Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Constit.

Apostol.

1 Liber Apologeticus

clenastica disciplina statuerunt , eoriam prauis conatibus hac constitutione obuiauerunt, quae ita se habet: Si quis Discopulsaecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per i os obtineat, deponatur Osegregetur, omnesque, qui illi communicant. 3. Hanc autem conititutionem, quae eorum scribitur, si quis authenticam non esse contendet, sanctae septimae uniuersalis Synodi CCCL. I/atrum, nec non & Antiochenae Synodi, quibus authentica esse docetur, euersore ac per hoc haereticus iudicabitur. Nam de Calistus & Gregorius, di quidam ali; Romani Pontifices , ut curioso Lectori notum est, eorundem Aposto licoriim canonum authoritate suas Constitutiones firmauerunt. Stephanus vero Quartus, & Ioannes Septimus, ut ait Anastalius in Prologo septimae Synodi, quinquaginta capitula eorumdem canonum in plenissimum authoritatis robut recipi censuerunt. . Porro eisdem Apostolis decedentibus, Ecclesiae ubique terrarum consuetudinem ab eis traditam inuiolabiliter seruaueruut, ut decedente cuiuslibet Ecclesiae Pontifice , Clerus & populus eiusdem communi deliberatione de suo, vel alterius Ecclesiae Clero sibi Pastorem praeficerent . Et haec tam sancta,tamque Deo grata consuetudo tamdiu integra, illibataque permansit, quousque fidelium multitudo Dei Ecclesias ampli minis pot-

sessionibus clitare. coepit. Tunc enim ambitionis Spiritu interueniente , alij suarum , alii etiam aliarum Ecclesiarum coeperunt

Episcopatus ambire , de nefandi Simonis commerciri suis fautoribus, etiam quam non habebant,pecuniam promittere. Quod

videntes Deo dignissimi Romani Pontifices, qui Sacerdotii primatum in toto orbe tenebant scilicet Bonifacius, Caelestinus , Leo, Gelasius, Symmachus, Hormisda, Gregorius, alis Simoniacam haeresim prius a Petro damnatam, ex tunc & in aeternum damnauerunt, ali1 priscam consuetudinem decretalibus constitutionibus ita firmauerunt,ut statuerent nullu ex aliqua Ecclesia alij Ecclesiae praeponi , nisi forte qui suae digne praeficeretur Ecclesiae , in eadem , quod ipsi vix posse contingere crediderunt, nullatenus posset inueniri. Hanc itaque, quam Praedixi, consuetudinem ab Apostolis traditam , nullatenus violare praesumpserunt Christianissimi Imperatous Constantinus, Constans, Valentinianus, Theodosius,

Archadius, Honorius, Carolus, Ludovicus, & his imperio &religione consimiles , qui vel a se, vel ab alijs aedificatas Ecclesias amplissimis donis ditauerunt, & in Clero & rebus Ecclesia tum nullum sibi dominium velivdicium vendicare voluerunt.

132쪽

imo ne quis sibi vendicaret, quiciam eorum, ut in sequciatibus docebimus, legibus vetuerunt. 3. At contra Zenon & Anastasius Imperatores Euty chlani Liae, hi leguntur prius sanctam Dei Ecclesiam sibi subdidisse, ita ut Catholicos Episcopos in exilio relegarent, & Apostolica traditione postposita, sibi consentaneos in eorum se cibus videlicet subrogarent. Nam ante horum tempora leguntur quidam hae retici Imperatores, Catholicos Episcopos multis modis vexasse, electioni vero & promotioni cuiuslibet Pontificis nusquam leguntur se immit cuisse: siiquidem sub eisdem Eutychianistis&conitantinopoli & in reliquis urbibus , legitur innumerabilis suetium multitudo Cleri scilicet L populi extitisse , quod Pseudo-Lpiscopos eorumdem nullatenus voluerunt suscipere , ut ex hoc aperte clareat eundem Clerum & populum idcirco eosdem Pseudo-Lpiscopos respuisse , quia constabat eosdem absque sui electione in Dei contemptum, & erroris augmentum a praefatis Principibus promotos suille . Et ut exemplo, quod dicimus, a Diruamus: Anastasius Sanctae Ecclesiae Romanae Bibliothecarius, in Chronica , quam de Graeco in Latinum sermone in transtulit; quamque ex vetustissimis Chronicis Graecorum compilaverunt

quidam Graeci Dei cultores, Theophanes scilicet & Georgius, quos idem in eiusdem libri praefatione miris laudibus extollit: in eadem, inquam , Chronica de Imperio Anastali; sic intcr caetera scribit: Vicesimo Imperi, Anastas anno, Ioanne Alexandrino Antistite baritico mortuo , Diosis rus tumor praelatus es Episcopus

Alexandria. Ctim autem venisset Constantinopolim pro Alexandrinis apud Imperatorem intercessurus, propter occisionem filis Caialiopu Atigustriis, ab Oribodoxis publice conuit: s appetebatur cum procederet, ast antibus eum contra retra dogmata aduenisse , eQ3ctim ob homicidium intercessset , Oim festinatione discessit. Causa vero caedis ista fuit. Cum idem Diosiorus manus impositionem accepisset ei esserunt multitudines rusticorum dicentes, quia nisi secundum quoa sanctorum Apostolorum canones continent at Episcopus,

non recιpietur. Principes vero inthronizauerunt eum . Dioscorus

vero venit ad sanctum Marcum , O venientes Clerici indueruvleum, βιnndὐ c iterum consecrauerunt. Et ira veniens ad Ianctum

Ioannem perfecit collectam. Cum autem esset illic Theodositissilius Caluoph Augustatis ,-Achatius Magister mititum , turba turbatae coeperunt iniuri s Uicere filium Augustalis , eo quod laudaret Imperatorem Anastasium . Cum vero iurgium motum fuisset, insi.

lienici quidam asede deposue, ni filium Augusalis, inieremerunt

bliothecarius .

133쪽

11 o Liber Apologeticus

etim' at vero Achatius Magister militum, quotquot capere potuit. interfecit. uod audiens Imperator , iratus est aduersus eos . Porro Dioscorus interueniens mitigauit eum .

5. Ecce,qui primum Apollolicam traditionem de Pontificali promotione ausi sunt violare, ecce quibus primum aut hori-hus saeculi principes suos Pontifices nituntur Dei Ecclesiae promouere. Et ut coepta persequamur, secuti sunt horum exempla haereticorum quidam Graecorum Imperatores, regni sui urbibus, suos Episcopos imponentes. Romanae vero Vrbi Deo praesetante meritis Apostolorum , qui in ea vivunt & praesident, in , hoc pepercerunt, decretum tamen electionis futuri Pontificis a Ciero & Senatu subscriptum prius , quam idem consecraretur , sibi mitti itatuerunt. Quod cum legatur eisdem Imperatoribus,

saepe directum fuisse, nusquam tamen legitur eosdem Romanorum electionem mutasse. Hoc autem quia Deo contrarium erat, ut Ecclesia Pontifice careret, usque dum qui decretum ferebat, iret & rediret, penitus respuerunt sequentes Imperatores pietate religioneque praestantes. Sic enim Iegitur in Romano Pontifi- Pontifi- cali: Benediisus enim natione Romanus fascepit iu1tiones clemen cale Ro- tissimi Principis Constantini ad υenerabilem Clerum , o Populum Juum, Romana ciuitatis, per quas concessit, vi qui electus fuerit Pontifex,

e vestigio conjecretur absque tarditate . Itaque qui aduertit alios Graecorum Imperatores ante con

secrationem decretum sibi mitti voluisse , attendat eosdem Romanam electionem numquam reprobasse: attendat etiam post ros eorumdem, quia hoc contrarium Deo erat, penitus respui cse. Itaque pcrcurramus sanctorum Patri. na cecreta,quae de Pontificum promotione statuerunt, ut sciamus quid iuris Impera toribus suorum vel quorumlibet temporum in eisdem serua

uerunt.

7. Leo, doctor eximius & primus, Ecclesiae Romanae Pont, sex, Anastasio Thessalonicensium Episcopo, qui vices Romani Pontificis super quaaraginta Episcopos Illyrici & Graeciae li

Leo pa bebat, sic inter caetera scribit: De persona corsecrandi Epigcopi, pa ep.8. O de Cieri plebisque consessu Metropolitanus fraternitati tuae res cap.6. rat. Fi paulo post: Metropobtano vero defuncto, cum in loco eius alius fuit subrogandus, comprouinciales Episcopi ad eluitatem Me.

tropolim conuemant, ut omnium Clericorum atque civium volunta

te discussa, ex Presbyteris eiusdem Ecclesiae , vel ex Diaconibus optimas eligatur. Cum ergo de summi Sacerdotis electione trauabι-tμr, ille omnibus praeponator , quem Cleri plebisque consensus concordi. er Diuitigod by Cooste

134쪽

S. Anselmi. m

rerditer postulauerit, ita ut se in aliam forte personam partium se

seta diviserint, Metropolitani iudicio is alteri praponatur,qui mal ribus oe studi s iuuatur o merrtis, tantam ut nullus invitis o non petentibus, ordinetur , ne etaitas Episcopum non optatum aut contemnat , aut oderit, cui non licuerit habere, quem voluit. Item

idem: Nulla ratio sinit m inter Episcopos habeantur, qui nee dClericis funt electi, nee d plebe expetitι , uec a prouinιiatibus cum Metropolitani iudicio consecrati. 8. Caelestinus. Nec emeritis in suis Ecclesiis peregrini in ex- Caelest. 'tranes, ct qui ante ignoratι sunt , ad exelusic nem eorum, qui bene ep. a. ad suorum merentur ciuium testimonium,praeponantur. Item ibidem : Epy 0p

Nullis inuitis detur Episcopus , Cleri plebis o ordinis consensus, oe es desideratim requiratur Tune alter de Eeclesia eligatur altera, si deriaitatis ipsius Clericis, eui est Episcopus ordinandus , nullus, quod

euemre non credimus, potuerit inueniri. Primum enim illi reprobandi sunt , qui ibι sunt, ut aliqui de alienis Eeclesηs merito pras raniar. Habeat unusquisque fructum militiae sua in Ecclesia, in qua suam per omnia meta transegit aetatem , in aliena stipendia mianime alter obrepat. Sit saeuitas Cleris renitendi se se υι derint prae-groari , ct quos sibi ingeri ex transuerso eognouerint, non timeant refutare. Dod si non debitum praemium , vel liberum de eo, qui eos est recturus, .ebent habere iudicium . s. Gregorius Gaudioso Episcopo inter caetera; Et idcοfra' Gρεω,

ternitas tua ad praedictam ecclesiam ιre properabis , ct cle um l. .ep.8s plebemque admonere festinet , is remoto dissidio uno eodemque eonsensu talem promendum sibi expetant Sacerdotem , qui ὀ --nerandis canonrbus nullatenus renuatur. Δ i tam fuerit postulatus, eum solemnitate electus , omniam subscriptionibas roboratus er dilectiorus tua testimonio litterarum ad nos sacrandus occur νώ. Commonemus etiam ut nullam eligi permittatis de alterdEcclesia , nisi fortἐ inter clericos ipsius ciuιtatis utillus ad Epi eopatum agnus, quod euenire non credimus, poterιι inuenirι, prouisurus ante omnia ne ad cuiuslibet conuersationis meritum lasciua persona aspirare prafumant ,σtu periculum ordinιs tui, quod a D, iucurras.

io. Ex Concilio Niceno Patrum CCCX. VIII. eap. VI. Conci-Per omnia autem manifestum est, quia β qais praeter voluntatem um Νι- ιientiam Metropolitani Episcopi fuerit ordinatus, hune Con- 'μφ' eilium magnum oe sanctum emfuit non debere esse Episcopum. Sane , se communi omnium consensu, ravorabiliter probato, secundum ecclesiasticam regulam , duo vel tres animositate ducti per Disiliaco by Corale

135쪽

Septima

S. nodus

Octava Synodus

Conetistium Antiochenu Synodus tui, Symniach . Pontificale RO.

manum

OL Libe r Apologeticus

per eo utentionem coutradicunt , obtineat plurimorum Sacerdo. tum sententia.

Ex Septima Synodo uniuersali habita a quinque Patriarchis, eum CCCL. Patribus,sub Adriano primo Pontifice, cap. III. Omnis electio Episcopi,vel Presbyteri,aut Diaconi a Principibus fac. ta, irrita maneat secu udum regulam, quae dicit: Si quis Episcopus saecularibus potestatibus usus, Ecelasiam per ipsos obtineat, deponatur segregetur, om uenue, qui illi communicant. I i. Ex VIII. Sy nodo item uniuersali habita a V. Patriaria chis eum Patribus CCXL. sub Nicolao Primo Pontifice : Promotiones ct consecrationes Episcoporum, concordans prioribus Conciliys, ele Zione ac decreto Eρiscoporum fieri, haecsancta συ niuem salis Synodus desinituit , O statuit, atque iure promulgauit, neminem Laicorum Principum vel Potentum semet inserere electioni, vel promoιioni Patriarcha, vel Metropolitae, aut cuiuslibet Episcopi, nervidelicet inordinata hinc, ct incongrua fiat confusio vel contentio , praesertim cum nullam in talibus potestatem quemquam Potestativorum Laicorum habere conueniat, sed potius sistere Ur attendere sibi ,

quousque regulariter a Collegio Ecclesia suscipιat finem electio futuri

Pontificis. Sι quis vero Laicorum ad concertandum s cooperandum inuitatur ab Ecclesia, licet huiusmodi eum reuerentia, si forte vo luerit obtemperare se asciscentibus , taliter enim dignum Pastorem sibi regulariter ad suam salutem Ecclesia promouet. Eduisquis autem saecularium Principum aut Potentum, aut alterius d*nitatis Lasecos, aduersus communem ac consonantem atque Canonicam electionem Ecclesiastici ordinis agere tentaverit, auatbem et sit, donec obediat oe consentiat, quod Ecclesia de electione atque ordinatione proprii Prasulis se velle monstrauerit. 11. Item in Concilio Antiocheno CXXII. Si quis presbyter vel Diaconus per saecularem dignitatem Ecclesiam Domini obtinu rit, deiiciatur oe ipse σ ordinator a communιone modis omnibus abscindatur , sub anathemate sint, sicut Simon Magus a Petro . Ex Synodo Symmachi Pontificis cum ducentis & octodecim Episcopis: Non placuit Laicos ad statuendum aliquid in Ecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necestas , non auctoritas imperandi. In eadem: Defuncto Pontifice, si in υnum totius inclinauerit Ecclesiastici ordinis electio , consecretur Episcopus . Si vero, υτ fieri solet, studia coeperint e se diuersa, conuincat sententia plurimorum. 13. Ex Romiano Pontificati. Benedictus natione Eomanus fecit constitutum in Ecclesia B Petrι Apostoli, in quo Dderunt Epi'

136쪽

S. Anselmi. II 3

scopi septuaginta duo , Presbyteri Romanι triginta tres , praesente Clero , sub anathemate , ut nullus, Pontifice Romano vivente, aut Episcopo ciuitatis suae, praesumat loqui, aut sibi partes facere, nistertio die depositionis eius, adunato Clero ct filijs Ecclesiae, tune eleetio fiat . Ex eodem: Stephanus natione Siculus, congregatis Episcopis totius Tuscia, atque Campania , considentibus pariter odecim Episcopis Francorum oe Romanis Presbyteris, in praesentia totius Curi s Populi concilium fecit in Ecclesia Constantiniana, in quo damnauit Constantinum Neopb7tum , inuasorem Sedis Apostolica ,s allatis facris canonibus, eisque liquidὸ perscrutatis, prolata est sententia ab eodem Concilio sub anathematis interdicto , ut nullus unquam Laicorum neque ex alio ordine praesumat, nisi per distinctos gradus ascendens Diaconus aut Presbyter factus fuerit Cardinalιs , ad sacrum Pontificatus honorem promoueri. Ex Concilio Leonis IV. Episcoporum L. cop. V. Si quis Sacerdotibus , seu primatibus nobilibus ,seu catero Gera hiatas Sancta Romanae Ecclesta electionem Romani Pontificis contradicere pra- sumpserit , sicut in Concilio B.Stephani legitur statutum, anathema sit: Item quod electio Pontificis non pertineat Laicis tantum . Ex Concilio Laodicense cap. XII. Non est permittendum turbae electiones eorum facere , qui sunt ad Sacerdotium prouehendi . Item ex decreto Caelestini Pontificis: Docendus es populus, non sequendus, nosque si nesiunt, eos, quid liceat, quidue non liceat,

commonere, non consensum praebere debemus.1 4. Decursis itaque tot sanctorum Patrum authoritatibus,

Latinorum scilicet& Graecorum , patet nihil iuris Imperatoriae potestati in Pontificum electione seu promotione ab eisdem attributum cilc . imo ne uua Laicalis potestas sibi quidquam in his vendicet, a quibusdam eorum sub anathemate, hoc est, s paratione a Deo, inhibitum fui - e Piae fatis Romanis Pontificibus leguntur extitisse potentissimi Imperatores, non solum Orienti, sed etiam Occidenti imperantes, scilicet Valentinianus & Theodosius iuniores: Marianus, Mauritius A Phocas. Et cum praefatae uniuersales Synodi, id est , irima & septima a tot patribus agerentur Niceae, Christianissimi Imperatores Constantinus Magnus, & item Constantinus , & Hiarene mater eius, affuisse leguntur; sed & Basilio Magno Imperatore magno petente & praesente legitur Octaua Synodus item uniuersalis Constantinopoli celebrata fuisse. Itaque cum prima earum censeret non habendum quemquam Episcopum sin consilio Metropolitani: Septima vero trium sacrorima ordinum P clectio-

Iium sub Leone iv

Caelestinus Papa

137쪽

Fx gestis

Gregor. Papaea

m gestis

copi .

114 Libe r Apologeticus

electionem a principibus probioeret lacti: Octava vero sub an a themate interdiceret Pontificum electionem Laicali potestati, numquid qui praesentes aderant Imperatores questi sunt hoc ad tui contemptum fieri, ut nihil de Pontificum electione eorum quidem referretur potestati l Imo potius leguntur sanctorum Patrum constitutiones amplexati fuisse, eas i ae quidam eorum post quinque Patriarcharum subscriptiones suis quoque sub

scriptionibus, roboraste. Item, cum contingeret praelatos Romanorum Pontifices de Pontificum electione decernere , contigit suorum temporum

Imperatores hoc ad sui Imperii iniuriam fieri questos fuisso

Non equidem .

I . Sunt autem quidam eorum, eontra quos scribimus, qui putant se quiddam magni in sui defensionem adinvenisi . cum introducunt Gregorium & Ambrosium a faeculi Principiis bus ad Pontificatum promotos fuisse. Quod quam friuolum , quamque falsum sit, euidenti iudicio clarebit, collatis eorum electionibus cum cap. VIII. Synodi, quod supra scripsi rins:

Nam quamuis multorum annorum interstitio a se distent, i men ita sibi concordare videntur, ut& Synodus & eorum electio vel promotio , uno eodemque Dei Spiritu acta sutile, probentur . Sic enim in gestis eorum describitur vel scriptum habetur: Gregorium licet totis viribus renitentem, Gerus Senatusque o Populus Romanus sibi eoncorditer Pontificem delegerunt. At ille cum decretum generalitatis euadere nequiuit, consensurum se tandem aliquando semulauit, O Imperatori Mauritio, cuius si- Iram ex Lauacro sancto susceperat, latenter litteras destinauit. adiurans , ne unquam assensum populis praebero, ot Ie Duius honoris gloria sublimarent. Sed Praefectus urbis Germanus nomine, eius nuncrum anIiι ipanis, coo rehensamque ac diruptis epistolis, consensum, quem populus fecerat, Imperatori direxit. At ille gratias agens Deo pro amicitia Diaconi, eo quod locum deferent ei honoris, ut cupierat, reperisset, ipsum ordinari praecepit. Item in gestis Ambrosii. Cum populus magis magisque acclamaret: Peccatum tuum super nos. Cumque ille videret suam intentionem nihil posse proficere, fugam parauit, egressusque noctis medio ciuiratem,cum Ticinum se pergere putaret, mane ad portam ciuitatis Mediolanensis , quae dicitur Romana, iuuenitur. Cumque inuentus custodiretur a populo , missa relatione ad Imperatorem clemmenti simum Valentinianum , qui hoc summo gaudio accepit, quod iudices a se directi . ad Sacerdotium peterentur. Ecce

138쪽

S. Anselmi. II s

is. Ecce ex his & praefato capite patentissime colligitur, iuxta priscam consuetudinem praefatos Pontifices erectos fuisse. Sed quia nullatenus promoueri patiebantur, cum in alterius electione Praesectus vice Romanorum, Maurici I in alterius vero populus Valentiniani legitur auxilium eX petisse, patet profecto iuxta cap.VIII. Synodi Ecclesiam saeculares potestates in sui adiutorium inuitaste , easque non imperio, sed obedientia tunc vias suisse . Quod quidem non videtur nobis fieri non licere,si contingat dignum quemlibet consensum in sui promoti

nem non Praebere, regalem vero potestatem contingat in eadem dioecesi adesse, ut Valentinianus tunc in Mediolanensi legitur a fuisse . Ut autem quaeratur extra dioecesim, cum longo interstitio possit abesse, absurdisssimum est,cum sanctissimorum Patrum

legibus flatu tum sit, ne intra tres inenses viduatam relinquant Ecclesiam a Pontifice . I7. Quod vero in historia tripartita Iegitur Valentinianus Hist. tri- Imperator dixisse Ambrosio et Deus commisit tibi animas, ego cor- pora' quam pessime cohaereat praeceuentibus, qui legit, intelligat. Valde enim contrarium videtur, di hoc eum dixisse,& ut a se Pontifex eligeretur , quod ibidem praemissum est, nullatenus consensisse . Hoc autem nihil nobis aduersatur, cum B.Greg. rius eandem historiam mendosam& a Romana Ecclesia repudiatam amrmet.

I 8. Sunt item qui obijciunt: Nicolaum iuniorem decreto Omnia Synodi constituisse , ut obeunte Apostolico Pontifice successor haec, re eligeretur, di electio eius Regi notiticaretur. Facta vero electim quae iς ne, de ut praedictum est, Regi notificata , ita demum Pontifex

consecraictui . Quod si admittendum et , ut ratione factum . fert Ba- dicatur, obircimus ad hoc consutandum , praefatum Regem & ton. an- optimates eius se ea constitutione indignos fecisse. Primum o 9-

quia postea praefatum Nicolaum, Coloniensem Archiepiscopum s 9bς

pro suis excellibus corripuisse, grauiter tulerunt, eumque huius Deu,'dὸ gratia quantum in se erat, a Papatu deposuerunt, & nomen eius- dit. dem in Canone consecrationis nominari vetuerunt. Id coque sdecretum eius de iure irritum esse dcbebit, quia cum a toto orbe Papa haberetur, iuxta eorumdem sententiam eisdem Papa non fuit, quali non ex Dei, sed eorum tantum penderet voluntate , quempiam quemlibet esse Vel non es le . Romanus enim Pontifex, ut sapientes norunt, non modo deponi, sed etiam

nullo Christiano iure a quolibet potest iudicari. Deinde quia

139쪽

116 Liber Apologeticus

.i Romano Clero & Populo ageretur, α postea Regi notificaretur, ipsi praefatum decretum Violantes, elegerunt quod eis non licebat, prius Cadaloum Parmensem, postea Uvicbertum Ra uennatem, induentes eos Apostolicis insignibus, vocantes Apos tolicos, Apostatas, Antichristi praecessores Praeterea autem praefatus Uvicbertus aut sui,ut suae parti fauorem ascriberent, quaedanἰ in eodem decreto addendo, quaedam mutando, ita illud reddi derunt a se dissidens, ut aut pauca, aut nulla exemplaria sibi concordantia valeant inueniri. Quale autem decretum est,quod

a se ita discrepare videtur, ut quid in eo potissimum credit debeat , ignoret ut pQuai; I9. Sed ut tandem inuincibili gladio seriamus,praefatus Niter haee coIaus, unus scilicet Patriarcha, cum quolibet Episcoporun intellige Concilio, non potuit abrumpere, imo nec mutare, non obuia n-dδ vi tia fidei, praefata decreta sanctorum quinque Patriariarum sciburi licet Roniani , Alexandrini, Antiocheni, Ierosolymitani, Constam b. tantinopolitani, & ut ex numero praefatis Synodis apposito colligi potest, sanctorum Patrum, numero CCL. N eo amplius, tot quidem leguntur praefatas constitutiones suis temporibus statuisse, in quibus non inueniuntur quidquam Regiae potestati in Pontificum electione seu promotione concessiise , imo ut praedictum est, considentibus cum eis Christianissimis Imperatoribus&non contradicentibus, leguntur sub perpetuo anathemato vetuisse. Quod si hoc vendicandum est ex Graecorunt Imperatorum consuetudine, vel ex Ambrosiana vel Gregoriana electione, constat ut praemissum est, eosdem ipsos hoc veluti Deo aduersum respuisse, eorumdem Vero Pontificum electionem & promotionem VIII. Synodo quamuis Praepostere concordasi . 2o. Et quamuis decretum, de quo agimus, a praefatis Eccle- fae legibus penitus enervetur, videamus tamen adhuc quid do eo iterum Ecclesiae & saeculi leges censeant, ut penitus evacuetur. Ex Synodo Papae Honorij cap. IU. Illud quod quisque commisit Episcopus illicite , aut a decessoribus inuenit admissum , si proprium vult vitare periculum , damnabis: Nam in se, quι quid in alio non resecabit, inueniet. chiasu, Gelasius Cresconio, Ioanni & Messalae Episcopis inter cettera. Decessorum statuta sicut legitima ct iusta, Successorem custodire conuenit , ita debet etiam mala facta corrigere. p.lagius Pelagius Armentario magistro Militum, inter caetera. Posteaquam Ecclesia iura documentorum quoque intercedentitim fuerint

140쪽

S. Anselmi 117

auctoritate firmata , nullatenus ab his ducedendi liberam Pontifex , vel si velit, permittatur habere licentiam . Adrianus Engetramino : Consitutiones contra sancta decreta Adr:γRomanorum Praesulum, nullius sint momenti. nus . Gregoritis in Registro. Imperiali consitutioue aperte sancitum Gierio-

est , ut ea quae contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro rius. infectis babenda sint. 11. Ex Romanis legibus . Id tantum de sacra responsionesvb- - ,

stantiam mutuetur , quod legum auxilia prosequvntur. Item : Ge- Rom. nerale praeceptum beneficio speciali anteferendum est. Et item . Contra ius rescripta non υaleant, quocunque modo fuerint impetrata- 'iod enim publica iura praescribunt, magis sequi iudices debent.

Et infra : Personalia rescripta,quae cum iure concordant, valeant m re veterum, negotij, de quo loquitur nostra rcscriptio, finis,latae se tentiae terminis censeatur . Speciale autem si quid legibus ac Πιrι importat i murram , abolitum extirpetur . Item: Illa sacra uniuscuiusque supplicantis desiderio concessa praeualeant, O effectui mane pentur, quae cum iuris legum ratione concordant: Ea vero, quae

surreptione vel falsis precibus forsitan impetrantur, nullum supplicantibus ferant remedium .eta. His itaque decursis patet prauatum decretum nullius momenti esse , nec unquam aliquid virium habuisse . Et haec dicens non prasindico beatae memoriae Paps Nicolao,nec quidquaeius honori derogo, Patrum sententias Dei spiritu conditassequendo. Homo quippe fuit, eique ut contra fas ageret, surripi potuit. Nec mirum hoc eidem contigisse , cum quidam ipsius decessor inueniatur quidquam decreuisse , & meliori usus consilio postea immutasse . hi quidem Bonifacius Secundus legitur ex decreto constituisse,Vigili una Diaconum sibi in Pontificatusu cedere . Quod quia Romano Clero visum est canonibus adue fari, praesente Uero ab eodem suppositum est igni, ante confessionem B. Petri Apostoli. Et certe praefatus Nicolaus diuino metu concussus hoc idem fecisset , si tot Patrum sententias tunc in unum coli celas, vidi flet , easque suo decreto tam concorditer aduersari perpendistet. 23. Beatus quoque Augustinus librum Retractationum, composuit, in correctionem eorum, quae prius incaute descripsit, di ut idem quisque faciat, his verbis commonefacit: ait enim in prooemio eiusdem Libri: Neque enim quisquam nisi imprudes,ide Augus quia mea errata reprehendo me reprehendere audebit. Sed oesi di-tinus.

cit, non debuisse ea a me dici, qua postea mihi etia displicerent, verum dicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION