Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

MONUMENTA SELECTA. 3o 3

tMIs esse. Cum etenim Urbanus degeret in Civitate Ur vetana, ut impetum Saracenorum evaderet, quos Mailredus Siciliae Tyrannus in Italiam evocaverat, contigit, ut incredulo Sacerdote Missam celebrante in Ecclesia Vulsinii Urbeucianae Dioecesis, Hostia appareret oculis ipsis vera caro, roseo cruore respersa, ea tantum excepta particula , quae Sacerdotis digitis tangebatur; vitta autem lintea, quae ad reverentiam Calici erat imposita, ex Sanguinis eisitione madefacti est ι ita ut Sacerdote studente cooperire corporale, dextera autem Domini faciente virtutem , singulae guttae Sanguinis ex vitta ipsa mananteς, & in Corporale fluentes , singulas figuras in similitudinem hominis in eo impresserint. Itaque re ad Urbanum IU. delata ab ipse Sacerdote, qui poenitentia ductus suam priorem incredulitatem amare defiebat, decretum est, ut prodigiosum corporale ad Ecclesiam Urbevetanam deferretur, prout sane delatum est, ipBPontifice cum universo Clem, & Populo illud excipiente, & in Templo Majori Ur vetano collocante, in quo etiamnum asservatur, & statis die

bus publice ostenditur a quemadmodum scriptum est ab Onuphrio Panubnio, a Ioanne Trithemio, a S. Antonino, a Guillelmo Lindano, quo rum verba sunt in Dissertat. de Sacris Processionibus , Christiani Lupirom. Ir. N a MDionis de Sacris Processionibus pag. 3 o. His addi possunt Donrellinus in usoria de Solemnitate, o Festivitate Corporis Chrisi , Chamavit. lom. a. Hi loriar. Leodiens pag. 642. , Bollandiani rom. q. Aprilis pag. 4D., Bartholomaeus Fiseu de origine Forioitatis corporis Christ, Martene de antiqua Ecclesiae Disciplina in Diυin Celabr. O . cap. 29. num. I. duobus sequentibus , &Theophilus Raynaudus operum tom. II. pag. 3 7. Insuper autem eodem Urbano IV.

praecipiente , compositum fuit a S. Thoma de Aquino officium Sanctissimi Sacramenti. inanquam Papebrochius de hac re dubitavit in Actia Sanctorum Aprilis r sed perieita Dissertatione Natalis Alexandri super

hoc argumento exarata , a dubitatione recessit, ut ipse testatur in prop3Ieo mensis Maii par. a. pag. 13. Nec ullus profecto superest dubitandi locus post repertam , & insertam in novum Bullarium Patrum Domini- canorum tom. 3. pag. 3ss. Bullam Sixti IU., in qua liabentur haec ver ba : Ac in ejus Solemnitatem , ct venerandam inde memoriam idem

Urbanus Praedecessor statuit, Festum tam gloriosi imi Sacramenti annir fluviis , temporibus perpetuis quinta feria ps Octavam Pentecoses a cunctis Fidelibus ubique solemniter celebrari , propriumque ejusdem Solemnitatis .cium per Beatum Thomam de Aquino tunc in tua Curia existentem compositum edidit. Quo Diqiligod by Cooste

332쪽

Quare ex modo relatis constat, institutionem Festi sanctIssimi Coroporis Christi suam causam desumpsisse non ex revelatione utcumque habita, nec ex Ela revelatione , sed eκ revelatione ab Episcopo in Epitc porum, de Ecclesiasticorum Confestu examinata una cum patratione miraculi , quod ob oculos ipsius Romani Pontificis Deus operari dignatus, fuit. Cumque proinde nec juridicum revelationis Ven.Margaritae examen, nec ullum miraculum intercessisset, quo institutio novi Festi in honorem sacratissimi Cordis Clesisti commendamur, credidi, exemplum instit . tionis Festi Corporis Christi institutioni Festi in honorem Cordis nequaquam suffragari. Addidi oretenus , statui tamquam certum a Postulat .ribus, cor esse , ut vocant, Comprines tum sensibile omnium virtutum , i& affectionum , quasique centrum voluptatum , & dolorum omnium in. teriorum ; sed id quaestionem philosophicam involvere, cum recentiores Philosophi amorem , odium , & reliquas animi assectiones non in corde, tamquam in sede sua, sed in cerebro collocent ; ita ut affectus in animae,& Mirituum commotione maxime positi, in cerebro formentur, poste

ad cor ipsium per netvcs diisendantur . Legi potest Ludovicus Antonius Mutatorius in morali Philosophia post haec jam scripta lapis Verone Rus

- ι 3 s. edita eap a. Quamobrem, cum nullum adhuc prodierit E clesiae judicium de veritate unius , aut alterius ex his opinionibus , pr denterque ab hujusmodi definiendis sententiis Ecclesia abstinuerit, atque abstineat , reverenter insinuavi, non esse petitioni annuendum , innixae potissimum antiquorum PhiloBphorum sententiae, cui recentiores adve santur. Et sine his cohaerenter, cum in Sacrorum Rituum Congregatio.

ne habita die ra. Iulii ira . actum fuisset de concessione ossicii, &Mita propriae in honorem Sanctissimi Cordis Jesu Christi, rescriptum fuit: Non proposita ; qui rescribendi modus aliquando adhibetur , ut P

stulatores admoneantur, a petitionibus esse abstinendum ; quae cum multas involvant di cultates , viam aperiunt negativo resiponso . Cumqueo dimisi, a me Promotoris oscio, novis conatibus iidem Postulatores Sac.

333쪽

MONUMENTA SELECTA. 3 F

IUDICIUM PRIVA TUM

CLARISSIMI PATRIS BET TONII

PER EPIsTOLAM AUCTORI SIGNIFICATUM

D. IOSEPH BET TONI QR. S. CAMILLO BLASIO

S. P. D. Ainographum, quod tradidisti, Blasi modest isme, summa eum v luptate legi . Nec tantum legi , ut legerem , si ita loqui is est, sed rii, ut propositiones tuas ad examen revocarem, & momenta rati num perpenderem , quibus vel sententiam tuam confirmas , & munis , vel contrariam diluis , vel objecta disilvis . Velim tamen credas, meo tanti non esse, ut Iudex sedeam inter te,& Adversistos tuos. Ingenium meum sentio quam sit exiguum . Nihilominus quoniam tanta cum m destia, & spiritus docilitate meum sciscitatus es judicium , qualecumque hoc sit, sine simulatione pronuncio. At prius scito, cultum Cordis Jesu, quem tu falsi arguis , me cum doctis, atque piis Amicis jam inter eas devotionis species amandasse, quibus nec Paulli rationabile obsequium , nec spiritus , & veritas divini Magistri contat. Adderem & quae in proin clivi sint, ut palam Religioni purismae stigmata inurant, nisi tu Ellacias omnes detexisses , & quae animadversione digna sunt, in opus tuum comtulisses. At iudicium ea lectas. Quaestionis statum ita se as, & terminis tuis concludis, ut quid ob oculos habeas, Adversarius non cognoscere nequeat, universique intelligant, te impetere cultum, quem reprobavit sel. rec. Benedictus XIV., nec Sacra Rituum Congregatio precibus Brigat enixe petentium , & vim quodammodo facientium , unquam probavit.

Hiac patet, quid de principe propositione tua, deque illis, quae vel neces A sario Disiligod by Cooste

334쪽

sirio ex ea fluunt, vel cum illa intime cohaerent, iudicare debeam . Imnocuas omnes , & sanas esse censeo . inod ad rationum momenta spectat, quibus proposita firmas , & vallas, immota manebunt, donec viguerit Angelici Doctrina, aliorumque Ecclesiae Dodiorum, quos ex abun. danti ad symbolam dandam vocas. Quid modo etiam de contrariis & pro. positionibus , rationibus sentire debeam, & revera sentiam intelligis. Esigium quidem, & tutelam Adversarii quaerunt in vectis, in egatis, in adlectibus San rum quorumdam, iisque utuntut tanquam difficultatibus jam ij bi objectis, tuque diligentia, & ingenii acumine effecisti, ut alia in promptu sint ab iis obiicienti, si qui post evulgatum opus tuum erunt qui tecum in arenam descendere audeant: verum presse vestigio Aquinatem Doctorem sequeris, qui nedum quae caput antea extulerant, sed quae postea natae sunt haereses prostigavit, & praeterquam , ut bene nosti , veritas in tuto posita ab objectionibus detrimentum non patitur, objecta vetera, &nova ita retundis , & dissipas , ut qui rationibus ad id in medium prolatis non acquiescat, rationes ipsius Sancti Doctoris naso suspendat adunco necesse sit. Habes quod optasti, judicium nempe meum , impellente non palpo, sed liberiate, di sinceritate . Bene tibi sit, Blasi modestissime, atque per te ametur veritas, quam protUis . Vale. Roniae Calendis Septembr. M. I 769,

335쪽

MONUMENTA SELECTA. 3or

IUDICIUM PRIVATUM

Praeiarissimi Sac Rit. P. Consultoris , operirique censeris.

P. CAROLI CHRISTOPHORI A CASALI.

Doctissimi Viri camilii Blasii de rasto Cordis Pesti Disertationein

Commonitoriam attente legi. Auctoris ingenium, pietatem, ac studium admiratus sum, qui, ut fideles in Festo hoc recolendo ab omniselsi cultus specie avocet, in id totus incumbit, ut, qui verus ac res, giosus Festi hujus cultus sit, quale objectum, accurate exponat, definiatque . Id porro non in corde carnali, ut plerique opinantur , sed in corde spirituali, good de msticum , seu Ombolicum appellatur, constitutum esse docet: ad quod probandum , praeter rationum Theologicarum momenta, praeter auctoritates S. Thoma, cujus doctrinae studiosissi. mum se se profitetur, nuperum Congregationis Sacrorum Rituum miscretum in medium profert a san. mem. Clemente Papa XIII. approba. tum, quo nova Festi hujus celebritas instituta est. Ex hoc Decreto, quod opera studioque suo illustrare pergit, non cor earnati pro obiecto dicti cultus , sed cor spirituale , seu iablicam intelligendum esse contendit: ac propterea ne cultus a veritate abiit, fibsimque ingerat divisionis speciem, partem illam corporis, quae cor vocatur, non secundum se accipiendam esse monet, sed ad modum Ambui atenus nempe significat charitatem Christi, quae totius Christi est, quaeque urget nos, ut amore & cultu feramur in totum Christum, qui

factus s nobis sapientia a Deo, justitia ,'sanctificatis , O r demptio . In Christo enim Iesu non sesum re, sed & significatione ,

servanda est integerrima corporis unitas ; quam unitatem integritatem que, praeter Scripturarum, & Patrum testimonia , quibus ad eam proin. bandam cumulate utitur, argumento etiam confirmat desiimis a Festo torporis CZrisi, in jus Missae sequenφia , ut vocant, ita legitur: . a M a a su-

336쪽

a sumente non concisus , non confractus, non divisus , integer accipitur.

Ab hac integritalis consessone, quam saneta Nofitetur Eeclesiaci, tandem concludit cum Viro Cl. 7Myo Fontanino , , quod Christus I

sus integer colendus est, neque in eo, sive re, sive idea, cor divide dum a corpore : Gesa Croto integer colitur, ne in tui puo dividers ustio euore dat tutio, nὸ in idea, πὸ in realta , ma integer colendus es. Quam integritatis ideam eum non exprimant, nec exprimem possint imagines illae, quae sub nuda cordis specie ad publicam Fidelium ven rationem in Templis exponuntur , eas iccirco non alia ratione permissas esse docet, quam ad significandum cultum cordisfm ice sumti, ejus, que divinum amorem declarandum.

Atque haec in summa sunt, quae habet Vir eximius in sua, quam inseripsit, de Feso cordis Jesu Dissertatione Commonitoriar cujus pro-

p situm etsi commendandum existimo, vereor tamen ne apud illos, qui Hsti hujus cultum tanto ardore, tantaque aemulatione amplificare si

dent , finem illum, quem sibi hoc in opere praestuuit, tandem aliquando assequatura

Nunquam enim, si illos audiat, interrogetque, cor earnale Iesia nude ac solitarie sumtum pro obiecto hujus Festi agnoscendum esse dicent, sed illius cor , sive divino corpori unitum , sive etiam imbolice acceptum, colendum a nobis esse praedicabunt. Interim vero, ut est e rum ingenium, cor carnati Iesu mille formis expressim, iisdemque passim non ad fovendam pietatem , sed ad illius corporis integritatem plane scindendam, artificiose confectis, in vulgus spargunt, in Templis collocant , in carnalium hominum animis sculpunt, atque sta defigunt, ut quamdam idololatriam, si ita loqui liceat, sub hac nuda cordis sermia, quam Christi Corporis integritas non patitur , in eorum cordibus coninnituere, & quasi alere moliantur. Quae idola nisi fidelis pietas, tuo in. tus adjuvante, atque illuminate, qui eum talibus idolis in eo de n fro habitare non vult constingere satagat, atque a fide nostra quo dammodo excutere festinet, brevi tandem fiet, ut sub velato cordissem. bolo novum quoddam carnalis pietatis simulacrum in Ecclesiam Christi invectum ii omnes videant lugeantque, qui veram pietatem, ac Verum

337쪽

MONUMENTA SELECTA. 3 s

Dei cultum , qui inspiritu, veritate a continetur , sectantur , &colunt. Pietas enim cultus Dei es, inquit S. Augustinus Q, NEU LI R ILLE NISI AMANDO . inem sane cultum , rectamque pietatem, nec sectantur, nec colunt, qui sanctismum Cor Iesu a totius

corporis sede avulsum carnaliter colendum proponunt. Rura adderem, qiue contra Festi hujus novitatem, eo saltem', quo agitur , modo, opponi possent: sed multa hujusmodi, ut S. Augustini se verbis utar, propter nonnullarum ivel sanctarum, vel turbulentarum personarum scandala devitanda liberius improbare non auis deo. Hoc nimis doleo, quod multa, qua in divinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur , O tam multis praesumtionibus fleplena sunt omnia .... Dr tuam religionem, quam paucissimis O ma-n est mis eelebrationem Deramentis nesserieordia Des esse liberam ωιluit, servilibus oneribus nonnulli ita premunt, ut tuerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverunt,

tigalibus tamem sarcinis, non humanis praesumtionibus subjiciunt Ad D. Francisci trans Tyberim xxv. Kal. Octob. II 6 p. D. carolus cisistophorus a caseli Cong. M. Rituum confultor.

338쪽

DE FESTO CORDIS IESU

FRANCISCI ANTONII ALPRUNII

cier. Reg. S. Pauli Sacrae Neologia Professoris , Sae. Rit. Congr. Consuboris

AD CAMILLUM BLASIUM

EPISTOLA

M Colletio SS. Blasii & Caroli ad Catinarios Romae scripta v III. Kal. inys m. ITTI . DUM iudicium meum exposcis de suscepto a te consilio novam eamque ampliorem elucubrationem edendi circa caluam Sanctis simi Cordis Iesu, eam de me opinionem fovere ostendis, Blasi omnis me, qua animus non leviter posset commoveri, nisi meae ipse imbeciulitatis apprime consciis , satis iraelligerem, ea ingenii acie dotiinaque me nequaquam pollere, quae & ad consilium doctis hominibus praebendum,& ad serendum de eorum operibus judicium , necessaria seret. Haec coingitatio facit, ut jussionibus tuis obtemperem quidem, sed eo dumtaxat animo, ut siquid a me sententiam meam festinanter exponente, minus accurate dictum deprchenderis, pro tua humanitate emendare non dedisgneris. De eultu itaque sanistissimi Cordis Iesii scribere constituis, atque Angelico praesertim Praeceptore duce, demonstrare i nimum esse hujus modi cultum, si cor sumatur pro ardentissima illa charitate , qua Iesus Christus Dominus noster culexit nos; e contra rem esse sal brosam, & periculi plenissimam, si Cor Christi carneum populo colem dum proponatur. Si quanto ardore institutio Festi Cordis Iesu postulata fuit, tanta reverentia Decretum exceptum fuisset, quo postulantium votis tandem annuit S. Congr tio, atque ut par erat, juxta illud cusetus Cordis Iesu unanimi voce fidelibus explicatus filisset, etiam primo, quem super hac re suscepisti, labori parcere potuistes. In hujus enim Festi institutione non aIiud agi , ait S. Co regatio, quam ampliari cultum jam

339쪽

iam institutum, O symbolice renovari memoriam illius D ini Am ris , quo Unigenitus Dei Filius humanam fuscepit naturam M. Porro quid magis aequum, magis san in , quam eam charitatem devote reco lare, qua Unigenitus Patris miserans nosti i, caro fietiis est, ut daret nobis potestatem Filios Dei fieri ξ inod vero sub symbolo cordis haec chaoritas publice adoranda proponatur, novum quidem est, sed a sacris disciplinis nullatenus alienum, cuin ipse Scripturae cor pro charitate symbolice saepissime usurpent. At cum non desint, qui Cor Christi carneum tanquam proximum instituti festi objictum, quod coli debeat, Christiano populo proponunt, euitumque hujuscemodi ab Ecclesia approbatum , commentitumquei

asserere non desistunt, quis consilium tuum, Vir clarissime , non commendabit , tuamque elucubrationem utilissimam non agnoscet ad eos Praecavendes errores, quibus ex adeo privpostera, & ab Ecclesiae mente

aliena instituti sesti explicatione Fidelium animus imbui potest Proiscto unitas Ecclesiae in integritate Corporis Christi, docente Apostolo Paullo, praesignata, non amplius per idem Corpus significabitur, si per publicum cultum corpus ipsum dividere licebit. Insuper si Cor Christin ateriale tanquam proximum cultus objectum linu1tur, timendum masiame, ne materiali huic objecti, ita inhaereant fideles, ut ad primarium, quod est persona Verbi incarnati, minime attendant ἱ Et consequenter Christi humanitatem in se directe de in recto adorabunt supremo latriae cultu juxta voci Berr erit doctrinam tanto antea a Patribus damn tam, quorum una vox est cum Athanasio M: corpus Domini non cre tura propriam adorationem reportare quippe quia increati Verbi factum es corpus , nam cujus es corpus, huic exhibetur a ratio, cuinque natura eo nos ducat, ut intelligamus adorationem proprie non αὐdi nisi personae subsistenti, humanitatem Christi in se directe, in re.cto adorantes, ipsam tamquam persenam a Verbo distinctam paulatim concipient, de sic octavo Cyrilli anathematisno contra Nestorianos in Concilio Ephesino prolato labjicientur . MScio fautores cultus cordis carnei resimndere Blitos, haec & sit nilia absurda posse timeri, si Cor Christi materiale, nude, & solitarie sumptum

at L ib. de Incar ciri eontra Apollinar. rere ausus fueris, ct non una metus adorati b Siquis Hominem assumptum ana eum ne Emanuelem honorat, unamque ura gloria ipso Dei Aerbo adorandum , una eum illo II, Mationem Mirouit , qualem a me tam δε-rifieandum , ura cum illo, tanquam alterum Bum es caro , analbemas. en altero milientem , Deum anellandum d

340쪽

311 DE FESTO CORDIS IESU

ptum tamquam proximum adorationis obiectum concipiatur ; at ipsis cor considerare ut unitum Coirri Hominis-Dei, quatenus principium est vitae sensitivae , & veluti centrum ardentissimae illius charitatis, quia idem Homo-Deus nos dilexit. inst principia fessa, & erronea tae r sponsio contineat, non est cur ego exponere velim, cum & in primo tuo opere, Uir ornatissime, id demonstraveris, & in hoc ipsum nervos omnes intendas in secunda, quam paras elucubratione. God silentio praeterire non possim, utpote tua etiam consideratione dignissimum, est Sutores cultus cordis carnei de illis ipsis limitibus, cautionibusque, quisbus tanquam fulcimentis licet ruinosis, collabethens aedificium, cum viris doctis premuntur, sustentare satagunt, parum admodum sellicitos esse, sive dum imagines Cordis Iesu, quae ad scindendam Corporis Christi integritatem data opera factae videntur, inter populares homines spar

gunt, sive dum de ipsemet cultu Condis Iesii Cluistianae plebi ex suggestu verba faciunt. Ita proiecto se gessit ille, qui proxime elapsis quadragesimali tempore, non ita longe ab alma Urbe conciones habens, Ap stolicosque labores panegyrica oratione de Corde Jesu concludere volens, sibi demonstrandum assumpsisse ab iis qui aderant, audivi, Cor Jesu comsummatorem esse charitatis Iesu . Haec propositio, si aliquid sapio, tam

tum abest, ut cautionem aliquam contineat, qua errores praecaveantur,

qui in celebrando sesto Cordis Iesu irr ere possunt, ut potius excludat apertissime. Ita enim dividit Cor Iesu Christi ab ipse Iesu Christo, ut actionem personalem cordi adscribens, distinctam ab actione personali ipsius Iesu Christa, non aliam possit ingerere ideam, nisi duplicis in Christo principii undequaque completi, seu duplicis personae. Neque dicatur in

ea propositione actionem personalem cordi, licet persena non sit, figurata locutione attribui. Concedo enim liboetissime res inanimatas tanquam personas loquentes, & agentes induci posse, idque profinis, sacrisque Scriptoribus esse conirine, dummodo tamen in iis fiat circumstantiis, iisque verbis , quibus figurata locutio dignoscitur secillime, nullusque erroribus aditus praebetur. At quod rei inanimatae tribuatur actio propria persenae in una eademque propositione, in qua & persona ipsa, quam Ggurate innuere volumus, expressu nominatur, & de ipsa actio eadem prindicatur, ut fit in casu nostro, novum est, inauditum, erroremque audiatoribus insinuat; quod unicuique manifestum fiet, si propositio, de qua est quaestio, absque figura enuncietur. Planum squidem est nomine cordis, si figurate charitas ipsi adicribitur, venite Jesu Chiisti personam, de Disilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION