Julii Caesaris Scaligeri ... In librum De insomniis Hippocratis commentarius auctus nunc & recognitus

발행: 1659년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

edia, tum laboribus, praeterea sccis curandi sunt cibis . Pon haec per gradus paulatim priseisia Uictus repetenda lex eLI.

C IE S A R. Nempe redundat, si obruit , atque etiam impedit ossicia naturalia. Genus morbi o jicit primum , deinde speciem. Ab aquae conditione intelligas ογ,m-: ut non solum humorem accipiamus in genere: cujus appellatione etiam bilis calida , & sicca continetur:

verum id quoque , quod Scactu, & potestate humidum sit.

Mirum , vomitum toties indicere : nulla

temporum, artatum , habitudinum, consuetudinis,regionis habita ratione. Nam in quam ta sectione sententiarum, aestate curat Impe- ,

Hora, hyeme inferna: propterea quod bilis summa petit. At Celius in primo , vomitum hyeme procurat magis , quam aestite : quo hiam plus pituitae in stomWho tunc contineatur. EFo senε sententiae hae contrariae videantur. sed sive Theodorus , . De ille sit

Laurentianus, non πις sc τας ανω, sed

non superiora, sed per superna educere. Q Ρ- re longὸ clarius patent earum sensius contrarii. Videntur autem Celsus , atque is unde sumpsit , Asclepiades rationem loci habuisse, cum per hyemem vomitum instituerit: idcirco quia locus ille per id tempus pituita gra- vatus est. Hippocrates autem ad humoris naturam potius respexisse. Bile nanque redun-λ dante

122쪽

Ds IN so MNII s. miante in ventriculo, vomitum indicit, cujus motu bilis motum facilius assequamur: Nempe ascendit promptius bilis: quanquam rarius , quis, pituita, ut ait Galenus in secundo

De temperamentis.

Dubitarit aliquis , si ventriculus hIeme calidissimus, ut recte ex aphorismo colligimus: quonam pacto fiat idem humidissimus eodem tempore t Consumit nanque humorem calor. Sic respondendum esse videtur : Ubi natura laesa non est, neque circumventa causis alienis, ipsam sibi etiam variantem per tempora similem esse. Nam si calor multus hi, multum quoque caloris pabulum , s dεmque esse , necesse est : si parvus, parvum. Dico per tempora , non per aetates. Quoniam humidum semper re luitur. Sed humidum naturale per hyemem, non est minus humido naturali aestivo, nisi quanto minus artatis processii factum est. Hoc autem non quaerimus hic, sed tempora inter se comparamus. Evenit autem propter temporis hy- herni naturam, ut praeter humidum naturale, humor alius grassetur in corpore pituitosus: quem de propinquiore loco voluit educere Asclepiades. At Hippocrates non solum loci , sed etiam humoris motum contemplatus: qui humor aestate dominaretur, eum suo motu expelli facilius, quam alieno existimavit. Dominatur autem bilis, ut in libro de hominis natura dixit ipse: & eadem sursum movetur, sursum igitur exigenda erit. Ubi ejusdem humoris per vomitum arqueterscribit evacua

123쪽

xra I N LI BRUM H I PPOCR AT I stionem : Ouemadmodum in septimo Letalium contagiorum, & in libro De humoribus.

Neque vero illud bono ekt, atram terram ,

atque exustism cernere vehementis enim,

letalisque mali appulsu tentatum iri. qettippe ariditas in carne multa indicatur. quies igitur appetenda. Siccis , calidis, ac us, o iis, quae urinam moYent, ab lihendum :ptisanae decocto contentussit: mollitas civis, ac uribus,se aucis albo vino aquo . so multor lavacris multis, calidis: sed in qua nunquam iutinus ingrediatur Molli cubet'ato: animi tranquillitate conquiescat. Frigus, Solemque vitato. Telluri,

ac Mercurio , Hemibusque supplicato.

Terram descripsit a mari assectam e nunc ab igni , caloris vi. In cura adhibet omnia humectantia. Somni quoque meminit r sed attende, ne jejunus dormiat, nEve jejunus balneum ingrediatur. Somno intro revocatus calor consimit membra , si desit cibus quicum agat. Itaque sudamus potius dommientes , quam vigilantes. Balneum edueit Rccum, eumque optimum, si quid a cibo non sit appositum. Eadem ratione tum fit, gus, tum Solem vitat: propterea quod desid

cant.

Intelligit vinum aquosum suapte natura*

124쪽

non arte dilutum : quod si desit, supplebit

ars.Illud ausus est Galenus autumare calidum non esse: vinum igitur non erit. Et nobis sane genus hoc ignotum est. Humectat sane plus mero , dilutum: tribus de causis. Αquam

enim habet sociam illius effectionis: item a .rius penetrat : postremo dissicilius selvitura

calore naturali: qua ex mora perfungitur munere suo. Nam partes meri subtiliores citius penetrant: sed citius resblvuntur. At dilutae,& plures sunt , α dissicilius vincuntur. Qua re ebrii fiunt magis, qui multum dilutum quam qui merum biberint paucius.

Cum vitat ea, quae urinam moveant f. t

telligas calida & siccat cruar'ue eliquant corpus : nullis vestigiis relictis humectationis. Nam sibi ipse contradiceret. Vino enim albo aquoso nihil praesentius ad urinas ciendas. ptisanae dein, cocto. Consuevit Calvus toto opere hoc ,

hisque libris Hippocratis, pluribus luculentis verbis idem intem retari: qui hic quoque di-x eptisanaeque succo, & jure decoct o. V rum ex hordeo & aqua ptisana cum fiat, multos habet gradus, alios ad potandum , alio&

ob vescendum, quosdam medios, omnes secundum decoctionis promotionem. Nam levissime. coquitur ad potum , ne acescat. Ea propinatur teritanariis post sirupum aceto-

sum. Diutius coquitur ad refrigerandum &abstergendum in phlegmone pectoris. Hi sene potus simplices. Ubi vero coquitur a eo , ut puli ex eo fiat, cibi summam confi-

125쪽

i 14 IN L I BRUM HIPPO e RATIS. eit. Remissa ea crassities in mediocrem liquo rem, utriusque obtinet facultatem. Sortiendo nanque , pro potu accipitur: alendo, pro cibo. Percolitur autem haec interdum , n que amplius coquitur. Is dicitur esse succus, quem cremorem Latini vocant : atque hic,& alibi 'in Hippocrates. Interdum autem eoquitur: quare additur κωτε . Arabes hareomnia agnoverunt his nominibus, Aqua hordei, Κist hordei, Savicti hordei: Omnes Hippocratem secuti eo in libro quem Cnidias sententias inseripsit. Quo magis miror, quid in mentem venerit homini doctissimo Joanni Manardo, qui non solum artem ptisanae coms ciendae sustulit : sed etiam damnarit usum ransiis idem faeinus libero indigno homine, eum negavit nos probo vesci hordeo. Spero equidem aliquando futurum , ut is i delicati veris lactucis carere dicant nos. At hercule laudes ejus Galenus paucis verbis , vel plusi quam divinas dixit, in octavo De medicandi. ratione. Quid enim potuit praestantius esse, quam id quod refrigeraret, humectaret, sitim non lotum tolleret, sed etiam prohiberet , facile coqueretur, probe aleret, nihil relinqueret noxiorum excrementorum. Ptilanae autem nomen deductum etiam ad alias materias, ex Horatio scimus : qui ex orira ptisanarium dixit , voce diminutiva : quanquam ex aliis fiugibus certa sibi nomina comin paravit: ut apud Graecos quem corrupto nomine Candarusium vocant Arabes: Latini, Alicam. ea ex Zea fiebat. ex frumen-

Corale

126쪽

Dg IN so MNII s. to quoque factam ait Plinius, tam apud L tinos , quam apud Graecos , translato nomine ab ipsa mige, ex qua fiebat, in rem ipsam factam. Siquidem chondros tritici genus, ex quo , quae fieret ptisana, chondros quoque dicta fuit. Eodem modo Zea, quam nunc sperutam vulgus vocat, alica quoque dicta est: ex qua, quae fieret ptisana, nihilominus alicanominaretur. Sed & ars finxit nomina : nam ex viridi hordeo polenta dicebatur . ptisma ex integro percocto, atque excreto : omelysis ex molito. Potentam quoque ex tosto facit Galenus.

mniis urinare , malum eB. Exuberantia nanqtte humoris indicatur. Tenuis. vi H- , atque laboribus exercitatus luis

utilis in. suod se hoc accidat febrienti, bonum ili: extinguitur enim ab humore

Hoc quoque Galenus in Crisibus : ob si1-dorem p ccdere somnia haec. Id quod Avi- .cenna transtulit in sectionem secundam qua ti. Idem Galenus scriptum reliquit, Pugilem, qui in sanguinis solio siedere sele semniaverat , sangit in is redundantia laborasse. Alium di stentum semine genitali veneris nocturnis a sectum ludibriis. Ita in quarto Letalium contagio-

127쪽

416 IN LIBRυM H IPPOCR AT I S. tagiorum, Nieippus febricitans Venerem persemnia excitabat , atque ita comaluit., Dixit τη pro tenui victu. Ductum enim est ab eo, quod spiritus

quo spirare est: perspiratio: sicut mων, aevum , tractus scilicet temporis , quem spirando transmittimus : &-, quem spiraremus. Talis victus ratio pertenuis in principio acutissimorum morborum observatur , quo tempore nihil damus.

ΑΡΟΤΕLE SMA XXXVIII. Eorum , qua ad sese, suamque naturam pertinent, si cui quid in somnis videatur esse ejusmodi, uti neque majus, neque minussit Ibona valetudinis demonstratio est. C AE S A R.

Haec est alia pars commentarii a privata natura sumpta somniantis r quae plenissima est apud Hippocratem : nos quam purissime

ut tranSserremus, curavimus, secuti phrasim Thucydidis , Demosthenis, Plauti, Ciceronis , li cui ea nota sit. Habet autem rationem, a quantitate , sicuti superiora : a motibus , aqualitatibus , a situ. Intellexit semniantem ui quippiam videre, non alieni, ut ei portem deretur pro re propria.

ΑPOTELES MA XXXIX. candida viate , pulchrisque indutus calceamentis benesemire debeat de sua sanitate.

128쪽

C AE S A R. Hippocrates, qui bonus esset Philosephus,

per aliud etiamnum praedicamentum ducit nos, quod appellant radere. Colligitur autem hinx proportio vestis ad illustrem, de qua supra diximus,syderum naturam. Ambitus enim corporis bene habet. Est autem pars superioris

apotelesmatis : in quo omne genus rerum , quae ad quempiam pertinerent, continebatur. ita partitur nunc , ut declaret ea, quae extra sunt: in sequenti autem, quae intus.

APOTELES MA XL. Membrorum modus alius , atque a natura

jore. Victus in utero e ventu augendus , in altero miinuenduN erit. C AE S A R.

Conjectares aliter interpretantur : veluti Domitiani gibbum, Nervae auream siccessi nem. Caput magnum, principis incrementum. Quoniam caput relative dicatur , alicuius caput, sicut princeps, alicujus princeps r& caput , princeps dicatur, quemadmodum i servus, pedes. Ventrem obe iam, pauperta- tem: iners enim membrum esse videtur, & ω varum,aliorum operas in sua omnes absumens commoda.Sic Caesaris nomen si quissemniet, dempta prima litera , pronuntiatum, isque Caesar appelletur: intra centesimum diem o 'iturum obnunciabant: eumque divinis aetemnae

129쪽

118 IN LIBRUM HIPPO CRATs St nae famae titulis perpetuo victurum : propter-s ea quod , quae litera adempta esset, centen

ii rium numerum notaret: eum numerum vi-

vendo item absumptum iri, quod reliquum esset , manere. AEsarvero Thusca lingua pril sta, Deum significari. sane etiam Graecus se mo non abhorret: iam enim fatum significat. Est autem fatum jus divinae potestatis. Calvus dimisit illud totum DPejur vero , sit mi-H. Nempe a privatione ad habitum Auficiliornatulae operaest.

APOTELES MA XLI.

in m

stecies ad agritudinem paenuonmunis iam propensiores , majus discrimen ob- nunciant. Mollibus ergo humidi ve Ω- valetudo connituenda erit. C AE S A R.

Atrae bilis naturam veteres iam verit i sunt, ut Galenus integrum condiderit commentarium. In tertio De locis male affectis, ejus Feles persequitur : Item in libro de bonis suecis , in secundo De temperaturis, in sexto De morbis & eorum causis, ostendit fieri ex - sanguinis adustione. Quare hic prudenter mollibus, & humidis sanitas observatur.

130쪽

C AE S A R. ' Ut si Rex, privatus fiat, aut privatus, Rex: quod de Smerdi Cambyses, Astyages de filia,

item alia alii somniarunt. Circumsertur &suum Hecubae somnium. Quae omnia non ad illorum corpora, sed ad vim , eventumque fortunae relata sunt. Matrem meam postri. die, quam me edidisset, cepenumero praedi- cantem audivi, vidisse per quietem lintea u- niversa, quibus in arce in qua natus essem, futerentur , igni correpta conflagrasse. inde. lflammam exisse ingentem cum ingenti mi- ltu, semmasque Alpes Noricas, Rheticas, Li- susticas pervasisse, atque sine noxa perlu- lyrasse: nivem colliquatam, novam montium. faciem ostendisse. bus visionibus conje- ctrices aniculas, quibus tota illa scatet regio, /multa ridicula, quae non ponam, pronun- νtiasse. At illa per jocum aliquando, aliquan- ido per contumeliam me Paridem appellare isolita fuit, donec excisis rebus nostrissemnii vis prodita est.

APoΤELES MA XLIII. ita functos nitidos atque candidatos squis viderit , bonae valetudinis argumen intiis halet. Si quid puri ab his acceperis,

ratio par. sanum nanque corpus dicitur , satiaque alimenta. A mortuis autem a

limema , s augmenta , ac semina ipsa supprilitantur: quae si pura in corpussubeunt , edicunt sanitatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION