coeptum est . Eoque

nomine de illo atque dici poterat, ae de Festo dicitur Cordis Jesu hujus O ii, es Missae celebratisne non aliud agi, quam ampliari cultum jam institutum ; Nec inde tamen semere fas esset,

Ecclesiam Romanam cultum probasse conceptionis carnalis;

propterea quod ea de re saepius edita Decreta nitide directa sunt in conceptionem sa) spiritualem , neque carnem respiciunt informem , sed ipsam spectant Animam B. Virginis Maria in sui creatione , e, in Corpus infusione Spiritus Sancti gratia donatam , ' a peccato originali praeservatam sunt ipsa verba Constitutionis It . Alexandri VII., quae nos ad nostram rem attulimus , leobservavimus in Epistolis Familiaribus de Immaculata Virginis

Conceptione secundum mentem Angelici Praeceptoris. Confer nunc cultum, qui pari sere modo praecessi tempore approbationem Romanam, & in variis fortasse Catholici Orbis partibus deserebatur tum Conreptioni Urjinis, tum cordi alicubi secundum earnem , alicubi vero secundum spiritualem intelligentiam consideratis , cum eo cultu qui Romae postea receptus est , & consecratus tum-Virginis, tum Christi fecitndum spiritualem tantum intelligentiam spectatis; statim que deprehendes verba illa , non aliud agi , quam ampliari cu tum jam institutum , quae leguntur in Decreto pro celebratione ossicii, & Missae Cordis Jesu, eo tantum pertinere, ut Obi cem tollerenr praejudicatae & invisae novitatis; caeterum nihil ea influe

ta Spirἰtualem voco, non quod sit earin poris momentum , quo carni infunditurni impermixta ; id enim generationi ho- spiritus , sive anima rationalis , quae natu minis ex anima constantis & corpore rein ram complet humanam .

pugnat, sed quia eonsertar in illud. tem-

22쪽

influere in sequentia , quibus obiectum eultus determurathmisit , ut ex praemita patet exemplo , ubi vides conceptionem Virginis alibi caenaliter , alibi piritualiter acceptam dc celebr tam aditum praebuisse , ut & Romae Festiam Conceptionis Delis parae Virginis secundum acceptae ad

mitteretur .

VII. Decretum itaque sacrae Congregationis , de quo agi, tur , non praesert ampliationem cultus sub eodem conspectu , prout nempe serebatur in cor carnale , sed sub conspectu plane diverso , prout ei sustectum est unum cor spirituale . Unde non variat , ut ita dicam , superficiem cultus in genere suci ; nam quod ei dat incrementum , ad idem spectat genus quantitatis eontinuae, sed variat silum ex parte coloris , & aspectus; quo nempe sit , ut macula quae antea quorumdam hominum vitio inhaerebat cultui cordis carnalis , abstergatur, & ita totum

simplex, & nitidum appareat , unum illud , quod hujus cub. tus objectum esse debet , Coryest symbolicum & spirituale . Accommoda tu ad hanc rem , quae habet S. Thomas I. a. q. ΣΟ.art. 6. corp. Ait enim quia nibit probibet aliquid esse unum , secundum quod est in um genere , esse multiplex, scindum quod

Fefertur ad aliud genus et sicut super es eontinua est una secundum quod consideratur in genere quantitatis : tamen est multiplex, fecundum quod refertur ad genus coloris , si partim sit alba , partim nigra . Ampliatio cultus natura sua ad ordinem spectat extensionis , patiturque secum secundum alium intentionis ordinem , formam quoque discolorem citra ullum disiontinuitatis metum ; quod ea ratione probat S. Doctor I e. q. s. art. I. eorp. Qia omne quod movetur , quantum ad aliquid manet , in quantum ad aliquid transit: sicut quod movetur de albedine in nigredinem , manet secundum subsantiam. Et id quidem locum maxime habet in re nostra ι quia ad rationem prioris cultus non pertinebat incidens illa carnalis imperfectio , qua tendebat in Cor Jesu materialiter acceptum . Et si namque praestitutam velint in carne, Auctores & fautores dicti cultus, nativam ratio

23쪽

nem objecti , quod ipsa sui vi cultum informare, ipsumque ,

ut ajunt, speeificare videtur , nullo tamen id nitebatur instituto legitimo, sed eorum tantum privato arbitrio , quod impos erat ad inducendum novum Festum , ejusque finiendum objectum . Et propterea nulla erat necessaria & intrinseca connexio inter Festum Cordis , & objectum cultus, ut non idem

dilatari Festum posset nisi sub eodem objecto. Quod itaque prius imperfectum erat sub corde carnis , perfici potuit sub typo cordis spiritualis, & symbolici . Quanquam etsi mavis variari Festum quoad substantiam , manet tamen semper aliquid

utrique commune ; continuitas nempe cultus sub osjecto utriquc Festo respondente, ut rursus docet, &novo confirmat exemplo S. Thomas 77. art. 8. ad 2. Erit quidem una dimensis secundum eontinuitatem quantitatis, non tamen una δε- cundum modum essendi Sisut si aliquod eorpus constituatu ex duobus metallis : erit unum eorpus secundum rationem quanti ratis , non tamen unum secundum speciem materiae.

VII l. Tcnes igitur & nova, & vetera , quae nobis Sacra Rituum Congregatio in hujus nostri argumenti tractatione spectanda proponit. Vetus est quod profert de ipsb eultu Cordis Iesu generatim considerato . Novum est, quod profert pec liariter de unico dicti cultus objecto. Antiquitatem profert cultus , ne novum videatur Festum admittere , quod obstaret ab extrinseco. Novum autem proseri objectum cultus, ne Festum vetus , quod amplifieat, extendisse videretur sne caussa, quod obsisteret ab intrinseco . Sciendum est enim, quod praeter novitatem institutionis , admissioni dicti Festi obstaculum maxime secerat in anteactis Propositionibus ipsa ratio cultus cordis, utpote quae devia videretur a perenni,& constanti Ecclesiae consuetudine , juxta quam Festa quaeque Domini Nostri Iesu Christi repraesentant singulares gratias, altissima mysterio , quae idem Verbum inearnatum operatom est ad humani generis salutem ut ait Benediatus XIV. tune Fidei Promotor in suis Animadversionibus a. qui propterea haec inserebat : Si Festa

24쪽

omnia, quae celebrantur ad Irisi honorem , re aesentant singula res gratias , altissima mysteria , quae Verbum incarnatum operatum es ad bumani generis salutem , ex hoc sequitur , non esse annuendum petitoni institutionis Fest in honorem Sanctissimi Credis Jesu , cum nullum msterium per illud seorsim sumptum a reliquis partibus corporis , exhiberi possiti repraesentari eorum , quae idem Verbum incarnatum operatum es ad humani generis salutem . . Huic autem adeo exitiali consecutioni Decreto suo praeclusit aditum Sacra Congregatio , coercendo unice objectum cultus ad cor symbolice sumptum ; quod tamen impar ad hoc esset , si simul admisisset etiam cultum cordis naturalis & carnei, quippe quod in illud mox recidisset inconveniens , quod omnino cavendum ostenderat san. mem. Benedictus XIV. Et notatu diagnum est, quod eadem Sacra Congregatio , dum ita statuit , atque secrevit objectum cultus, ea omnia prae oculis habuit, quae ad eluendam insolentiam , & absurditates ex cultu cordis carnei necessatio manantes, cumulari solent ab Adversariis reaque videri possunt in praecitatis Postulatorum scriptis eorumque Responsionibus ad antiquas Animadversiones Promotoris Fidei g. 1 8. I s. ubi sic loquuntur . Rem sane nunquam satis inculiandam iterum iterumque sub oculos legentium 'uamus . Objectum Festi ordis Jesu nequaquam consistit in corde solo nude , solitaris, corporaliter, ac materialiter sumpto . In quo ergo coninstit In mirabili illa , ae prorsus divina rerum complexione formata : tum ex Corde Jesu corporeo, ac Nulnerato : tum ex Anima

Sanctissima , qua cor vivit: tum ex persona Verbi divini cordi hypostatice unita , a qua habet, ut divinum sit: tum ex amore immenso, quo Cor ardet: tum ex Nirtutibus, quarum Ombolum vel sedes est: tum ex doloribus angustiis ab ipso corde hominum causa toleratis. Haec, inquam , complexio rerum tam sublimium, iam admirabilium , tam divinarum, tam amabilium, Nerum, pro prium , adaequatum objectum est Festi ordis Jesu . IX. Sati, ergo perspectum habes , ut arbitror, nihil valere horum omnium congeriem, ut componi possit cum mente

25쪽

sae. Congregationis objectum cultus, quod his adjutum praesidiis etiamnum constituitur a multis in corde carnis. Eam quippe congeriem Sacra Congregatio lustravit universam , dictoque loco recensitam vidit quas per classes . Gie sit autem vera raris , sub qua considerari debeat ita Postulatores insistinant dictanum. I 8. paucis his articulis complectemur . Igitur Cor Jesuc deran um est. Primo . eatenus cum Anima fess, ejusdemque divina Persona rem Mnam quodammodo propter intimam unionem constituit. Secundo . statenus es velo bolum , vel naturalis sedes omnium virtutum , assectionum interiorum Christi Domini , in Irimisque amoris illius immensi, quo Patrem , h

mines prsequutus est . Tertio. Considerandum ulterius est ut centrum dolorum omniam interiorum amantissimi Redemptoris , quos

tota vita , sed potissimum passionis suae tempore pro hominum salute

toleravit. Φarto. Non omittenda congemplatio vulneris supra Crucem accepti; vulneris , inquam , non tam lancea Militis fa-m , quam ab amore Christi ictum lanceae ad ear dirigente profecti . me omnia Cordi 's. propriis a , atque conjunctio a rationem

obrem in hocce Festo una cum Vsocorde vere ingrediuntur. Quum itaque haec omnia in conspectu haberet Sacra Rituum Congregatio,& tamen abstinendum putaverit a subscriptione precum, D cretumque suum restrinxerit ad unum cor Imbolice sumptum,nec alia de causa praecedentis cultus mentionem secerit, quam ut ne quid omnino novum videretur sapere hujus Festi recens institutio ; plana sane , & aperta res est , quod non minus , imo magis, a sensu discedit Ecclesae , qui nunc temporis dirigere praesumit objectum cultus ad Cor Christi, quam qui id olim praestitisset, quando pro petito & negato Festo Cordis, concessum ab ea est Festum quinque sacrorum vulnerum Christi. His igitur instructus notitiis jam nostra legas, & ut sapientissimus es , non poteris , ut auguror , non eis assentiri; ut es autem humanissimus, ea quoque juvabis, ut precor , auctori- rate qua praestas & gratia. X. Quamquam non tuam tantum sapientiam , tuamqued huma-

26쪽

humanitatem , sed & eum, qui tuum urit Christianum pinus,

sobrium tamen ac justum , religionis studium , ardoremque appello. Nosti enim heterodoxorum hominum ingenium nostra omnia vellicantium , atque adeo vel in scirpo nodum quaeren tium , ut naevos , quos non habet , per summam injuriam impinnant Ecclesiae. Neque vero satis est ad obstruenda malignantium ora, ut Sacra Rituum Congregatio Decreto suo alienam se jam praebuerit a cultu cordis carnalis, sed conandum praeterea est, ne vulgi licentia sub spirituali & symbolico cor carnale obtrudatur , latiusque serpat. Hinc enim summopere metuendum est, ne maligni obtrectatores nostri pronam magnamque arripiant occasionem calumniandi , evomendique virus acerbitatis suae in ipsam Sanctam Ecclesiam Catholicam Apostolicam Romanam . id enim λ Nonne omnem damnat Ecclesia Dei corruptelam morum e Damnat profecto. Sed quia frequens est, & abundat nihilominus apud malos Catholicos, non cellant ab his infectionem derivare in Sponsam Christi , eique vel hoc nomine quae stionem movere de successione legitima. Ne igitur insens sibmr hostes irrationabile cordis carnalis obsequium , a quo sena- per abhorruit, refundere praesumant in Ecclesiam, eamque coarguere de noxiis quae sequuntur absurdis, quaeque mox in m dium proferam ; vides iam non tam mea , quam tua etiam , omniumque simul interesse, ut ego iuver abs Te , mihique ne desit atque Operi meo ossicium & opera tua . Quod enim a Teposco munus , ae vehementer opto , non id ad meum pertinet privatum commodum, sed commune spectat bonum Ecclesiae :de qua ut quisque mereatur , quanta maxima potest, eniti viarium contentione debet. Non est autem serendum, quod gratia nescio cujus affectati materialismi, unde Festum Cordis Iesu ad objectum redigitur iam distans a vero, quam distant a re bus ipse rerum imagines, molestia , & odium creetur Ecclesiae, ne scilicet ex hoe verbo derideatur ab insidetibus , es ne eis via cre

dendi praecludatur , ut ait S. Thomas I .p. q. 58. art. I. corp. Scsupra 3 a. art. I. pariter corp. Quae sint vero tui muneris partes γDi iligod by Gorale

27쪽

tes, tuique similium , accipe jam a S. At stino lib. de veri Relig. cap. 33. Non sit nobis religio in phantismatibas nostris rmelius est enim qualecumque Nerum , quam omne quidquid pro ambiiris fingi mis . Ab hoc sane qui desciscit officio , desciscunt autem omnes , qui cor carnis adoptant: is & aditum parat irrisioni hostium, quorum calumnia , & invidia communis fit omnibus Fidelibus, & iustam praebet insontibus offensionis causam ob incidentem injuriam Ecclesiae; quod graphice deseripsit idem S. Augustinus lis de Genes adsitri cap. Is . Turpe autem nimis es perniciosum, ac maxime cavendum, ut Christahum de his rebus quasi secundum Christianas litteras loquentem, ita delirare quilibet infidelis audiat, ut quemadmodum dieitur , toto

eela errare conspicienx , risum tenere vix posse. Et non tam mole

stum est, quod errans bomo deridetur, βὰ quia Auctores nostri, aseia qui foris sunt , paria sensisse credantur Qid enim modestia , restitiaeque ingerant prudentitas Fratribus uiserariilr sumptores , satis iaci non potest .

28쪽

c xxVIII γNoli consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa vera Religione superstitiosi

. sunt.

S. Augusinus de Morib. Εα .cap. 34. Occasiones erroris sunt hominibus subtrahendae secundum illud Isse. 5 . Auferte offendicula de via populi mei.

29쪽

DE FESTO CORDIS IESU DESERTATIO COMMONITORIA

CAPUT PRIMUM.

IUendacium maxime turpe, ac perniciosum est , quod cadit in cultum religionis. Hujuae mendacii periemsezbrepere in Festum Cordis Iesu demonstratur.

N externo Religionis exercitio , quod festis diebus maxime excolitur , primum , ac sum mum Christiani hominis ossicium est , ne quae palam agit , divinis quum vacat obsequiis, ab interiori cultu disjungat. Quod si faceret , cultus ejus vitali spiritu careret , seretque velut aes s nans, aut cymbalum tinniens, quod olim Judaeis exprobravit Dominus , es Mati. i s. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Hinc vero statim de . prehenditur, exteriorem cultum, qui suam mutuatur ab interseno vim, esse etiam hujus argumentum , ac sgnum. Quod ut caetera, praeclare expressit S. Augustinus lib. Io. δε Cisit. Dei

cap. 3. Sacrificium, inquit , visibile inrisibilis sacrificii Sacrame A tum ,

30쪽

tum , id sacrum signum est. Illud autem in signo maxime qum

ritur , ne quid praeserat, quod a re, cujus ingerit speciem, dissidere videatur ; alioquin genus quoddam mendacii esset, a quo societas abhorret humana: neque enim stare haec potest sine

mutuo commercio veritatis ac fidei. Multo vero magis quaevis mendacii species eliminari debet a rebus sacris , quarum praecipua proprietas est , ut quod geritur foris , omnino consonet ei, quod agitur intus juxta Domini verbum fan. q. Spiritus es Deus, eos qui adorant eum , in spiritu , Neritate oportet adorare. Quare ut merito docet idem S. Augustinus lib. I. contra mendacium cap. I . Mendacium maxime perniciosum

es , quod sit in bis , quae ad Christianam Religionem pertinent.

Eique consentit S. Thomas 2 a. q. III. art. 2. corp. Menda

cium , quod fit in doctrina Religionis, es grariissimum. Nonnihil equidem tanti mali irrepere mihi videtur in recens Festum Cordis Iesu . Quamvis enim Ecclesia Dei nava veritatis magistra , praefixerit huiusmodi Festo pro objecto cultus Cor Spirituale , illud scilicet quod simplex indicium est amoris Christi, & Cor mysticum , seu symbolicum appellatur, non

desuerunt tamen , qui viribus artibusque omnibus moliti sint spirituali substituere carnale Cor : idque praestare curarunt scriptis in lucem editis adeo multis, ut s ea colligas universa , in vastam molem excrescant. Injuriam veritati, & Ecclesiae illatam ego quidem , ut ut nullus homo , pro ingenii mei tenuitate vindicare studui Observationibus iis , quas ea de re superioribus annis elucubravi. Verum et si qui contra staret, mihique propalam obsisteret, extiterit nemo causam enim aequissimam, eamque optimam tueor; nihilo tamen minus spatium occupat , gliscit, & crescit error antiquus. Id ego tacitus, ut par erat, hactenus dolui, hactenus tuli r quum praesertim ageretur

de Festo peculiari, quod ad paucos spectare videbam . Nunc vero quum dictiim Festum tota sere Urbe celebrari intelligam , religioni mihi ducerem , s continerem in corde meo quod latere putem malum, non in Festo, quod sanctum est, sed in obje

SEARCH

MENU NAVIGATION