장음표시 사용
51쪽
Idea totisu integralis non patitur . ut in cultu. Credis eminere dicatur intentio totum colendi Corpus Chri
si. Ad mendacium pertinet facti, quod Agnum , exterius datum , dissonum ab eo Ait, quod suu ba
Α Page veroi novi hujus cultus Assertores inquiunt. Corcerte non separamus a caeteris partibus , quibus constat, di compactum est totum Christi Corpus. Ab hoc enim errore , . qui certe pestiferus esset, alieni sumus quam qui maxime. Corde namque credimus, & ore profitemur, latriae cultum haud aliter impendendum esse Cordi Chtisti, quam ut vivit, & ut animatum est , & divinitati unitum cum corpore & anima in medio vem tris ejus ad dexteram Patris, & in Venerabili Eucharistiae Sacramento . optimam sane doctrinam, & praeclaram diisti cultus notionem l Teneamus itaque consessionem, & videamus, an quod recte credunt, & recte praedicant, ipsa etiam actione recte perficiant, hoc est, an significatio , quam cultus exprimit Co dis carnei, cordi consenet ac ori tam juste sentientium, atque loquentium . Ab eis ergo sciscitamur, eademne sit apud ipsia, ac penes caeteros rotius integraeis idea, ut sit nempe majus , N pro majori sit habendum, quam singulae quaeque partium integrantium Injuria plane se affectos arbitrabuntur, ab iis quaerere me, quod sit adeo certum , ac tritum, ut in dubium revocati non possit ab homine sano. Hinc itaque metiantur , hinc agnoscant, utrum cultus, pro quo pugnant Cordis carnei , significatione sua inficiat nec ne, quod ipsi recte credunt, S recte profitentur de dicto Corde non esse nempe separa dum a Corpore, non ab Anima , non a divinitate Christi D
mini . Non illud quidem ab his separant gladio cordis, non separant ab his gladio linguae, sed separant tamen gladio ope-
52쪽
ris, sin minus re ipsa, quia fidem habent rectam . rectamque confessionem de Corde hominis Dei, ipsa saltem signiscatione; quippe quae cultum demonstrat , quem intuenti, si sit homo sonus , non aliud patiatur in mentem venire , quam ut parti impendatur, non toti, quod integritatem laedit Corporis Christi.
Non refert autem utrum aliquis mentiatur verbo , vel quocumque alio facto , ut opportune ait S. Thomas 22. III. art. I.
eo . Et ideo cum dicitur , quod mendacium es falsa vocis signi catio , nomine vocis intelligitur omne signum , uti praemittit S. Doctor q. II o. art. I. ad a. Unde subdit d. q. III. art. a. ad 3 . Gοὰ in simulatione sicut in mendacio duo sunt. V m quiadem sicut signum , es aliudsicutsignatum . . . . Exteriora autem vel verba , veI opera , vel quaecumque sensibilia considerantur in omni simulatione , mendacio sicut signa . Quare si reum procul dubio agerent Adverserit perniciosi impudentisque mendacii eum Omnem , qui temere prorsus, S impie assirmare auderet Cor Iesu non esse colendum, uti vivit, & uti animatum est, & Divinitati unitum cum Co pore, & Anima in medio ventris ejus apud Patrem in Caelis,& in Sacramento Altaris in terris, sed ut Corda ipsa earnalia Sanctorum hominum Deo fruentium, qirae mortua Veneramur,& a reliquo corpore divisa, uti Cor est S. Caroli, quod colitur in Urbe Roma ; rationes & ipsi secum ineant, videantque quid illi contra agant, & si boni erunt & aequi, facile deprehendeor, versari se vel invitos in eadem navi. Nam si conserant, ut par est, ideam Cordis carnei, q uod objectum cultus esse volunt, cum idea totius integralis, quod a parte non concluditur, sed excluditur, velint nolint, agnoscant oportet eo ducere cultum Cordis carnei, ut significatu suo ideam destruat integritatis Corporis Christi, quod ad mendacium pertinet facti, parique fungitur potestate, atque alterum , quod & ipsi cum Catholicis omnibus
cxecrantur, ut Optime disserit S. Thomas 22. II. art. I. corp.
Jigna autem exteriora non flum sunt verba , sed etiam facta. &cDt ergo Nerirat, opponitur, quod aliquis per verba exteriora aliud
53쪽
significet, quam quod babet apud se, quod ad mendacium pertinet rita etiam opponitur veritati, quod aliquis per aliqua signa factorum , vel rerum aliquid si ficet contrarium ejus, quod in eo esse quod proprie simulatio dicitur. .Unde simulatio proprie est mendarium quoddam in exteriorum signis factorum eonfisiens, & ante I. p. q. I9. art. IO. in a. arg. Omne signum quod non concordate us est signum , est falsum . Hujusque rei rationem affert a 2. quaest. III. arr. 3. ad quia veritas dicitur secundum quod signa concordant signatis.
Ddurum ritus usurpari non possunt sine crimine falsim exhibent significationem , quasi Christus ne
dum venerit , sed venturus esset . Partiatu cultuae
Cordis 'μhetae ipsa falsum quid enunciat de vero ac reali corpore Chrsi , ejusque integritati penitus
adversatur. QUAE capite superiore tradidimus apto satis exemplo illustrari possunt, quod ad rem profert S. Thomas 22
q.9 3. art. I. co . Et hoe modo tempore nova Legis pera
ctis iam Christi mysteriis perniciosum est uti eaeremoniis veteris Legis, quibus raristi mysteria figurabantur futura : sicut etiam perniciosum esset , si quis verbo confiteretur , Grisium esse passu
rum. Et plenius I. a. q. Io 3. art. q. corp. ubi ait quod omnes
eaeremoniae sunt quaedam protesationes fidei , in qua eo pia interior Dei cultus. Sic autem fidem interiorem potes homo pro resari factis, sicuti verbis et es in utraque protestatione, si alia quid homo falsum protestatur , peceat mortaliter . seam is autem sit eadem fides , quam habemus de Christo , quam anineiqui Patres habuerunt e tamen quia ipsi praecesserunx Christum , nos autem sequimur, eadem fides diversis verbissignificatur a no-
54쪽
bis,'ab eis. Nam ab eis dicebatur. Ecce Virgo concipiet , pariet Filium , quae sunt verba futuri temporis. Nos autem idem repraesentamus per verba praeteriti temporis, dicentes , quod con inrep t ,'peperit. Et similiter eaeremonia veteris Legis signisic bant Iristum ut nasciturum , passurum: nostra autem Sacramenta significant ipsum ut natum, passum. Sicut igitur peccaret mortaliter , qui nune suam fidem protestando diceret, Christam nasiciturum, quod antiqui pie ,-veraciter dicebant: ita etiam peccaret mortaliter , si quis num caeremonias obser ret , quas amtiqui pie, in friliter observabant. Et hoc es quod Augustinus iucit contra Faustum. Jam non promittitur nasiciturus , passe rus , resurrecturus , quod illa Sacramenta quodammodo personabant: sed annuntiatur, quia natus sit , passus sit , resurrexerit, quod haec Sacramenta, quae a Christianis aguntur, jam personant. Porro cultus Cordis symbolice sumpti nihil repraesentat, quod integritati repugnet Corporis Christi. Non eo quippe significatur ulla partis a toto divisio, sed omnium partium cum toto concretio . Signat enim , recolitque memoriam illius divini amoris, quo Filius Dei humanam induit naturam in unitate personae , suamque erga nos miserationem distudit aptis.
sime designatam sub typo Cordis , ut mirabundus praevidit,& expressit patientissimus hominum Iob. 7. Auid est homo , quia
magnificas eum aut quid apponis erga eum cor tuum e Quoumultis etiam exornavi in Observationibus meis. At cultus contra Cordis, carnei propria vi sectionem repraesentat, ac divisionem eorporis Domini . Sicut enim institutione divina ritus Iudae rum Christum por tendebant , ut futurum , eaque ratione Christo jam nato non possunt adhiberi sine crimine , ut rursus co firmat S. Thomas a a. qu. 92. an. a. ad 3. Simulata, inquest , religio nibit est aliud , quam cultus Deo vero exhibitus modo inde bito : sic t si aliquis tempore gratiae vellet colere Deum secundum veteris Legis ritum : Sic etiam ex primis notionibus a natura cuilibet inditis , conliana est apud omnes opinio , ea, quae sunt circa Diuili od by COOste
55쪽
ei rea partem a) non in cymboli morem , sed proprie, & , ut
scholae loqui amant, terminatrie, non esse toti communia . Neque enim haec fieri possunt , quin pars spectetur ut secreta a t to; & ita unio illa resolvatur, quam totum integrale servat cum propriis partibus. His autem , ut ego puto , vetamur diastinctum , & specialem cultum deserre Cordi Iesu. Eo namque cultu significaretur Cor illud haberi tamquam praecipuam , de singularem corporis Christi partem , sicque etiam seligi ut ado. randum sine toto, & caeteris ejus partibus; quod quidem non aliud proinde esset, quam cultum Christo Deo exhibere modo indebito. Eoque pertinet , ut mihi videtur, quod in figura Paschalis Agni disserte , ac districte prohibitum fuit Exia. I a.
Nec fieretis de carnibus ejusforas.
H DI eo quidem no in s mbo morem. Nam quod ita fit circa partem, ut osculum manus, aut pedis, id non terminatur ad partem in qua fit, sed ad totum pro quo fit, ut ad rem explicat Card. de Lugo deditarnat. dilhul. D.βct.2.3α39. Sic etiam sustulum pedis, vel calcei fit in pede, vel ea reo , O IDet obiter fit adoratio pedis, vel lae , non tamen mimaris ; nam est nota βm sonis Braernae quam habemus illi cuius est pes, veι ealeesu. Quare non exhibetur mea muri peia, sed is piae exsibeturidiculas opes, qvia osculum est nota extemna servitutis, non ad pedem primaerio, Mad pers--. Meus tamen δε quum actio fit proprie circa partem, & obiective te minatur ad illam, ut cultus; de quo disceptamus, ad Cor earnis. Tunc enirn quia agitur etrea partem, nedum agi Ggnifieatur in parte , sed etiam pro pa te, de ista parte i sieut id quod dieitue
I. Corinth. Ia. v.23. Quae putamus ignobiliora membra esse eorporis, bis bonorem abunda tiorem circumdamM.
56쪽
Nos scit fides interna , dum quid agitur , quod ad
infidelitatem pertinere videatur. Ita nec sumit integritatem corporis Chri servare actu mentis interno. Cultus Cordis , qua pars ent corporis , ex inditis cujusque menti principiis primis , interpretativam infert divisonem in corpus Christ. Pars non acci-pιtur pro toto , nec accipi potest , si proprie summ
NON susscit igitur , ut quis recte sentiat , & recte loqu
tur de integritate Corporis Christi , sed opus est etiam , ne quid agat exterius in cultu Religionis , quod aspectu suo illius integritati contrarium videatur . Sic etiam ad licitum reddendum vel Malabaricarum , vel Sinensium caeremoniarum usum non sufficit praetextum adserre rectae intentionis , qua quis sorte dixerit in iis observandis aliud plane nihil se in animo habuisse , quam ad unum patrium morem qua civicum , non qua superstitiosum apud eas gentes spectatum se conformare , sed oportet praeterea ne in exterioribus ipsis caeremoniis quidquam sit, quod speciem superstitionis secum serat , di a Christianae Religionis puritate videatur alienum . Hinc Pontifices Maximi Clemens XI., & Benedictus XIV. a nullo habito respectu ad interiorem illam , occultamque intentionem ute tium , ritus ipsos exteriores , quemadmodum apud Malabares ,
&Sinenses in omnium conspectu exercentur , tamquam omnino
superstitioses , de Christiano homini perpetuo exsecrandos , ac detestabiles semel & iterum condemnarunt. Quid quod velis qui adoleret incensum idolis, non esset infidelis , dummodo fidem, bonamque intentionem in corde menteque servaret Et hunc tamen ipsum infidelem esse, quicquid contra nonnulli
57쪽
heterodoxi adversus quos scribit S. Thomas, opinati fuissent,
idem S. Doctor opportune demonstrat a z. qu. 9 q. cor ubi haec habet : Et hune etiam errorem sequuti sunt quidam heretici, asserentes non esse periculosum , si quis persecutionis tempore deprehensius , exterius idola colat, dum tamen fidem in mente servet. Sed hoc apparet manifeste falsum . Nam cum exterioreulius sit signum interioris cultus : sicut est perniciosum mendacium , si quis verbis asserat contrarium ejus, quod per veram mdem tenet in eρrde , ita etiam es perniciosa falsitas, si quis exteriorem cultum exbibeat alicui contra id, quod sentit in mente . Quamvis igitur in cultu Cordis carnei non sit error in mente , non sit error in ore , est tamen error in opere , quod fgnificatione sua interpretativam , seu indicativam inseri divisonem in Corpus Christi. Et haec sine magnum facessere debent Adversariis negocium . In eo namque discrimine versantur, ut hanc interpretativam , aut potius significatam indic tamque divisionem haud possint effugere, nisi cultui Cordis carnei eam inesse negent fgnificandi vim, quam non ex hominum placito, sed ex naturae instinctu, ipsaque adeo rerum evidentia , pars habet ut unum quiddam ex iis, in quae dividitur totum.
Quamobrem infra recte docet S. Thomas 22. qis. III. art. 2.ad I. -d opus exterius naturaliter significat intentionem. Neque vero dicere valent , quod pars tape ponatur pro toto, ut tectum pro domo, carina pro navi , & id genus alia, ut apud Virgil. Aneid. lib. I. stare agite O tectis , iuvenes , succedite nostris.& lib. 2 a Non anni domuere decem , non mille carina .
Id namque non congruit ad propositum . Pars enim sumpta prototo , non significat proprie , scd improprie tantum , & R rate , eo nempe loquendi more , quem Rhetores vocant per Synecdochen. Eoque sensu tectum , & carina in allatis exemplis posita, non significant silmmam partem domus , & in Smam navis, juxta propriam , dc naturalem vim uiri usque u
58쪽
3o DE FESTO CORDIS IEs V dicis, sed ex placito loquentium quod communis usus probavit, a proprio sensu desciscunt, & in sensim abeunt illius rei , cuius
vice funguntur et unde tectum , & carinam loco domus , & navis dicere , perinde est , ac si re ipsa domus , ac navis ipsa n minatim exprimerentur . Quum itaque Adversarii non loquam
tur de Corde Iesu figurate , vel f mbilice sumpto , prout nos facimus , & ita fieri jussit Ecclesia , sed in sensu proprio accipiant Cor carneum Christi , quod & si praecipua , nonnisi tamen pars est humani corporis , nullo modo fieri potest , ut illud sic colentes , integritatem con tent Corporis Christi ; quemadmodum fieri non potest , ut quis loquens de tecto , prout proprie tectum est , & de carina , prout est proprie carina , innuisse dicatur integram domum , integram navim. Nec ad rem facit praerogativa partis in toto; neque enim pars ob eam causam dici potest de toto per proprietatem , sed tropico tantum , uti jam observavimus, per eamdem scilicet figuram , quam Synecdochen appellamus , ut quum Principem dicimus pro tota Civitate , animam pro homine , & si vis etiam cor pro toto a eorpore. Cessat autem horum usius , quum haec proprie s muntur. Princeps enim non est Civitas , anima non est homo , de cor non est corpus. Cor autem in subjecta ac propria specie
aὶ Quod nemo tamen saelle admiserit. Corpus enim pertinet ad hominem ext riorem, qui per carnem designatur , non ad interiorem,qui per Cor juxta Blemnem distinctionem , qua traditur De-feιt earo mea, ct eor meum , & rursum Tralm 83. ubi dieitur ex persona Christi
Cor meum , O caro mea exultaverum in Deum vivum : ut observat S Thomas 3. q. 1 I. art. a. ad 1. ubi caro multat in Deum vivum non per auum carnis ascendemum in Deum , sed per redundantiam a eo de in earnem: in quantum appetitus sisHAvus sequitar motum appetitus rationalis. Et hue sere semper vox cordis appellat, ad spiritu ni scilicet. non ad corpus , ubi ejus mentio fit tam in saeris Litteris, quam apud prosa nos Auctores. Celebre est in saerIs Litteris quod habetur Naim. so. Oreontritum , humillatum Deus non despiario. Praemittitur autem Saseri iam mo piritur eontribulatus. Sic pro virtute aniami divit Maro P eid. lib.s. Lectos Iomes, fortissima eorda: pro auctoritate praeeipientis Iris Di.6. ων jubet hoc Enni t & pro doeilitate auscultantis ipse Ennius apud Geu. ιβ. 7. ev. 1. Quem eredidit esse mean cor suasorem summum . Si eubi vero referri videatur etiam ad corpus, inest tamen . ac praeest, quod est mentis, ae spiritus, ut quum de vita aeterna, quae redundabit ab anima in eo us, dicitur ID 3I. His vent eorda eorum in HeaIum sareuli, dx de stupore subito animum eorripiente I. as. Emortuum eis cor ejus intrinsecua, in
59쪽
non sumitur ex adverso , nisi tamquam unum ex corporis membris secundum veritatem naturae, non Vero pro ipso corpore se,. eundum fictionem vocis, aut figuratae locutionis.
cood colitur totum in Reliquiis Sanctorum , non ea totum ejusdem generis cum corpore , sid totum ait Guae generis . Non ea coluntur , nisi cultu relatimo , qui respicit Animas Sanctorum degentes in Casi . Neque flant pro toto adstrUandam integritatem comporis , de qua quaeritur , pd ut ad uant conditi nem Cultus , qui totum requirit in rationali , vel
intellectuali natura sub ens .
AT enim , acrius fortasse Adversarii nostri contendent,
etiam secundum veritatem naturae cor hominis accipi posse pro toto, ut patet de Reliquiis sanctorum, in quibus eos veneramur, & nominatim liquet, ut supra jam diximus, de Corde S. Caroli, quod Romae serratur. Sed frustra . Nam in Reliquiis Sanctorum non accipitur pars pro toto secundum thema controversiae praesentis, in comparatione nimirum ad i tegritatem corporis, cujus illae non sunt nisi frusta, cujusque integritatem apertissime destruunt, sed accipitur selum secu dum conditionem cultus, qui non parti desertur , sed tori, in comparatione scilicet ad animas Sanctorum , quae jam olim v, xerunt , eruntque iterum post beatam resurrectionem aeternum victum in humano corpore; quod ideo pari honore colimus,& veneramur, sive integrum sit, sive sectum in partes . Nam ut inquit S. Thomas arr. s. ad a. Corptis illudissensibile non adoramus propter fimum , sed propter animam squae fuis ei unita, quae nune fruitur Deo et Et propter Deum , cum jus fuerunt Ministri. Et praemissam rationem adsert art. I. cor GFrae autem honor exbibetur rati rei subbissenti et non enim Acia
60쪽
mus , quod manus hominis honoretur , sed quod homo bonoretur . at si quandoque contingat , quod dicatur bonorari manus, vel pes alicujus, hoc nun dicitur ea ratione , quod hujusmodi partes se- eundum se honorentur , sed quia in istis partibus honoratur totum : per quem etiam modum aliquis homo potes bonorari in aliquo exteriori , puta , in veste , aut in imagine , aut in nuntio. Τotum igitur , quod colitur in parte, non est heic totum ejus dem generis cum corpore , cujus pars illa vicem praestet, locumque subeat quasi integri corporis , sed est totum alterius
generis , a quo ratio cultus derivatur in corpus , & in caetera , quae pertinuerunt , aut pertinent ad Sanctos Dei, ut explicat S. Thomas art. 6. corp. Manifestum es autem, quod Sanctos Dei in veneratione habere debemus tamquam membra Iristi, Dei flios , amicos ,-nostros intercessores . Et ideo eorum Reliquias qualesiumque bonore congruo in eorum memoriam venerari debemus , praecipue eorum corpora , quae fuerunt templa , es organa
Spiritus Sancti in eis habitantis, operantis ,'sunt Corpori risti eo guranda per gloriosam resurrectionem. . Patet igitur , quod allatum ab Adversariis exemplum nihil valeat ad rem nostram. Non enim hic quaerimus , an possit pars accipi pro toto ad servandam conditionem cultus ,
qui non potest cadere , nisi in hypostasim subsistentem , sed
quaerimus , an pars sic accepta , cum relatione nimirum ad hypostasim subsistentem , par esse queat ad servandam etiam integritatem corporis , cujus partem disjungere vellent Adversarii , in cultu Cordis Iesu. Quod quidem efficere se posse contendunt; non aliis tamen id probant argumentis, quam quae scatent a sontibus praejudicatae eorum opinionis . Nos vero contra , qui nullo detinemur studio partium , sed puram sequimur doctrinam,-disciplinam Ecclesiae, firmo pede exadverse stamus , & constanter negamus, eo cultu Cordis carnei integritatem servari Corporis Christi. Repugnat enim , ut siepius diximus, semperque dicemus, primis, & communibus principiis naturaliter notis, contrudere, & coarctare velle rem amplio-
