Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DlssERTATIO COMMONITORIA. a

jecto Cordis carnei , quod a multis invehitur , ac praeposteruiu est. Nemo itaque mihi suceenseat, si studio veritatis , & puro Religionis zelo commotus rursus in medium prodeam , di turbam colentium diem festum Cordis carnei Christi: arguam, obsecrem , increpem in omni patientia, doctrina, uti monet Apostolus et . ad Timoth. q.

Qua snt nota digni , qui pervertunt objectum Cultus in Festo Cordis Pess. Vana illorum excusationes

auctoritate Ecclesia refelluntur .ET mihi quidem patientia multa opus est . Non sum enim

adeo tardus ingenio, ut non videam , quam male audiam apud isti usinodi homines , qui tanta pugnant contentione pro cultu Cordis carnei ; & eos nihilominus ferre sum paratus, ut eosdem ipsos, si feri poterit , veritati litare compellam. Neque enim sunt de iis , quos Apostolus commemorat loco citato a. ad Timoth. Erit enim tempus , cum sinam doctrinam non sustinebunt , sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus , a Neritate quidem auditum avertent. De his, inquam, non sunt, sed tamen aegre serent, eorum opinionem , quam in speciem pietatis tuentur , in suspicionem erroris adduci, & de falsitate coargui. Hino me sorte durius, ac tristius excipient ; sed hanc molestiam vel eorum caussa subire non recusem . Absit autem , ut sim patiens

tacendo, quod ipsi mallent. Quamquam & id ego facetrem is quod ipsi moliuntur, ad meam tantum pertineret injuriam. Sed ejus generis injuria est , quae in communi causa Religionis ac Dei omnes omnino tangit . Nam ut probe distinguit Chrysestomus Homil. 3. in Matth. In injuriis propriis partem sem esse laudabile est ; Injurias autem Dei patienter sustinere, nimis es impium . Et S. Augustinus epist. 3. contra Marceia A a binum.

32쪽

ε DE FESTO CORDIs Isis U

linum. Praecepta patientiae non contrariantur bono Reipublicae , pro quo conservando contra inimicos pugnatur. Ad rem itaque ilatim veniamuS.

Principio autem si negent Adversarii , de objecto cultus , quod Festum spectat Cordis Iesu , sententiam se gerere ab ea diversam, quam gerit Ecclesia, negent etiam oportet stare se pro Corde carnis . Sed si nervos omnes huc intendunt , ut Corcarneum ipsum sesti hujus objectum esse constituant , fateantur necesse est , sese tantum ab Ecclesiae sensu dissidere , quantum a carne dissidet spiritus. Ecclesia siquidem non alio respexit , quum hoc Festum agi primum concessit , quam ad Cor spirituale, ut nitide liquet ex ejus Decreto, quod nostris illustravimus Observationibus , ad quas eos omnes mittimus , qui contrariis occupati praejudiciis de luce adhuc dubitent in me

Quo posito vel ipsi judicent Adversarii , num eorum sy

stema cultum adstruens Cordis carnei , immune dici queat ab evidenti nota cultus falsi. Haec secum dum taciti reputant , deque iis meliora auspicamur , audiant S. Thomam se eos suggillantem 22. q. 93. art. I. corp. Alio modo potest contingere falsitas in exteriori cultu ex parte colentis : hoc praecipue in cultu communi , qui per ministros exhibetur in persona totius

Ecclesiae . Sicut enim falsarius esset , qui aliqua proponeret ex par- re alicujus , quae non essent ei commisse , ita vitium falsitatis in

currit , qui ex parte Ecclesiae cultum exbibet Deo contra modum divina auctoritate ab Ecclesia constitutum , in Ecclesia consuerum. Nec vero excusationem ullam ii captare valent a scri

ptis b multorum , quasi servum pecus alienas sequentes a

praesertim β.Wφὶ Inam Libr. prohib. reensiis ann 3738. iussu sa: me: Benedicti XIV. reeenset sub liti. D .La devotion au Saerε cceur de N.S. I sit Christ, par uta Pere de la Compuniede Iesua. Deer. II. Martii Item . La de Hone ait' amabilissimo e divino Cuore dei nostro Signore Gesu Cristo eavata dat Popere di Giovanni Lacpergio Certosino. Decr. 22. Maji 2743. Nuper in Galliis censuram subierunt Theologicae Facultatis Civitatis Namne tum plures Propositiones erutae ex Libro cui titulus - Le Nanuel des adorateurs duCttur

33쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA I s

errationes , planeque fallaces de cultu Cordis carnei loquendi, opinandique modos. Quotquot eni in illi sint , & quantavis auctoritate praediti , sive ob doctrinae laudem, sive ob co mendationem morum , nullo plane numero sunt habendi, se

mel ac Ecclesia , quae sedet ad clavum navis , & depositum servat fidei , aperuit sensum suum de cultu Cordis Iesu , limitatum scilicet , ac restrictum ad Cor spirituale . Sensus

enim Ecclesiae absorbet omnia contraria , tam quae praecesserunt, quam quae consequuta sunt. Nam quae praecesserunt , intercipit , quae vero consequuta sunt , antevertit , ut apte tradit S. Thomas a a. q. Io. art. I 2.corp. Qia ipsa dotis, , catholicorum Doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet. Unde

magis sandum est auctoritati Ecclesiae , quam auctoritati vel Augustini, vel Hieronymi , vel cujuscumque Doctoris . Quamquam si cum novi hujus cultus inventoribus veteres Ecclesiae Magistri comparandi sint , aurea illa doestissimi Cani sententia prae oculis haberi debeat : Maxima es vis auctoritas vetustatis , ubi cum noritate certet , est illa sine dubio praeferenda .

Novissime vero anno I 769. intercepta suit Arimini in remilia Saeri Novendialis editio , quae parata erat in honorem, &cultum Cordis Iesu. Et demum etiam reeentIus anno sup riori 17 in proscripta suit Bononiae imago Cordis Jesu , quae duodecim coni labae marulleriis , aut symbolis Cordi eius adseriptis , di quolibet anni mense ordinatim colea.dis, recolendisque.

34쪽

DE FESTO CORDIS IESU

CAPUT III.

Non constare apud Philosephos , an humanarum asseritionum fons s origo in corde magis , quam in cerebro collocanda sit. Ob ejus etiam tam incerta rei m tum nec ante , nec modo concessum fuit quod petebatur Osisium, π Missa pro cultu Cordis carnei . Non minus Ecclesia adversantur , qui objectum cultus in Corde statuunt proprie sumpto , quam qui forte auderent ipsum Fesum reprehendere prout ab

Ecclesia institutum es. . . RES porro abs se loquitur , & ulteriori mora non eget.

Non sert enim , non sinit , non patitur reverentia & obsequium Ecclesiae debitum , ut quod ea stituit objectum cultus in Corde symbolico, id jam convertatur in Cor verum, ac pr prium. Atque hic rursus arbitros appellamus ipsosmet Adversarios . Si quis modo existeret, qui contra Festum insurgeret Cordis Iesit, ejusque institutionem libere reprehenderet, nonne eum diris omnibus devoverent Nullus ego dubito . Et is tamen sua produceret monumenta ἱ dc quidem graviora iis , quae proferunt ipsi pro cultu Cordis carnei, quod & olim habetivoluissent , & nunc nimis confidenter obtrudere moliuntur , tamquam objectum dicti Festi. Neque vero id temere dixerim . Auctor enim mihi est, ut caeteros mittam, San. Mem. Benedictus XIV. de Camonituet. lib. . pari. 2. cap. 3I. ubi ratio nes retexit, quas proposuerat contra Festum Cordis Iesii, dum munus obiret Promotoris Fidei, eamque praesertim commemorat n. 2 3. quam ab eo tunc oretenus additam testatur,pimirum: Statui tamquam certum a Postulatoribus Cor esse, ut m nt, comprincipium sensibile omnium virtutum,. eotionum, quasique centrum voluptatum, in istorum omnium interiorum; sed id quaesionempb losephicam involaere , cum recentiores Pbilosophi amorem , odium s

35쪽

in re ias animi assectiones non in corde Dimquam in sede sua , sed in cerebro collocent, ita ut assisas in anima , spirituum commotione maxime positi, in cerebro formentur , postea ad Coriflsum per nerνos dissundantur: Ex eoque mox ita concludit. inamobrem eum nullum adsue prodierit Ecclesiae judicium de veritate unius, aut alterius ex his opinionibus, prudenterque ab

hujusmodi definiendis sententiis Ecessa abstineat, reverenter infnuavi, non esse petitioni annuendum , innixae potissimum antiquorum nil piarum sententiae , cui recentiores aisersantur. Quid ad haec Adversarii , ut invicte revincerent homi nem , qui, ut paullo ante indicare coeperam, his aliisve similibus argumentis, ipsum Festum impugnare tentaret Non assumerent, ut arbitror, arduam, & periculosam provinciam refellendi, & consutandi rationes exadversis stantes , & pr batas Benedicto XIV. Doctori summo , & in hoc maxime rerum genere facile principi ; sed stricte responderent, ac merito, qu6d Ecclesia Festum instituit, idque unum sufficere, ut habendum sit pro recte instituto et quamquam necdum universale sit, totique Catholico Orbi commune . Ita namque prae

clare nos edocet S. Thomas 3. p. q. 72. art. I a. co . Firmia

ter , inquit , tenendum est , quod ordinationes Ecessa dirigantur secundum sapientiam Christ. Ei propter hoc eertum esse

debet , ritus , quos Ecclesia observat. . . . esse convenientes. Hinc ab eo, quem impugnatorem finximus Festi, retorqueant oculos Adversarii in se ipsos, qui non ficte, sed vere objectum cultus impugnant, quod ei Festo praescripsit Ecesesia a & ni fallat

eos nimius amor sui, propriaeque sententiar, non poterunt non videre, aeque se atque illum extra metam excurrere , dum

quam inserunt Ecclesiae non levem iriuriam, subducere nituntur iis ipsis argumentis, quae quoties ad incudem venerunt, inventa sunt plane vitrea , & sutilia ; nec unquam inducere potuerunt Pontifices Maximos ad Festum hoc instituendum sib titulo, & objecto Cordis carnei. Quid intersit inter unum , &alterum casum, ego plane non video, nis quod in cassi ficto resperti

36쪽

8 DE FESTO CORDIS IESU

pertineret ad unum , qui proprio tantum malo Eeclesiae auctoritati resisteret, in vero autem manat latius , & in totam redundat Ecclesiam . Fac enim invalescat , & aliquando tandem praevaleat falsa hypothesis de Corde carneo in hoc festo die singulariter colendo , non ne jam cogeretur quodammodo Ecclesia pro legitimo partum agnoscere non suum, suamque socere sententiam illam, a qua semper abhorruit, quamque non secus ae olim , eadem illa antiqua sepiunt involvuntque abstr-da , quibus Sacra Congregatio Rituum vehementer deterrita ab ipsius Festi concessione abstinendum perpetuo censuit e Abjiciant igitur Adversarii sententiam suam de cultu Cordis carnei , ne tamquam contemptores Ecclesiasticae auctoritatis habeantur, neve probrosam subeant falsariorum notam , quam judice S. Thoma , ut jam audivimus , hujus tam absurdat opinationis propugnatores merentur. Nam ut ait idem s. Doctor I. p. q. IT. art. a. ad a. .ando aliquis convertitur ad similitud nem rei tamquam ad rem ipsam , provenit ex tali apprehensione falsitas. Et ut boni , & aequi simi , agnoscant denique quod ab eis stricte postulant sapientes ordinationes Ecclesiae, contra cujus auctoritatem nee Hieronymus, nec Augustinus, nec aliquis sacrorum Doctorum Fuam sententiam defendit, ut apte eis rursus insinuat

37쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA.

cultus non cadit proprie , nisi in personam , qua totum quid exprimit in rationali, mel intellectuali. natura subsistens . Hinc dividitur in absiarum , . relativum. Humanitas Christi considerari potes, vel ut id , quod simul adoratur cum Verbo Dei; vel in Dpothesi mere speculativa oe abstracta , ut id , quod ea adorationis caussa . EA , quae superiori capite disputata sunt , satis esse put

mus , ad continendos in cacio morigeros Ecclesiae Glios . At quoniam nimis illud verum experimento comperimus, quod cecinit Poeta .s semel est imbuta recens servabit odorem

Testa diu

operae pretium erit, ut quae de Corde carnis in speciem pietatis hausta sunt praejndicia, ea dissona ostendamus a fina doctrina, ut ideo non tam mala se prodant, quia prohibita , sed etiam prohibita, quia mala. At enim quid mali latere potest in cultu Cordis carnei, quod praecipua pars est corporis Christi, sons ejus vitae naturalis, humanarum affectionum origo, virtutum, & charitatis comprincipium sensibile, & ut caetera, quae sint hominis, copulatum Verbo Dei in unitate personae Huc summatim redeunt dictae malae praeoccupationis argumenta , quae certe nolim hic iterum ad trutinam revocare, dum id satis egi Observationibus meis , ubi ea singillatim disjeci. Malo enim ad radicem mali nunc manum , & falcem , quod Munt, apponere. Quod ut faciam, rem altius repetere juvat,& ob oculos ponere, quod cultus, honor, reverentia , & obsequium , utpote causam , & mentum habentia ab aliqua praerogativa, quam suspicimus, & admiramur in iis, quos utpote reverentia , dc obsequio dignos colimus di honoramus , non B cadunt,

38쪽

cadunt, nec cadere possunt nisi in hypostasim subsistentem in rationali, seu intes lectuali natura, quam personam dicimus . Ut enim sola nosse, sc & sela suscipere potest alienam grati , devintique animi significationem qualicumque honoris, & observantiae oscio explicatam. Quod etsi translatilium sit, audire nihilominus praestat a S. Thoma 22. q. I o 3.art. r. V., ubi ait quod bonortestificationem quamdam importat de excellentia alicujus . Et 3. p. st. 23. art. I. corP. In eo qui honoratur , duo possumus cmsiderare , silicet eum, cui honor exhibetur , causam honoris proprie autem honor exhibetur toti rei subsissentit non enim dicimus , quod manus hominis bonoretur , sed quod homo bonoretur .... Camse autem honoris es id, ex quo ille , qui honoratur , habet aliquam excellentiam. Nam honor es reverentia alicui exhibita propter sui excelientiam. Idque repetit tum art. 2.eον. Sicut supra

dictum est , honor adorationis proprie debetur hypostasisu senti ,

tum art. 3. pariter in corp. quia reverentia nonnisi rationali naturae debetur , tum art. . similiter in eorp. ubi rursus inculcat,

quod sicut se pra dictum es , honor, seu reverentia non debetur nisi

Hinc autem sit , ut cultus dividatur in abGlutum, & relativum . Ab lutus est, qui desertur, ut diximus, hypostasi subsistenti in rationali , vel intellectuali natura. Relativus vero, qui tendit alio, ut cultus, quo sacras honoramus imagines,& reliquias Sanctorum . Neque enim in iis sistit imaginibus, ataque reliquiis, quae res ni inanimatae, nec ex sui causa adoratione dignae , sed ascendit ad prototypum, & ad animas Sanctorum, quas in utrisque veneramur, ut apte disserit S. Th mra 3 e. q. 23. art. . corp. ubi Honor , inquit, seu reverentia non debetur, nisi rationali naturae , quod ad cultum spectat abselutum, creaturae autem infensibili non debetur honor, vel reverentia, nisi ratione rationalis naturae , quod relativum cultum designat, cujus tantum est capax res ipsa sensu & ratione carens .hoc δε-pliciter . UnoModo in quantum repraesentat rationalem naturam . Alio modo in quotum ei quocumque modo conjungitur . Primo modo

39쪽

eissueverum homines venerari Reris imaginem . Secundo modo eis vestimentumvir inque autem Neneramur homines eadem vener time , qua Neneranoro Re m fra es sie adorare carnem Cissi

nihil est aliud , quam adorare Verbum Dei incarnatum: stat ado. rare vestem Regis nihil est aliud , quam adorare Regem vestitum , ut praemittit art.2. in corp. ubi proinde sic statim concludit . he secu, dum Me adoratio humanitatis christi est adoratis latria is Animadvertendum est autem , humanitatem Christi in adp- ratione Verbi, quod caro factum est , nedum honorari posse dicto cultu ad eam protensi. ratione unionis hypostaticae , qua dicitur Filius Dei in similitudinem hominum fastus, babitu inventa, ut homo, ad Philipp. a. , sed etiam considerari posse , ut est Eausa, & ratio adorationis; hoc enim respectu non esse latriae , Aliae cultu adorandam , mox tradere videtur s.Thomas 3e.' 2 s. art. a. co . Atio modo 'res intelligi adHMio bum

nitatistari ii, quae sit ratione humanitatis Chrisii perfecta omni munere graιiarum et Et sic adoratis humanitatis Christi non es adoratio latriae , sed adoratis duliae. Dahisicet , quod una es eadem persona Christi adoretur adoratione latriae propter suam divinitatem,in ado ratione duliae propter perfectionem humanitatis. Et prius art. I .co . Sic ergo cum in Christosit tantum una persona divinae,s humanae naturae ,'etiam una bri sis,munum seuppositum: est quidem 6ua una adoratio,.unus honor ex 'arte ejus, qui adoratur, sed ex pa re causae, qua bonoratur , possunt dici esse plures adorationes e ut siticet alio honore honoretur propter sapientiam increatam ,'alio propter sapientiam creatam. Quod tamen hypoxhetice potius, quam simpliciter & absolute tradidisse dicendus est , quemadmodum magni nominis Theologi firmissine sentiunt ; suaeque ipsorum sententiae vindicem , & interpretem adferunt eumdem S. Thomam . Sed omnium instar unus mihi erit Gaspar Iueninius , qui distis. Neolog. par. . Dissert. 6. quaest. I cap. I. in D. ita scribit i S. Doctor duas adorationes Cisso exbibendas esse concedit quidem hypotbetice, si nempe humanitas concipiatur in tru , m quo necfuit , nec es , nec erit unquam in ciri' ; Me es

40쪽

si intelligatur tamquam a Verbo , non distincta tantum, sed

etιam realiter siparata: verum cum ille humanisatis tua non sis reatis , sed titi- tantum, sequitur, duplicem adoratiorum rea liter es, in praxi rarisio exbibera nod posse . Eaim autem usi S. ra wa mentem evidenter colligitur ex illius responsione is primum a

guisantum art. a. μ loquιtur : μ intellectae , -separatae a Dei Verbo , deberetur sibi adoratio daliae , non euissiumque , sed cuiusdam excellemioris , quam flerduliam vocant υ .

CAPUT V.Cor Chrini carneum respici nequit ut adorationis camst. Humanitas Christi non adoratur mltu iatria

nisi ratione Divina pesna , cui juncta es , ad

quam nos deducit. Cor sus materiale se fumatur ut res adorata , cultum renuis aululum quantum

es ex propria sui vi ; non eum quippe pars ullas F/pit , sed unum totum.

UTrovis autem ex his modis, sive ut ratio & causa cultus,

sive ut res quae colitur, respiciatur exadversi, Cor Chrussi carneum , inepte prorsus obtruditur tamquam objectum no

vi Festi. Nam si spectetur quas ratio & causa cultus, nulli usui esse

Tuiu interpretationem turbare nequit, uod S Doctor in rem. urit susque ari I. ct a. ullae eultum cadere fac ut . ut videtur s

in ipsam Christi per nam . Id enim saeit, aut facere videtur, habito tantum respectu ad ea am euitus , quae uepote quidereatum , impos est ad fundandam laiseriam . sed quod huiusmodi respectas, velut Ineidens in suppositum inereatum quos euitum suseipit, nonnisi hypothetiee positus fuerit a S. Thoma relative nempe ad id quod per se ferret humanitas Christi a Verbo separata vel ex eo plane liquet, nos exemplum profert de dulia , quam Deci debitam die t ratione donlinii. Q is enim staeo vecora eii, ut eam proprie cade re posse putet in Deum Patet ergo , quoaquam posciit in Christo duliam in abstracto,

attenta nempe proportione 4 ct mensura eatissae , non excessa , ct infinitate pers nae; eam sumpst in concreto pro latria quae debetur , & sola eongruit Homin. Christo ob unitatem perstinae divinae r ut praeniissum deelaratis exemplum , nitida exposuit S. D Bm 22. q. III. aert. 3. ad L. ubi ait quod ficut religio per excellantiam virititur pietas . In quantum Deus est per eo reueσρIam Pater. Da et am latria per emcellentiam dieitur dulla, tu quantum Deus ex Lemee est Domi fus , atque hie posset νἐ te et st in quantum cis Pus excellaruere i Humo , stilicet Homo. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION