Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

naturali & 'entium, velut hodie apud nonnullas gentes,possunt filij separatum a patris bonis p trimonium habere: sibique seorsim suo labore &operis adquirere.ac multo magis fratres inter sedistincta,etia vivo patre, habere patrimonia possunt. absurdumque esset hodie apud illas gentes dicere, quod unus frater quinquagenarius alteri paulo fortasse natu minori credidistet, id ipsorum patri deberi.pater denique hoc iure filio debere potest, adeo ut eius obligatio etiam post emanci pationem duret, ut in hac ipsa lege, ρ. quaesitum. Singulae nanque personae simpliciter iure gelium considerantur: neque Quiritium iuris ratio habe tur.d.l. quod attinet, De reg.tur.at ciuili fictione,& iure Quiritium, quo filiussam.in patris potesta te est, nihil proprium extra patris dominium ac potestatem habere potest sed quidquid adquirit, patri confestim & in ipso momento adquirit.l.I,D.si a par. quis.l.adquiritur,IO, D.de adq.rer.do.

quod pater filio,vel filius patri stipulatur id pater tibi , & filius patri stipulari intelligitur. l.39.l.

quod patri debetur,filio deberi intelligitur:vicis. umq; quod filio debetur,patri deberi.l. si cu filio, 9 D. de cumpens.& ob ea ipsam caussa neuter alteri ciuiliter debere potest: no pater filio,propter regulam Iuliani , Quod quis ab alio stipulando mihi adquirit, id a me stipulando nihil agit. l.sed etsi,23, .idem Iulianus, D. de ususno filius patri, quia cum pater pro suo iure statuere in filium posset, nulla inter illos actio a veterib. concessa est.I.

432쪽

Quin etiam siquis arrogabatur,n5 modo ipse, verumetia ipsius liberi,serui,bonaque omnia in ar rogatoris manum potestatemque transibant.l.2, in h.& l.I ,D 'de adopt.l.pen.D.de bon.poss.sec. tab.& postea quaecunque adquirebat, arrogatori adquirebat, ante Iustin.constitutionem. l.pen. C. ill.tit.& M.1,Inst.de adquisper arrog.Neque tameid eo pertinet, quasi iure naturali & gentium non& fiiij & patris nomen audiatum sed quia sillifam.

patrissam .adoptionum, & cmancipationum nomina & iura a iure Quiritium instituta,eiusquc iuris propria sunt.L3,l- , D.de his qui sunt sui vel M.t. I, D. de rei vind. Quid multa λ Iuro naturali talius eode iure habetur quantu ad rerum dominiit adquirendii attinct) quo paterfam.scuti de milite dici consueuit: nimirum,ut & pater filio, & filius patri cx causa peculij castrensis debitor creditorve esse possit.l.pater,i , .I,D. de cast.pecul .ut seruus ciuiae ab ipsius patre & stipulari & accipere

possit. d.l.pater, .seruus. Vt & filius patri.& patcrfilio furtu facere posit:inuicemq; furti agere. l. si quis uxori, r. D. de furt.aut eodem iure quo ema cipatus est, hoc est,ut sibi seorsim suόque arbitrio adquirat.l.quod autem,6,in prin. D.qua in fraud. cred .l. I, D. si a par. tuis. ut aes patris alienu ipsius aes alienum non cesseatur.l. siquis, , .paren S,D. de lib. agnosc. vi cu patre litigare posit.l. vlt. C. de inius Voc.Item iure naturali, quod frater fratri de bet,patri non debet: neque quod seruus conseruo debet, aut ordinarius vicario, vicariusve ordinario domino naturaliter debet: quod vel hinc licet in telligatur.quod Seruius summus definiendi arti sexi

433쪽

sex,ad peruulgatam definitione, Peculium intel ligitur deducto quod domino debetur : adiecit, Vel iis qui in eius potestate sunt.l.sed si damnii,9,y.I. D. de pecul.l. 6. D. de pecul. legat.l.s filio,is,

iure praetorio, quo de peculio actio instituta est, quod seruo conseruus debet, domino deberi intelligitur.l.sed si damnii, 9, .2,D.depecul. Sic enim illum Vlpiani locum interpretari necesse est: siue Vlpianus Servij adiectione improbarit,& scripse rit ut olim dicebamus) Huic definitimi pR vs TRA

sterius sit legendit: ubi Vlp.no factu & ius natura te spectat,sed Pr torij iuris effectu,ut modo dice bamus.Postremo,ut ad institutu redeamus, serui iure naturali & obligat & obligantur.l.serui ex delictis,1 ,D. de obl.SI act.at ciuiliter neq. obligat,neq.obligatur.l. obligari, q3. in s. D.de obi.& act. I.vit. .vlt.D.ad Vell.Cum igitur ab Africano na turalis obligatio inter duos fratres cotracta proseratur,& de codictione indebiti soluti agatur,au rea Tryphonini regula seruada est,ut debiti & nodebiti ratio in condictione naturaliter intelliga tur.l.si quod dominus, 6q, D. de cond.indeb.ac, proinde solae duoru fratrii persons per se coli de retur:& quemadmodu hodie apud multas natio nes,in quibus iuris Quiritiu nome nunquam au ditu est, scri constat)alter creditor,alter debitor constituatur : neque patris persona cum illis permisceatur : aut ciuilis illa fictio admittatur, qua dici solet, Voce patrissem.& vocem filitiam: eandem esse : Personam patrisfam. & filitiam.

434쪽

eandem esse. Quod uni debetur, alteri deberi. praesertim cum illud ἡ πορον inde sequeretur, ut si

unius nomine paterfam.esset creditor,alterius nomine debitor existeret: quod neque naturalis,neque ciuilis ratio ferre potest.l.cum filia, Π, D.delegat.Ι.l.heres, 21, .quod si stipulator, D.de side iussor.l. si id quod,ri, D.de lib.leg. Satis ergo iam perspicuum esse arbitror,quamO orem patre mortuo naturalis obligatio Primi quem debitorem posuimus)per hereditatis paternae aditionem co- filia non sucum tam dilucidc probatum sit : Pa trem cui heres extitit,eius creditorem non fuisse quoniam naturalis obligatio ita intelligenda est, qualis ante iuris Quiritium nomen auditum, & patrumfam.ac filiorumfam. fictam communionem fuisset.At certum est,illo tempore quaesitam fratri ex suo credito obligationem neqtraqua patri adquisitam sitisse. Quare,ne iuris illius,atque uel sic dicam temporis illius naturalis sines migremus:

sed intra cancellos nobis a iure naturali circum scriptos maneamus. qua in sententia Bartholus quoque testatur nonnullos ex antiquis interpre tibiis fuisse : atque Accurtium auctorem proseri,

qui affirmarit disputatum a nonnullis fuisse,natu ratem filij obligationem patri quaesitam non esse. Sed agedum: pergamus.Nunc cnim peruulgais istius interpretationis absurditatem ita patefacta,

ut omnes eruditos tantae inscientiar,ne dicam stultitiae,pudeat. Quaero enim , Sepronio patre mortuo, quem Vulgus propter l .placet, De adq. hc

red.Primi croditorem facit) Secundus, ad quem ex paterna hereditate illa rediisse obligatio sin

435쪽

gitur, qua fronte Primum de quinquaginta sibi

reddendis appellauitZatque ut non appellarit,tamen quo iure Primus tantam se illi pecuniam dare oportere credidityan non, quia Secundus patri heres exissens , paterni crediti & obligationis successor erat Certe; & hoc fateri aduersarios nostros neces. esl. quid igitur λ tamne amens ac vecors fuit Primus, ut fratrem patris heredem es se meminisset, & coheredem esse obliuiscereturZAut non intelligo quid consulas in quibat Cel sus) aut valde stulta est tua consultatio.Quod idemulto maiore cum ratione dicere Africanus potuisset. nam si adeo s upidum ponamus Primum fuisse, ut putaret & fratri totum debere, quia stater patris heres extiterat: ac non cogitaret se iccirco totum debere,quia ipse quoque coheres extiterat:ineptissima ac stultissimam delata ad Asria canum consultationem ponemus. quod cum tati viri dignitate alienum est, tum vero referre illulianc ridiculam consultationem in suos Commetarios voluisse, incredibile videtur. Neque huius sententiae ac disputationis meae iudicem recusabo clarissimum,& omnibus ingenuis artibus politissimum virum ac Senatorem prudentissimum Gilbertum Maloctu, cui, amico sui video) com ni, seu libellu Lescurius dicauit. Sed quoniam &Αfricani responsum subtilius est,quam Vt a quo uis facile intelligatur:& scio non ullos esse honestos adolesccntes, quibus magis propter doctorusiorum obseruantiam, R quali partium studium, quam propter veritatem emendatio mea suspecta est , ope pretium me facturum arbitror, si

436쪽

18 FRANC. HO T.

eius causis quam Africano propositam esse confido , constitutioncm exponam, eam que doctis viris quasi consultationem proponam. Nam vivere loquar ncque Vnquani antehac intellex neque adhuc intelligere possum speciem illam, quam superior aduersarius noster his verbis exposuit, Duo sunt fratres, Primm ct Secunduου. me que habet peculium. Secundus de peculio suo Primo mutuam pecuniam dedit. Secundi obligatio pertinet ad patrem. Primi obligatio non pertinet ad patrem: cum de pectilio Primi a Secundo conueniri non pusit:

proptereaquod nulla lis esse potest inter patrem liam. Quid audio λ Annon enim vicissim re serri ac retorqueri sic poterit Z Secundi obligatio non pertinet ad patrem sid est, patri quaesita non est) ut pater Primi creditor dici possit: propte-rca quod conuenire Primum de peculio non potest, cum lis nulla inter illos esse posit. Re fgula igitur illa tenenda est, ut in istiusmodi de iure naturali quaestionibus, iuris ciuilis argutiis& fictionibus locus non detur: qualis illa peruulgata est personarum confuso, ut paterfam. & s-hiusam. cadem persona censeantur: ac proin de stiosam. quaesita obligatio patrifam. confestim adquiratur. Quare in hac quaestione, quae tota est de iure naturali , ciuile filiorumfam. Scpatrumfam. nomen remoueamus, naturale filio rum & parentum retineamus :& perinde quas nunquam Quiritium ius auditum suisset , ita simpliciter loquamur: atque ubi unus e duobus .flijs Sempronij alteri pecuniam crediderit, cum

437쪽

. APPENDIX. qi9 qui credidit, Creditorem: qui accepit, Debito

rem nominemus : Patrem neque debitorem ne

que creditorem fingamus: ne personarum fiat confusio. alioqui si pater unius nomine creditor dicatur, vicistim alterius nomine debitor di cendus erit. quod, ut iam demonstratum est, neque ciuilis, neque naturalis ratio patitur. Idque multo dilucidius in illa specie apparebit,

si forte seruus filiosam. aut hic illi pecuniam cre diderit. An non enim absurdior personarum confuso existet, cum ita dicetur, Dominum esse creditorem filij : vel , patrem esse creditorem serui quas enuntiationes etiam communis sensus repudiat. Nam si Secundi obligatio patri qua sita est , Primus non iam fratri Secundo, sed patri debitor esse coepit. Atqui Asticanus Pri inum , non patris sed Secundi debitorem diserte appellat. Longe magis, inquit, in eo quod fra iri debuisset, indemnem esse praestandum. Quod si Primus fratris debitor tuit, certe non pater ipsius creditor fuit, sed frater: hoc est Secundus. Ncque dissimilis apparebit confuso, si ponamus Sempronium communem istorum patrem res Primi peculiares Secundo pignori dedisse. nam&ob naturalem obligationem pignus contrahi constat, ex l. , D. de pignor. dcres filij peculiares a patre obligari, ex l. fideius sor, 26, s. j, D. eod. Ista enim quam Vulgus sequitur , ratione, Sempronius Secundi respectu, creditor: Primi vero , debitor : atque a

438쪽

xit etiam communis sensus respuit, atque aspe natur. Sed nihil est in hac tota disputatione quod mihi mirabilius videatur,quam e tot eruditis scriptoribus neminem fuisse , qui triplicem illam absurditatem animaduerterit, quam ex ista recepta & peruulgata huius legis interpretatione consequi necesse est. Nam primum omnium Α- fricanus assirmasse dicitur, Quia, sic enim voces illas PRO PAR ΤΕ interpretatur) cum Primus patri heres exstitit, fac proinde debitor c reditori succcsit confiisa obligatio est, Primum id quod Secundo soluit repetiturum. quod si ita est, Africanus quinquaginta ci aureos a Secundo attribuit : hoc est, quantum illi per errorem dissoluerat. Atqui continuo post idem Africanus subiungit, Quia Secundus Frimi peculium in hereditate dinidenda participauit , Primum ab eo ita repetiturum, si Secundus ex Primi peculio non minus percepit, quam quantum ei debebatur.

Non minus autem Secundus percepit. nam cum

in Primi peculio centum essent, Secundus ex semisse heres quinquaginta consequutus est. Alteros igitur quinquaginta aureos Africanus Primo absurdissime attribuerit. Sequitur secunda siue absurditas, sue stultitia, quae ex peruulgata huius legis scriptura & interpretatione consequitur. Nam cum Africanus utrumque fratrem peculiatum posuisset,ita tamen eius responsum vulgo interpretantur, quasi eius solius portionis rationem habuerit, quam Secundus ex Primi peculio consequutus est: eius a tem quam Primus ex Secundi adeptus est , ne

439쪽

mentionem quidem ullam secerit. Nam in omni bus hominum istorum adsime legem commentationibus & disputationibus, litcra de Secundi peculio a Primo participato nulla reperietur. Et tamen constat, Primum ex Secundi peculio in

quo quinquaginta posuimus ) vigintiquinque

percepisse. Horum igitur ratione Asricanus Pri mo,pro quinquaginta Secundo solutis, centum &insuper viginti quinque adiudicarit. Quo nihil stultius dici posse existimarem:nisi tertia illa in ior absurditas sequeretur, quam superius patefecimus : nimirum quod Primus iccirco Secundo soluerat, quia patri heres existens, eius obliga tionis successor erat : neque illi in mentem v nerat , se fratri coheredem exstitisse: ac proinde pro dimidia parte obligationis ciusdem successo rem esse. Quin ne illud quidem praetermittendum videtur quia mihi interdum cum Latini-etantibus res est)quod Africanum, quo neminem unquam purius ac subtilius si ipsine aibitror,

ineptae loquacitatis arguunt. Quorsu in cnim illud tam absurdum,& bis tamen inculcatum)ΡRo

Nam istorum ratione positum oporteret pro

Latinae consuetudinis ratio repudiat. Atque ut nihil istorum a me confictum cognoscatur, pro seram eam interpretationem quam superior no

ster aduersarius in suo libro totidem verbis proposuit, Cum essent duo fatres Primus ct Secundim: ct Primo Secundin pecuniam credidisset, ac mox

440쪽

obligationem naturalem ex caussa crediti contractum pater adquisiisset, ac κ inde mortuo patre uterque patri heres extuisset aequis partibus, confusa es naturalis obligatio . partim quia Primus debitor patri creditori heres exstitit ex semisse, partim quia Secundus heres patri ex altero semisse cepit iure hereditario ex pectilio latum quantum erat in residuo δε-biti. At enim ne ista quidem admissa & recepta interpretatione, confusa dici potest naturalis c

bligatio, istis duabus de causis: sed potius onpriorem caussam, confusa, ob posteriorem, compensata. Veruntamen s: quia Primus patri heres exstiterat, confusa erat eius obligatio, cur solue bat annon se patris heredem esse meminerat

deinde quae fuit Secundi vecordia, qui patiebatur eius rationem haberi quod ex Primi peculio sunpserat, eius vero quod frater de suo peculio consequutus erat, mentionem non faciebatλquod argumentum in superiore Disputatione praetermiseram. Dcinde, quomodo verborum illorum vis exponitur, PRO QVA P A R T GQuia Frimus inquat patri heres ex titit. qiuasi Vero PRO Q U APARTE, idem valeat quod QN I A. quod tamen mox iteratur, Fartim quia Secundus tantu

dem cepit, &c. Vertim ut haec quae Grammaticalia nonnulli vocant, omittam, deinceps Africano remoto , causis constitutionem eruditis viris proponam rvt siquis deinceps me vivo & incolumi aliter de ea statue, dum esse docuerit, quam quomodo respondisse Africanum demonstraui, manus illi dem ; & pro singulari erga me beneficio gratias agam. Nam usque adhuc, hoc est via

SEARCH

MENU NAVIGATION