Ioannis Rho Mediolanensis, Societatis Iesu, Ad Io. Bapt. Castaldum, clericum regularem, interrogationes apologeticae. In quibus S. Ignatij fundatoris Societatis Iesu, cum B. Caietano Thienaeo colloquentis, atque ab eo Theatinorum ordinem postulantis

발행: 1641년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 Interro ratio IV.

hanc tuam inter inania computem. Habeo enim apud me litteras a N. N. viro e vestris percrudito ad Fabritium Britium Theologiae Professorem Societatis nostrae Genuae datas ad xi 1. Kal.Iunias huius anni XLI. quibus diserte profitetur libellum tuum in his, quae ad Ordinis de sens: onem,ut quidam arbitrantur, syC- chant, haud cunctanter probari teque ob eam causiam popularem haberi; non item in his,quae tibi domi tuae nata, & a te olim euulgata tueri omni opc contendis. Habeo item litteras ad me Florentia scriptas ab N.N. Vii O genere,litteris atque eloquentia de modestissimis usque moribus tota Italia clarissimo &. longo olim rerum vestrarum apud vos usu nobili , in quibus tuam

hanc opinationem nautasticam hsmae se, cX Vestiorum sensii appellat. Habeo N Pisaurentis Sacerdotis virtutis eximiae, atque anxiae vcritatis tcstimoni Um. quod hoc ipso anno xvia. Kal. Iunias ab N. N. Notario δε Cancellario Cardinalis Archiepiscopi legitime

intcrrogatus dixit, eiusque documentum cx formula coniectum, quo liquido constat duobus abhinc annis quaesiuisse illum a Marcello cuius ille cognomenigo orat, ego Benti totum fuisse arbitror j Domus vestrae N .Praeposito de tuae Scriptionis veritate, atque ab co audisse, vel non satis fundati , vel non sat prudense vel utroque modo Ignatianam petitionem euul gasiast. Parco hic ego intcgrum documentum cxhibere Lectoribus,quod ab amico ad me transmi ilum reliqua inter caussae firmamenta interim seruo, ostensurus, si quando prolatis tabulis opus fiterit , teque interea ro-ro , ne fidem habere mihi abnuas, quod nomina testium premam: Scis enim , opinor, quae sint amicitiae leges,& quam reuerenterea nobis habenda sit. Caeterlim si ultima in iudicio probationum nec cilitas incubuerit, abs te haec ipsa testium nomina non patiar desiderari. At praeter externa documenta,impacto rationum insuper ariete xuas istas, quas comminisceris,

. Tradixionis

82쪽

a Anim. Il. p. 'b Anim

Anim

De Trassitione. 6i

Traditionis turres penitus iam labefactemus, ac pro

Quaero enim ex te Castalde, an probata tuorum XXXIV. Traditione , rem illico totam te confecisse putes Z Sic enim arbitraris, imo diserto pronuncias his Verbis: ἡ ab Nam necesseria consequentia isducitur Ignatiana scilicet is petitio) quae omnia probas ima Traditio ' : dc necessiriosa, rituum.

tera Mimur Tradit one hi& Nigronus non animaduertens aditionum robustissm.u tumes, eIiam vaseris conIecIuris euerti,nec concuts posse,multa adhuc leuia excogitauit . Ne

aliena quispiam tibi parum aequus, te loqui dicat, totam sic conficere te oportet argumentationem .QVa cumque a maioribus tradita sunt, ea necessaria consequentia vera sunt: Ignatiana petitio nobis a maioribus tradita est: Necessaria igitur consequontia Igna

Hanc tuam ipsissimam esse ratiocinationem neccs- XXXV. se esse,Logici omnes mecum diccnt: nec petitioncm ct μω fal- potes cxucre ; si enim ex eo, quod est Traditio, dita I simu esctum probas; necesse omnino est, te illa niti proposi- tur tionc,quae iam vides,quam sit absurda.Sed tu irasceris mihi, ut Nigrono argumentationem a potentia adactum obiicienti, quasi per versutiam, &. fallaciam te . circumuenienti tuamque mentem alienissimis a tua prudentia confictis argumentationibus dolo malo interpretanti : negas enim te tam esse impudent in , ut asseras , quaecumque a maioribus tradita sunt, ea n C- , cessaria consequentia vera esse; addisque calumniae

postulari me posse, qui hoc tibi assingam scire te dictum illud audacius esse,atque uaconscillius, qUam ut ab homine modesto,atque percrudit quam utramque laudem ego tibi libens tribuo) defendi possit. Non te clam csse multa olim in veteri, de adhuc XXX VI. Dei Ecclesia a maioribus ad posteros per manus tra- Ex Ni

dita fuisse,non modo falsa, sed absurda,sed impia, de quibus nihilominus non Apostoli tantum , quorumi H 3 uiccesso

83쪽

. 6α interrogatio IV.

successores Antistites sunt, verum & Deipara Virgo,imo Sc Christus ipse verissime iurare potuisset, quod

Episcopi tui iurant, Traditiones illas a maioribus acceptas , habitasque pro veris,neque cuiquam illorum unquam veniise in mentem de illis dubitare , quas tamen C hi illus,ut legem Dei caertentes, palam grauissimis verbis accusauit,atque traduxit. illudque hiandamentam erroris euertit: didicisse te a puero, quod nemo Logicorum cruditiorum nesciat.longe aliud esse, vere Traditio est, dc, Traditio vera cstiquorii primum Episcopi ai firmate dicunt; secundum, nec ipsi dicunt, XXXV li nec dicentibus suo accedunt suffragio : Non ignorare Ei Hς te,quod indignum viro docto, atque in Historiis mo-m H numentisque maiorum versato sit nescisse , multa olim a maioribus accepta, de diu credita foedae ad extremum , atque pudendae vanitatis fuisse comperta:

quotusquisque enim nesciat,Ferrariae eX maioriam tra- re d.

ditione diu cultum fuisse frequentissima populorum celebritate Hermannum Haereticum, donec Benedi cto IX. Pontifice, derecta per Praedicatores fallacia, impurissimi nebulonis ossa e tumulo extracta,&,quod vivens ille cogerat; debito demum rogo abolita

fuerunt

XXXulu. Quis eruditiorum ignoret propE Monasterium Sanctissimi Episcopi Martini , magna in celebrita- Sulpite, ac Veneratione fuisse perditissimi olim latro- R:

di,titiis, nis corpus,ad quod ,Veluti ad Martyris reliquias, undi-dri cti. que confluerent regionis accolae,ac vota facerent λ dc

quod adhuc longe foedius est,iacuisse sub altari ab Episcopis, Martini decessoribus,sacrato λ de qua tota

fallacia, dc diuturno populorum errore diuinitus certior factus Martinus, turpes atque impuratas scelestist simi hominis reliquias inde abiecit, hominesque mi- xx xl x. nimis malos , sed decipi faciles,errore liberauit. Non . Ei Im, ii adeo te peregrinum esse in Historiis, moribusque ii Alabrani , minum,quin scias;Traditionis honestissimum nomen

anilibus Talmudi deliramentis a Rabbinis imponi: indidem:

84쪽

pellar.

de Traditione. 63

indidem inquinatissimis Mahometis vesaniis auctoritatem asseri ab eius insaniae magistris: Tibi demum nunquam venisse in mentem , ut Propositioni stolidissimae assentireris 'uaecumque a Maioribus tradita sunt, ea necessaret E consequentia vera sumi. Ac ne forte quis calumniam instruat,quasi vero illam quidem renites; hanc tamen amplexeris: que a maioribus nos familiae tradita sunt, ea necessaria conseque tisi vera sunt , sancte te item profiteri, hoc nequaquam verum esse, dementissimae nimirum supcribiae reum fore,qui domesticis unius familiis, licet sanctissimae,traditionibus ita veritatem alligare vellet, ut ab illis diuelli non posset, quod idem est,ac dicere: -Necessaria consequentia vera esse, quaecumque in ca familia tradita sunt. Addes , didicisse olim te , cum Theologos audires, magnum quidem Traditionum splendorem esse, carumque nomen Ecclesiae hostibus valde formidolosum , Verum triplex illarum genus tantum esse, quae' vim necessariae obtinent consequentiae,Diuinas,Apostolicas, Ecclesiasticas, quo verbo publica Ecclesiae auctoritate comprobatas significamus; rcliquas omnes mendaciis obnoxias esse, ac fabulis saepe mixtas, hominum siue noua fingendi, siue auditis aliquid addendi, detrahendivc mira quadam libidine': Harum auctoritatem infra Historiarum fidem a prudentibus haberi; Nam cum Historici,ni fabulatores esse velint, de rerum scribendarum veritate diligenter inquirant,

tempora rebus componant,deque rerum consequentia, atque connexione accurate iudicent; traditioncs

litiiusmodi saepenumero, utpote temerario famae sinu effuse, nihil eorum curant, dummodo loquantur; idque adeo verum csse, ut Historicis ipsis incaute Traditionum nomini credidisse,iraudi saepe fuerit. Quid enim illustrius morte Alexandri Magni,& Regni successione, quam tanta pompa describit in unius, qui dubio procul aut ipse, aut illi a quibus ipse accepit, traditione

ali iuri do deceptos.

85쪽

6 4 Interrogatio IV.

traditione audiuerant 3 Sed hoc quam illustre mcn-X Li V. dacium sit, in Machabaeorum historia legimus: Imba inar illis fama ipsa cile fallaciores,ac malum saepe veritati lon-sidei ge nocentius domesticas hasce traditiones csse , scire Ρ- ω' te non dissimulas , cum enim Fama sit, ut viris doctis placet, otii a rei recentis a praesentibus ad absentes transmissi; illae vero definiantur, Notitia reι antiquae a maior i bus adposteros transmissa , quis nesciat plura fingi, addi-quc poste longo temporum, quam regionum, interuallo 3 Quid quod Traditio fama saepius nititur , cui quidquam necessariae inesse veritatis, quis unquam ausus est dicere 3 addet enim incerto rumori temporis tractum, bc unius pene seculi tenebras circumponet, atque cx illis audebit sibi membra formare, quae

o tamen cum primum veritaS Os aureum cxtulerit, momento resoluat. Itaque falsissimam te iudicare dices Propositioncm illam, quamuis domesticae famae fini bus circumscribatur.Nullam enim tam sanctam,atque, in confabulationibus colloquiisque domesticis tam religiosam ver talis esse familiam , cui non aliquid ex X L V. unius,aut alterius errore possit adhaerere. Quare,cum 2 eque de Apostolorum, Romani Pontificis, Ecclesiaeque totius iiiii Dcμtη priuilegium sit,& quidem longe diuinissimum, errare ' non posse, adeoque necessaria consequentia vera es qm ' se.quaecumque ab illis tradita sunt, deque illis Chry- I 3sostomaeum illud usurpari: Traditio est, nihil quaeras .implius,utramque propositionem tam falsam tibi videri, quam quae mendacissima sunt. In tui iste te quidem mentionem sacrarum traditionum de Sacramentorum institutione , deque B. Virginis Assumptione Ahim. quamquam non eadem utriqUe auctoritas eaque ra- Viptione, quasi tua probasses, probationis onus in Nigronum reiecisse; nolle tamen quemquam tibi ex eo calumniam adornare, quasi auctoritatem domestici ru moris sanctiissimis Ecclesiae traditionibus aequauerinvidere te nihil ex illa comparatione dictis tuis firmitatis accedere,cum longe dispar sit virorumque rati in

illis.

ri si ilicis

86쪽

De Traditione. 63

illis nimirum diuinitatis pondus inesse tuis leuitatem plane popularem scripssse tamen , ne quidquam a te praetermitteretur,quod vel sola vocis smilitudine, ad

caussam faceret. Quare utramque te hanc Propositionem : unsae a Maioribus tradit uni, haec nec sa- X L V M. ria consequentia vera sunt , & , Euaecumque a Matoribus 2M M s

nostrae familiae nobis tradita sunt,ea nece saGά consequentici fiμ f s. 'erasunt inficiari;& primam quidem, ut absurdam Aimpiam,secundam ctiam ut superbam,ac temerariam. Haec contra me cum dolenter egeris,Castalde,meque

calumniae postulaueris, quod ea te sentire dixerim, quae tu modo verissime oppugnasti. Ego qui illo depellor gradu,habeo tamen, quo me recipiam. Quod antequam facio, ut videas, quae fides incertis rumoribus a viro prudenti haberi debeat, quid mihi Romae, atque Alexandro Patri Mediolani acciderit, audisse te non poenitebit. Fabella est sane iucunda. Celebrabatur Mediolani Patrum Carmelitarum v viii Discalceatorumst annum sectili xm .cum paulo an- ouisu ρ νο-tE in ea urbe amplissimὶ domicilium posuissem ; celebrabatur, inquam ,.sccundillimis plebis, ac nobilium ρ 'os lim'ssermonibus vita ad omnem virtutis sanctimoniam mori exacta, nec supra merita rumor crat: ne tamen fama Bς - 'i' mendacem se esse dedisceretue paulatim reliqua inter illius Ordinis decora,laetari coepit Bellai mini dictum; quasi dixisset Fratri Petro Hispano celeberrimi nominis concionatori, atque illius Ordinis clarissimo λ-deri, si vitae ratio denuo sibi csset ineunda, se Ordinem illum utique Societati praehabiturum. Res videbatur ad claritudinem ordinis pertinendi , ide6que creberrime in sermonibus usurpabatur. Erant tamen plurimi,quibus Bellamini virtus, & constantissima in

Societatem voluntas csset explorata, adeoque famam eiusmodi contemnercnt, nec tamen veritatem sibi inuestigandam censebant,ut alienam. Alexander pa ter, vir antiquae probitatis , ratus indignam rem esse,

Bellarminum ita traduci,litteras ad eum hac de fabu-

87쪽

66 interrogatio I V

la componit,obsignatasque ad me,qui in Urbe Theologos audiebam,transmittit, ut eas Bellarmino in m nus traderem,nec tamen de re quicquam monet Ego

acceptas litteras ad Bellarminum in vicinia Coliceq. Romani, ubi nunc Antonius Buberinus Cardinalis tyronibus Praedicatorum s plendidissime aedificat, habitantem , illico desero. Cardinalis inter legendum paululum erubescere, ac subritare: mihi rubor explicatior iam erat in ore, cum optimum senex: Scisne, in o. - , vi frax sic Cnim nos nondum sacris initiatos hi ni tisa m Dissime compellabat quo argumento hae a pare ιγω-dtam te tuo ad me datae sint litterae λ Tum ignorare tarenti, Rho epi Το- fabulam narrat,suauissime arridens, datoque responia repressit. so cuius autographum apud me habeo) errorcin parenti meo, reliquisque hunc crepturum se pollicetur; additque se olim Petro dixis. per iocum, se si ordinem illum ingredi vellet ue nudis prosecto tibiis non . . futurum, quod iam, subsidentibus humoribus, intumescerent Haec ille Iam verb si centum abhinc annis ab aliquo Mediolani ordinis illius res gestae litteris mandarentur, dc , qui tam valide Bellarminiani dicti increbruit, rumor ad eum ab his, qui tunc audierunt, transinissiis perueniret, atque ille dictum ciusmodi, nulla diligcntiore veritatis indagatione chartis illineret,qua fide illum acturum putas Castalde3Murato nomine de te fabula narratur. Arcani alicuius colloqui j ab Ignatio cum Carata initi nam cum Caietano nulla similitudine veri confictum ess ὶ mam, facili in nominibus errore, fabulae occasonem dedi iste si dicam,quid obiiciesὶ Scitum cst, cim arcanae sermocinationis licentiam esse, utriuius aduertiti Quamquam aliquam petitionem intereessisse , Palumbum verissime fit se conieciatum, cui umodi tibi negare non auso ille obiecit, Vt paulo ante narraui, mihi facile persuadeo. Quaerebat nimiri: m Ignatius Xcnodochium aliquod de more,in quod se reciperet,

voluitque in illud aditum impctrar ab aliquo scilicet 1 vestrum,

De Migine fabula his

88쪽

De Traditione. 67

vestrum, qui id perea tempora curabat. Nam hospi- , tem ea apud vos ad Diui Nicolai fuisse , aegrh admodum animum, ut credam, induco. Quid enim homo longe gratissimus id perpetuo non sine ingrati animi labe dissimulasset3Rursum quomodo nobilem,ac tam bene moratum hospitem,nullisque adhuc incommodis sermonibus laborantem ad consuetudinem Cara si aia fanon admisit; quod post compostas turbas factum Thiaen. demum esse, a te didici Z Vtcumque res se habuerio neque enim vates sum petitionem illam ordinis Caietano fabulam esse non dubito. Certh ex Caietani ore qui audiuerit, testis nullus datur. Sed incertissi- i mis auctoribus tota nititur traditio , ob tamque

rem, I . .

Quaero ex te cur veritati Traditionis huius tuae firmandae nullam adhibueris diligentiam 3 Attulisti tu quidem testimonia Episcoporum,qui immotam apud iis ivos celebremque fuisse dicunt traditionem, quod tur. cgo,te ipso,reliquos inter teste locupletissimo, Falsiime esse demonstraui , sed an verum sit, quod ἱ vobis pro

vero,sine dubio, habebatur, ne verbum quidem addunt ; in quo laudo Antistitum prudentiam. At, inquies, utcumque sit igrono certe os obstructum est, qui saepilis a me traditionem postulauit,quasi herbam daturus , si protulissem ; arbitrabatur enim homo i uissimus, me ex meo cerebro Mineruam hanc effudisse: sed ego traditionem meam habebam tanquam gladium in vagina reconditum, cuius aduersi fulgore victus, si viveret, in eas,opinor,tenebras abiret, quas

dudum subiit. Rogo te, Castalde, ne implacabiliter irascaris, si te ita loquentem facio, didici enim haec Ilaudatoribus tuis illis conductitiis, qui adhuc licentius in Nigronum loquuntur,quosque tibi placere, qui ab . illis laudari ac probari voluisti, manifesto doces. Ve-

. rum ne de Nigrono saltem triumphum ducere te putes,quod postulatam ab eotandem aliquando Tradiationem prouideris, scias non falsam eum postulasse nn L a. Traditia,

89쪽

citur,

63 Interrogatio In

Traditionem , sed veram cui niti posset Historiae fides; non rumores, fabulasque domesticis adolescentibus in fide,atque admiratione continendis primo t. mide satas,deinde aeuo iam validas,ac Traditionis la ui minaciter se inserentes. Is si viveret apud nos, sta-rEtque pro ea veritate, quam se Olim defendisse clari ilim ,ut mihi viri virtus persuadet,in luce videt, ac LII, laetatur ; si viveret, inquam,ate quaereret: Quisnam Cus i huius traditionis auctor sitὶ nam si obscurus, si incer- tus,si nullus demum est,obscurae ac nullius auctor ita tis,qui apud vos rumor increbruit,pro vera traditione afferri non debuit. Sed audio : Antonius Vicodaretere ait,se ab antiquioribus hoc accepisse,etiam antequam Religioni nomen daret speciosa enim narratio est alliciendis adolescentium animis non ineptat sed prae cipue ab Ioanne Antonio Prato , qui cum Caietano Cgerat, uius nouitius fuerat. Nihil agis Castalde Nu- quam cnim dixit Pratus, id se a Caiciano audisse, quod sane si audisset non dissimulasset, ut maior di-- centi fides haberetur , α auditurum ab eo fuit se, si Caicianus hoc vulgauerat, aut, cum eo familiariter Vteretur,interrogaturum quis dubiici ' Verlim nihil cum rapis, huiusmodi a Prato factum, dicit Vicodaretere, ac ne non habeat. Pratum quidem a Caietani sociis se accepisse , testatum unquam fuisse : quamquam de Prato iam diximus , eum inter Caietani mira, quae in monumentis

Ordinis condenda conscripsit,nihil huic rumori detulisse.Quare, cum Traditionis caput non habeatur, &Caietani aequales testes producantur,qui profecto ab co scire potuissent, eam flocci Nigronus penderet. Non enim credo te dicturum flumen hoc sermonum ex paradiso veritatis fluere cuius ideb ad caput veniri non possit;nam licet ordinem tuum illustrissimum, prae nostro humillimo Coelum appellaueris allato tostimonio Isaiae tauantum exaltantur carti a terra : tamen ne de te tam sinistrE sentirem, quasi familiae tuae auctoritatem Ecclesiae aequares,paulo ante me sapiem

Anim.

ii p. 23.

90쪽

de Traditione. 69

ter admonuisti. Quaereret praeterea Nigronus, quoniam incerto partu edita traditio est,an a magnis viris saltem sublata fuerit, atque educataZan membranis

veteribus, quasi fasciis inuoluta,& firmata3 Haec ille si quaerat, tu quid responsi dare possis, Castalde non

video: Mittamus enim Nigronum, ne unus aliquis lau- LI Gdatorum tuorum , te probante, infausto citis Crocitatu N. que AEboffendatur , Quaero ego , quis ante seculi huius XII. a XVI. superioris,quo gesta esse dicitur, rcm hanc Historiis prodidit3nemo:Historiis,dixi λ quis priuatos

retulit in commentarios3nemo:quis membranis commendauit 3 nemo : Quo illae in tabulario asseruantur' L v. in Viopiaὶ Scio scribere te asservari ad D. Pauli Nea- recentia poli nescio quid huiusmodi,sed scio etiam eas litteras is ' quas ab amicis Florentiae accipiebas anno XI. seculi, quum Caiciani vitam clucubrares,eo a te illatas, ut nobile olim essent antiquitatis monumentum . Vbi num rabu- etiam recentissima Episcoporum testimonia depo- ianum ilia suisti, in eamdem spem. Quod mihi praedicendum fait,ne haec olim ex illo veluti antiquitatis sacrario prolata,venerationem inuenirent.Vide igitur,Castal-de,an rumor domesticus, nullo certo patre editus, a que a viris magnis per tantum aeui neglectus, a te demum adoptatus in fidem ac patrocinium, pro vera

fabellaei, quam superiorum seculorum indiIigentia progenitam, atque impio plausu a Sectariis, Nouatoribusque exceptam Baronius,Bellarminus, virique alij oppido magni ac nuperrimE Leo Allatius erudi tissimo edito libello profligarunt,de Ioan a Papissa.Ea enim, si tua haec ratio agendi valet, optime defendi posse mihi quidem videtur, tuaeque Ignatianae peti tioni adeo similis est,ut aqua aquae ex alto haustae puteo. Vis mutemus partes person sque 3 Sic enim res tota clarior apparebit. Fiat. Aio verissimam illam esse

I 3 fabellam

Traditione, quam Nigronus postulauerat, obtrudi possit. Hic enimuerδ mihi venit in mentem nobilis illius

SEARCH

MENU NAVIGATION