Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

MONUMENTA SELECTA. 313

de qua charitas proprie praedicatur. Propositio ergo naturaliter enunciata haec erit: Pesus Christus consummavit charitatem Jesu Chrisi, in qua cum Jesus Christus utrobique pro eadem persona supponere non pos-st, ut patet: propositio enim inepta foret: consequens est Jesum Christum, qui charitatem consummavit, alteram esse personam a Jesu Christo, cujus charitas fuit consummata , ca serme ratione qua liquis propositionem Apocalypsis a) : Vicit Leo de tribu Fuda, in qua nomine te nis figurate Christum innui, qui potentia sua insernum confregir, unu quisque facile assequitur, in hane aliam verteret: Leo de tribu Iuda complevit victoriam Christi, duplicem induceret personam ; de leone enim & de Christo unam eamdemque personalem. actionem praedicans in una cademque propositione, non si de duplici personali subiecto uno proprie, altero figurate leonis vocabulo indicto , intelligi posset. Homo porro qui de cultu Cordis Christi ex prolata agens ita disseruit, quid sibi vellet ξ dum ab auditoribus siris exposcebat, ut quotidie syinbolum fidei ad Cor 7 recitarent, tibi, Vir clarissime, cogitandum relinquo. Illud addere juvabit rectissime dixisse Concionatorem eumdem, cultum Cordis Jesu, quem praedicabat, novum esse ἱ certea enim novum est in Ecclesia, quod Cor Christi colatur ea ratione , quae vel cretores supponit, vel iisdem viam pandit latissimam. At hoc ipso,

quod fatebatur novum et se cultum, quem praedicabat, agnoscere debebat illegitimum esse, quia Ecclesia novos quidem modos colendi Deum, novosque titulos permittit, at novos cultus non agnoscit ι & saltem sibi temperare poterat, ne novi istius cultus immediatum auctorem faceret

ipsum Iesum Christum, assertis quibusdam revelationibus innixus, quas utpote ab Ecclesia nunquam examinatas, nefas est cx Cathedra veritatis proserie, ex qua nihil nisi sanctum, nisi inconcussum, nisi ex sacris, in- talibilibusque doruinis derivatum Christianae plebi debet enunciari. Si a me quaeras, Vir ornatissime, quo animo instituti sesti Cordis objecto a S. Congregatione perspicue tradito, aliud substituant ab Ecclesiae doctrina alienum, qui de cultu ejuIdem Sanctissimi Cordis adeo solliciti videri volunt; fiteor me nescire, utrum ita agendo in aperta falsitate deceptos populos ridere velint, vel occultam falsitatem dec piis persuadere, quam plerumque etiam ipsi existimant veritatem , ut de falsis dialecticis olim ajebat Augustinus b . Quidquid sit illud summopere exoptandum, ut gliscenti malo escax esseratur remediuro,

342쪽

quo Ecclesiae universae in Concilio Tridentino congregatae votis satisfiat, quae si in sis , & salutares observationes abusus irr serint, prorsius aboleri vehementer cupit. Tu interim perge, atque opus explendis Sanctae Matris desideriis accommodatum feliciter absolve, quod in summam fidelium utilitatem esse cessuum nullaaenia dubito. Via. THEO Diuitigod by Cooste

343쪽

THEODORI KATHAERONTIS

AD AMICUM ROMANUM DE M I R A C U Lo 'C o R D I s IESU

TE beatumi Amice mi suavissime , qui quod Novit anno sup riore die Aprilis quinto accidisse fertur , id tu labente Aptili hii

ius anni ex proximis Urbi Pelitris nunc tandem scire selic et potuisti. Ego qui non ita procul a Novio penates colo, murmur confusum , ac mirabiliter varium de nato prodigio ex garularum quatumdam mulierculatum colloquiis forte Briuna semel iterumque audieram. Nunc ath tem beneficio tuo maximo totius rei gestae narrationem Veliternis typis impressam accipio . Pro quo munere multas atque immoriales tibi gratias ago . Eo namque me quoque participem fecisti scrtunae tuae. Utinam vero, quam laetus ius in hac nova ignotaque historia accipienda, tam etiam felix in ejus veritate cognoscenda sitissem I multo enim ma . jori beneficio me tibi obstrictum testarer . Sed, mihi crede, susi est iain ea sunt omnia . Ac primo quidem aspectu oculos mihi statim perstrinxit , m gnamque suspicandi caussam aciutit frons ipsa narrationis , quae eam νGenuae primum impressam , deinde Velitris recusem enuntiat : Rela Mone ae ima prodigiosa gua igione operata δει Merarissimo Cuor di Gesu C iso in Nini la sera de' s. Aprile 77o. In Genova, ed in Umistri neua Stam ria di Cesare Sastrasti Sta . PMM. eon licenata de'Superiori . Neque enim simile quiddam ante hos menses decem, Genuae qui verser, evaegatum noram, etsi ne viliores quidem nugae R r a ex Diqitireo by GOrale

344쪽

DE FESTO CORDIS IESU

ex prelis hisce prodire consitieverint, quin vel mea , vel Amicorum i dustria brevi mihi innotuerint. Ac ne hodie quidem de hoc nostro Ge. nuensi typographo quidquam mihi rescire licuit. Sunt qui credant mi-

serum, spectrorum more, in auras evanuiise , aut beatum in clysium migrasse , aut certe prὀtomystam fuisse aliquem , qui a Daedali secretis sacram opellam clandestinis sermis, talacia p side , exornarit. Nec mihi certe suaserim unquam in hac nostra Ligurum Metropo Ii , uno permittente Derthonens Episcopo, historiam istam potuisse cudi; quanquam in ejus calce testimonium legatur, quo idem ille Episcopus decrevit dandam esse licentiam inis edendi relationem istus insantaneae sanitatis ad majorem gloriam M. Cordis Iesu . Quid enim iuris habet Derihonensis in sacra Genuensium Z Hoc totum est Archiepiscopi nostri Lercarii, qui summa cum laude Genuensem Ecclesiam administrat. Hinc itaque in mentem mihi venit suspicari, an callidior aliquis Derthonensium Typographorum Ianuensis nomen mentitus serte fuisset Sed quantacumque ulus sim diligentia , nihil mihi certi conjicere Dert nee licuit, quo Tibi hoc aenigma silvam . Alibi tibi serte meliores

erunt hujus arcani Interpretes . Tu eos consule; & quaere in vicinia qua tandem ex terrae caeli ve plaga Jamenta exemplaria advolarim Velitras .

Vide prarierea num quid assinitatis habeat Veliternus Typographus, Volscus Sarior cum Ligure Sartrice Sed postrema liaec joco die

sumo . Itaque omni amoto ludo redeamus ad seria. Nam quando a me

petis, quid mo de hoc miraculo sentiam, sitissiciendum tibi est.

raculum autem, ut in Veliterna narratione exstat, his plane coloribus pingitur . Iuvenis Santix Nomiensis , viro matura Angela Maria coanna annos nata quatuor atque triginta ex stomacho capiteque laborans , aliisque etiam de caussis non eme levibus , incommoda valetudine utens decumbebat lecto. Eam febris tanta vi identidem aggrediebatur , ut inflammatoriae typum aemulari quandoque videretur. Vin tus ab initio stequens ; crebrior deinde & gravior ; in extrema vero morbi periodo continuus, & concitatissimus: at ejectiones biliosae. Praecordiorum tensiones ad dexteri sinistrique hypochondrii sedem , immanissimae: convulsiones spasmodicae olores vehementissimi: stomachus omni no silutus , non cibo , non potui, ac ne aquae quidem guttulis, sed exiguis tantum ex coccolacte sorbillis excipiendis idoneus. Lienis & hepatis obfructiones, in speciem durae & prominentes, tamquam antiquae tertianae febris reliquiae malae, morbo originem praebuisse putabantur . Animi de

liquia

345쪽

MONUMENTA SELECTA. 3r7

liquia noctu praeserit in frequentia erant. Ob hos repentinos casus accitus Sacerdos ab egomologesi Sacramentali sestinus aliquando accurrit opem Et quasi vita periclitanti laturus. Pluries ita poenitentiae Sacramento suum aegra expiavit animum , sed Eucharistiam sumere ob praesentissimae vomitionis periculum nunquam potuit. Eidem interea in memoriam re

vocabatur devotio & fiducia in Cor Iesu amabilissimum: & jam solemne Triduum ad Aram Sacri Cordis in Templo Patrum S . Iesu celebratum sucrat. De medicamentis quantumvis idoneis de opportunis nil quaeras. Omnia equidem sunt adhibita , sed omnia fruitia. Itaque nonis Aprilibus ad Vesperam curriculum dierum quadraginta,

ex quo morbus coeperat, absolvebatur. Hac hora jacebat Angela extremedebilis, confedia viribus, cruciatu capitis acerbius acticta , & tanta spirandi dissicultate oppressa , ut pene jam suffocari videretur . Fratris uxori suadenti ut vel tantilIum vires reficeret coccolactis sorbillo, quod nauseans cibum potumque omnem fis idiret, negavit , dum interim intus in animo visa sibi est subsentire vocem subito natam , quae sic ei diceret : Cnora risuti tutio quelis , ebe si e salo essbito et enure fra Poco man-

gerat una etuna.

Et ecce vix vox divina in ramidio silet, quum sacrae icuncula tres de pariete suspensae , & dextrorsum a lecto dissitae per interstistium palmorum quatuor , uno simul momento de sede sua refixae volitando repente corruunt, & una, quae Sacri Cordis eriles erat, lectum versus volatum dirigens quasi super somachum aegrotantis insedit , duabus reliquis recta in pavimentum cadentibus . NO Ventus, non aura flabat ex janua fenestrisque jam clausis , Min denique soror , uxorque fratris , ambae simul in eodem cubiculo tabori intentae, quieteque sedentes, vel levissimo motu aerem agitabant: sed ubi suis ipsae auribus sacrae chartulae volatum distincte perceperunt, Angelam rogarunt, undenam hic volatus esset ξ At illa statim persectigi- me sana , arrepta digitulis erile , eamque ostentans , sine anhelitu libera expeditaque voce rebondit : a Mero Cure di Gesse mi ha saltata grania , andate , fatemi una duppa , che la voglio metiar tutia. tum id accidit hora secunda nocti sin nescio equidem an ardente, an vero magis extincta lucerna ; nihil enim de re ista commemoratur .

Tum statim Angela abjectis fomentis alacris e Iecto descendit : coli git imagunculas duas in pavimento iacentes , inde rursus ad cubitum: paullo post cibum ex jure copiose paratum sumsit, nec eo situra novum

sibi

346쪽

sibi dari appremla duabus tribusve horis ammmm Amram eaptari . Mirio nuncium de Witrato prodigio ad Patres Iesultas e vestigio mis

fiam: mitto Reverendum Emmologistam tanto avidius ad miraculi locum uer accelerantem , quanto sibi optabilior ossirebatur occasio, ut esset: Cesimonio deli' operato prodigis , e Mis eiresanee , eis ι'aecompa gnarono . Mitto caetera quae tamellarum magis levitate , quam pruindentum hominum gravitate digra videntur ι & ad judicium venio quod

a me exspectas.

At ego , qui uni hamnus sicrae Philologiae operam dedi, de imgenio tantum & vultu totius narrationis aliquid tibi dicere possum . Nam de re ipsa medice areis periti iudicant , judicant & Theologi. Tractant enim , ut scis, fabrilia . Quod igitur ad me attinet, tibi persincte docto, amice mi sp missime , nihil in hoc narratio rum genere , me vidita putidius . Utafictata sunt omnia i ut implexa, involuta , de illusionum laqueis plena lIngenium undique scatet Sartricum muliercularum , quae ut centones, sic

etiam Mellae suae partes consarcinarint. Fallacillimae denique opinionis conjecturis princeps, ac tota plane origo morbi significatur : & ex ea tamen cena hujus miraculi cognitio repetenda in primis esset. Nee sinas tibi fallaciam obtrudi ex decreto Episcopi Derihonensis. Novi ego quanta sit istius Praestantissimi Praesulis doctrina, eruditio, prudentia , pietas , & judicii gravitas . Non potuit huic commentia sacrae auctoritatis suae pondus adjungere . Mentirur quisquis aliter sentiat,& scribat: nobilemque tanto Viro imposturam affingit. Technam,ut capia vide,quaese te,& paullo curiosius expende jactatum Derthonense decretum . Iudicium de veritate miraculi editum in eo dicitur,& conelusum a DD. Theologis . Epistopus vero non definit, non amplectitur , non approbat, neque confirmat judicium , sed tantum facultatem impertitur edendi relationem instantaneae fanitatis. Quis deinde divinaverit, an haec nostra relatio eadem sit cum illa, quae vel visa,vel audita ab Episcopo fuit Non eandem esse vel hoc uno argumento facile deprehenditur , quod in priori illa, una fanationis historia referri poterat ;in hac vero, quae Volitris edita est , de statu perseveranti recuperatae salutis plures post menses a die visi prodigii, testimonium datur . Quid quod ne ipsem quidem decretum ab Epist recognitum , subscriptumve appareat e Neque enim tam doctus Antistes pro retarione insan-νaneae sanatiomiscribi pernitasset, relaιionem insantaneafanitaris. S

laecum

347쪽

MONUMENTA SELECTA . 3ss

Ioecvin philosophiciun est, dele. Instans namque teinporis,quo ex Divino imperio miraculum accidit, in sanationis cadit, non in satum Gitatis, qui post prodigium communi providentiae ordine conscrvatur , dg temporis successione perennat. Hoc uni peccarunt consarcinatores decieti, qui quanto anificiosius in Derthonensem Curiam mores sanctissimos Ecclesiae Romanae in Apostolicis judiciis de miraculis Beatorum hominum instituendis , transducere studuerunt, tanto etiam turpius C rarunt . Erit sertasse dae suspicio haec, de futela ultro oblata venerando

Viro ise jam octogenario . Nosti enim quid do Sancto LIstaco jam

caliganti olim acciderit.

Sed quod in his piis fraudibus maxime doleo , omisio est , quae

datur inimicis Catholici nominis . Aniam hinc maximam arripiunt noumodo irridendi, sed etiam infimandi vera ipsa miracula , quae in Sancta Romana Ecclesia Apostolicae Sedis judicio probantur . Verum haec aliis graviori stylo tractanda relinqno .

od nunc ago istud est , ut intelligas quid Genuensis philol

gia adserre tibi lucis potuerit ad novum hocce Noviense miraculum cognoscendum . Audi nunc Critobulum Medicum , auditurus deinde Cyriacum Theologum, qui duo ad me hestema luce venerunt, postquam ea scripseram , quae tibi respondere parabam . At Critobulum quum dico,Virum dico Amicum meum singularem

in omni re Medica versati simum . Is vero vix dum a carcere ad caucem tacitus ac meditabundus universam oculis percurrerat narratiunc

lam , quam Et a prima statim silutatione legentim obtuleram ; ego

enim & Cyriacus interea de rebus aliis seorsum colloquebamur; --nu subjectam tabulam tanto ictu percussit , ut nos ad se quasi terrritos repente retorserit, & in hanc veluti exclamationem inopinato erupit . Proh Deum immortalem l Hoccine est miraculorum genus , quod in Ecclesia ad majorem gloriam SS. Cordis Iesu praedicandum permittitur l caetera, quae longa, ac vehementi oratione de miraculo disseruit 1 quod & nimis multa suerint, & subtiliter ex Hypocrate, Galeno , Are taeo, Aureliano , Schenkio , Sennerto , Zacchia , Rivetio, Willio, B neto, Vansuvieteno, Bolictavio , Sydenhamo, aliisque pluribus quasi totidem ipsius bEsculapii oraculis copiose deducta, referre singillatim neque. , praeseriim quum non admodum mihi tenax memoria sit . Sed nec criticas observationes in duos Novienses Medicos satis acriter in medium productas fis est mihi commemorare . Una

348쪽

3ro DE FESTO CORDIS IESU

Una tamen rerum semma haec est e Sartricis Cavanis morisbum hysterlaam passionem fuisse satis vulgarem & quotidianam ; a qua naturae in primis vi, & medicamentorum beneficio sine ulla miraculi

necessitate prospere seliciterque aegra convaluerit: exempla harum san tionum adeo frequentissima esse , ut adhuc mirer eorum numerum , quae suis ipse oculis viderat, quaeque nobis memoriter & ex ordine recit,vit et Angesam praeterea sanatam iuisse ante casum sacrae icunculae dubitari non posse . Monuerat enim nos Critobulus , ut diligenter attenderetur vox illa interior sanae de valentis naturae, quae stomacho, ac ventriculo a inolestis congestionibus jam probe expurgatis cibi appetitum ciebat. Quid tandem jocum Medicum memini, quo totam orationem con

clusit. Miraculum liquidi pulpamenti & iurulentiae hoc est : Miraeoladi brodetto, e Ση pa . o parum religiose dictum i sed apage, mox scomma revocans , inquit, apage , impiae derisionis scelusi impatiens se, bulae incogitanter dixi. Haec Critobvius. Θriacus postea, nasutus , si quis alius, Theologus, quum iam disputante Medico semel & iterum totam perlustrasset miraculi narrationem , ubi paullulum ad finem orationis Critobuli riserat, pristina Theologi-

ca severitate ad iii percilia, totamque frontem revocata, in haec aut certe similia verba animi sui sensa explicare se epit. Deus unus omnipotens auctor miraculorum est ; opera haec irrusitata , & supra omnem naturae ordinem polita ad pravae doctrinae confirmationem nunquam est it, neque vero escere potest. At vero si Noviense miraculum verum esset,

illud est isset Deus ad doctrinam propagandam , quae in magna erroris suspicione versatur. Videsis iterum , Theodore , ad me inquit, quid statim ab initio Velitrensis narrationis dicatur : Basa sapere , che quoia divarione , pro qua miraculum patratum traditur , ha per Ugetto

Cuore vero , e reale , a cui e unita ip faticamente Ia Divinita , epercio δ or Diυino. An non vos ipsi ex his cernitis,quantum erroris in hac devotione lateat Θ Introducitur nescio quis Christus alius ab eo, quem Catholica Religio hucusque adoravit. Audite monstrum , & tu Critobule , & tu Geodore , exhorrescite . Cordescatum , de inversisterminis, Deus incordatus, is est novus iste Christus , quem nobis hu jusinodi devotionis auctores tantis molitionibus insinuare conantur. De c nite vos jam, num vel paululum credibile sit Christum, qui Deus ipsecst,Noviense miraculum perpetrare voluisse ad istius tam periculosae,ne discam monstrosae devotioni propagationem Multis hoc argumentum, sub

didit,

349쪽

didit , amplificare possem . Praeterquamquod ea quae mox Iecta sunt, in I, bris etiam jam antea Romae damnatis totidem feris verbis inveniuntur. Sed pergite mecum caetera observare . Ignotum semper sitisset, an Ansela opem Cordis Iesu vel semes ante miraculi horam invocasset Caasus imagunculae, unde prodigium petitur, improvisus omnino, & inopinatus fingitur . Itaque ne invocationis titulus ei deesset, incredibiliane architecti miraculi inserere illius narrationi studuerunt memoriatiodmotionis, ct Muciae in cir Te risi amabilissimum . lege haec adlin. 2 o. pag. IV. Adde & sacrum Triduum , sic mox artificiosissime imirusum sequentibus eius paginae lineis, ut videri possit celebratum pro valetudine aegrotae impetranda , sed quod reapse ad alia quaevis vota concipienda praeter quam ad ea , quae heic intelligi vellent narrationis

auctores, peractum fuit, ut attente locum consideranti patet. -Desilie igitur invocatio. Ubi vero modum, rationemque meditor, quam Deus in miraculo patrando tenuisse fingitur, horror nescio quis me repente invadit obsermidandae superstitionis speciem , quae mihi ante mentis oculos Obver satur. Nam videte primum quid fecisse putetur imago Cordis IM , ut sibi uni, non aliis duabus deυotis , sectisque imaginibus miraculumstribueretur . Ambabus jussit ire quo momento Princeps ipsa Imago cor dis se ipsam e pariete refigeret , & deorsum caderet, eodem modo de illae refigerent se, & caderent. Caverent tamen , ne cadendo idem tenerent iter , quod una ipsa icnuissα ; nam locus , quo corruere debebant, pavimentum erat, scirentque quasi machum Angelae mox sinandae, sibi unireservatum esse . Haec imaginem cordis indixisse oportuit duabus aliis, si non senuito ac coeco eventui, sed miraculo tribuendus crat volatus ille suus, quo erat in postus Angelae descensura. Itaque ad decretum temporis momentum, ut equi cursorii e carcere , ita & tres istae imagines sese simul de loco movent, & ad praefixam metam, ut indictum erat, volando labuntur. Fortasse etiam arcanus ventus, cui, sive Donociasae , sive Ic nomachi nomen esset, suas in hoc miraculo partes gessiit , nam Deus omnipotens qui ex malis bona Scere novit, usus fortasse est ad evellendas e pariete duas illas anonymas effigies, easque in pavimentum s rendas , interea dum una saeri Cordis imago nutu suo ad Angelam descendebat. Quid, si altera ex duabus illis imaginibus totus Christus erat crucifixus, altera vero Deipara Virgo de Corde Pesu, sic alicubi Ianuae, nuncupata ξ Dicam ne imaginem cordis Jesu noluisse in miraculo comis S s tem

350쪽

3,1 DE FESTO CORDIS IESU MONUMENTA SELECTA.

rem imaginem totius Christi crucifixi, vel Sanctissimae Matris de Cisae Iesu i Horrendum dictu lMittamus haec . Alia intuemini, quamquam & ea, satis indigna,

quae ad miraculum confluant, videantur . Nam quis ferat paullo animiraculum Cor Jesu intus illapsum in pectus Angeia aliud nihil ad aures illius interiores praecentoria voce cantasse, quam pulpamentum, quam jusculum , quam polentam e Abigite , quaeis vos, spectra ista illusionum a veri miraculi dignitate. Tota ista humanarum deceptionum eaterva relinquenda est, nescio quibus, Derihonensibus Peripateticis, qui, quod Novienses Medici nigro& ipsi Epilogio insigniti, ut liberales essent , gravia ad summum speriale ex opinione appellaverant,utpote assueti syllogisticis formis reduesbia Iibui ad impossisiis , totum hoc sanationis genus concluserunt: reduci posse ad verum miraculum in tertio genere. Hic finem dicendi secit Cyriaetis noster, & nos simul omnes con .elusimus indignam eise relationem hanc Veliternam , quae a Viris piis, & de Religione bene sentientibus recipiatur . Hinc ad alia venimus, quae ad te nihil spectant. Ego quae tua tantum interesse putavi, litteris ibriasse paullo prolixioribus ad te scribere statui. His tu utere in rem tuam,& ad Principis Apostolarum sepulcrum, eo intercessire , non credi h polatice Divinitati conjuncto , sed toti Christo pro nobis pata, mortuo ,& crucifixo, me quaeis, vehementer commenda.

Januae ad Ponum Prid. Non. Maji M. IIII.

INDEX

SEARCH

MENU NAVIGATION