Orderici Vitalis angligenae, coenobii uticensis monachi, Historiae ecclesiasticae libri tredecim; ex veteris codicis uticensis collatione emendavit, et suas animadversiones adjecit Augustus le Prevost

발행: 1845년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

520 HISTORIA ECCLESIASTICA. xxi ocr. 1097Jxti' kalendas novembris i , tentoria sua coaptaVit, et a tribus portis civitatem usque iri' nonas junii αὶ viriliter obsedit. Nam altera parte sS obsessa non fuit, quoniam tam porrectis et inaccessis mangustabatur scopulis et montanis, ut nullus illac se accommodaret ad obsidendum locus. Nimius timor invasit Antioch

nos et Omnes circumpositos, ut nullus eorum expectare cursitorum auderet occursum. Diebus itaque serme XV siluerunt. Τerra vero, quae circa Antiochiam

adjacebat, prout vallis est sertilis, erat uberrima, vinetis reserta, fructibus et frugibus jocunda, arboribus nemorosa, hortis Opima et pascuis opulenta. De civitate Armenii multi et Suriani, christiani, sed Turcis obnoxii, fugam simulantes, audacter in castra exibant, mendicantes, castrensium esse explorabant, et remeantes, Τurcis intimabant, et sic eis multum oberant M). Antiocheni ergo, patefactis castrensium consiliis, co perunt paulatim intrepidi prodire, et peregrinos a Pgressibus coangustare, et incautos trucidare, et latrociniis, aliisque circumventionibus aggravare. Sic in . circuitu omnes vias obsidebant, et a mari et a montanis omnia Christianis claudebant. Prius itaque obsidebantur qui foris erant, quam qui intus latitabant. De proximo castello satis munito, nomine Arech η,

532쪽

si 0974 LIBER NONUS. 52ITurci in Christianos irruebant, insidiisque indigena

rum multi occubuerant. Optimates ergo christiani condolentes, Turcis obviaverunt, ad conflictum eos PrOVO Verunt, et ad locum, ubi Boammundus cum

suis in insidiis delituit, fugam fingentes, scienter declinaverunt. Ibi Christianorum duo millia i) occisi sunt. Porro Boa mundus, praeliator sortissimus, de insidiis

concitus surrexit, et Turcos aggressus, multos peremit, et quosdam vivos retinuit, quos ante portam civitatis solemniter in spectaculum decollavit. Deinde castren-SeS Super verticem montis, qui dicitur Maregard et , castellum aedificaverunt, quod per dierum successiones Heroum unusquisque in ordine vicis suae custodi hant. Interim attenuata sunt victualia, quia neque Cursitare audebant, neque mercatum habebant. Quod vero in valle reperierant, asiluenter consumpserant. Cibaria igitur omnia percara erant; fames inhorresce

bat, quoniam pabula omnia de die in diem deficiebant,

et intus adversarii cavillantes gaudebant. Antio ab incarnatione Domini M'xc'vit', indictione v

celebrata Nativitate Christi S), Bua mundus dux, et

Flandrensis Rodbertus, non sine remanentium lacrymis

533쪽

522 RISΤORIA ECCLESIASTICA. fi 097-1098J processerunt, et cum eis militum et peditum plus quam xx millia per Sarracenorum colonias dispersi sunt. Arabes autem et Turci ab Ierusalem et Damasco, et ab aliis multarum regionum municipiis conveneΓant, ut Antiochiae subvenirent. Qui, ut Christianos per regionem suam dispersos i) audierunt, admodum gavisi sunt, sperantes se illis pro certo Praevalituros, ut pote quos opinabantur paucos et adventitios. In tempesta igitur nocte, duas acies in insidiis Ordinaverunt, unam a sacie, alteram a tergo. Armipotens comes Flandriae et Buamundus diluculo in eos unanimiter irruerunt, et invocato nomine Iesu cum Signo cruciS, COIasta N-tissime praeliati sunt, et multi paganorum mortui sunt. Verum de spoliis eorum parum ditati sunt Chris tiani, quia Otium non habuerunt eos persequendi, vel

spoliandi α). Interea Turci, qui in praesidio urbis

stabant, audientes Bua mundum abscessisse, audacter

exibant, et in ipsis jam castris discurrebant. Exploraverunt enim quae tentoria languidiora reperirentur. Quadam die, unanimiter in castris irruerunt, et Cominus in Christianos impegerunt, Dondum scientes quod sui devicti essent. Die illa, vehementer Ismaelitae in castris desaevierunt, et multi ex Christianis peremptis in Une aut circonstance devait en re relever resperance des nugulmans: c etait la continuation de l'etat valetudinaim dii due do uillon, non eneore remis des sui tes de sa tu te avec l'Ours, Et dueomis de Toulonis, qui resta malade juriu'au printemps. αὶ Ce combat out lieti te Si decembre. Notre auteur se trompe ieisur Ia circonstance qui empecha Boemond et te comte de Flandredo roeueillir les fruits de leur vietoire. Ce ne fiat pas te temps qui

534쪽

sunt. Inter quos ΡOdiensis tunc signifer occidit i , et

nisi luteae interessent salebrae, quae civitatem a castris dirimebatit, et transitum nullum, vel difficilem, sinebant, laxis habenis ipsa protererent tentoria, et debaccharentur in Christianorum gentem, quae jam aliquantulum marcuerat et . Bua mundus, de Sarracenorum regrediens bello pe acto, sed modico quod depraedaretur invento, alia

conscendit montana. Sed in tantam terra jam redacta fuerat vastitatem, ut multi vacui remeaverint. In S-

sum ergo laboraverant, nisi quod de Τurcis solemniter triumphaverant. Sed nulla victoria famem extinguit,

ubi totum, quod mandi debeat, deficit. Parum laetitia

durat, quam egestas Panis Contristat. Reversi sunt autem ad Castra, quae perhorrescens sauciabat inedia . A

menti et Suriani, lucris inexplebiliter inhiante, ,

Christianos rediisse vacuos videntes, ad Opportuna et remotiora loca decurrebant, et coementes cibaria quae reperiebant, in castra deserebant, et multo pretio, quod vili coemptum erat, venditabant. Morbi lues castra contaminabat. Ditiores multa indigentibus et ostiatim postulantibus donaria conserebant, sed tamen multis diebus sustinere tot millia non poterant. Cogitaverunt

535쪽

524 HISΤORIA ECCLESIASTICA. flo98ligitur aliqui castra subteriugere. Guillelmus Carpen

tarius et Petrus Eremita latenter sugerunt; quos inventos Tancredus apprehendit, et inhoneste conviciatos, ad exercitum redire compulit. Dein Boamundus ad se deductos probrosis coercuit verbis, et dignis castigavit angariis i . Τunc homines et equi incommodo pari laborabant, et evadendi desperatione nutabant. Adeo Christianorum equi defecerunt, ut in tanto et toto exercitu vix mille milites invenirentur, qui caballis uterentur. Tatanus, Datione Graecus, satellitum imperatoris princeps, metu mortis inter tot detrimenta expalluit, et multa sociis promittens prolatura, legationem ad Augustum suscepit, et abwedens, nunquam

postmodum ad eos rediit u . Probitates et fidelitatem, multi modosque angores obsidentium urbem Alexio Caesari luculenter retulit, et Guidonem S , Guiscardi

536쪽

LiBER NONUS.

ducis filium, praeclarosque Francorum proceres, qui cum multis sodalibus sequebantur, sed ab Augusto Constantinopoli honorifice detinebantur, ut socios adire sestinarent excivit. Auditis itaque certis rumoribus, imperator ingentem exercitum aggregaVit, et cum multis copiis, ut Christicolis subveniret, iter iniit. Sed pravis, ut in posteris dicemus, consiliis bonum incoeptum non peregit. Gens interim pauperata furtim discedebat, vadens

quo se vivere putabat. Ad mare nullus audebat accedere, quoniam vise et avia servabantur. Ecce iterum sima recens percrebruit Turcos innumeros adventare, et ingruentiam necis omnibus confestim imminere si . Tot enim erant, quod vix multorum stadiorum susticeret eis quaquaversum porrecta Capacitas. ΕXatigues

Christiani pallebant, et multi eorum marcida colla circulabant. Nobilitas tamen de bello disputare ausa

est. Cuncti optimates confluxerant, omnesque se invicem cohortabantur. Quod videns sagax Bua mundus, eis valde congratulatus est, prolatoque Sapienti consilio, cum admonitione facunda ad bellum cohortatus est. Ρedites in castris jussit rem a Dere, et portas civitatis diligenter observare, ne reseratis illis cives possent libere discurrere. Omnes milites cum invocatione nominis Domini Iesu armati, et sancta communioneVneE dans te Reeueia des Historiens de France, de Dueli ne st. IV, p. 95ὶ, un recit de ses derniers momenta, qui presente un singulier contraste aveo la tendresse fraternelle exaltee, que tui pretent les historiens des croisades. εὶ C'est a la suile de ce eombat livrε sur Ies hords da lae d'Antioche. comme te dit notre auteur, que les Chretiens reprirent te chateau de Ilarent.

537쪽

ΠISTORIA ECCLESIASTICA. fix' νEna. 1098Jpra muniti, processerunt e castris, cum multis utriusque catervae lamentis. Neutri confidebant de se, nec Sacerdos, Nec mulier, NEC popularis, nec miles. Ne

isti nec illi sperabant se de caetero posse laui aspectu mutuo. Hi et illi proruebant in carorum oscula, et omnes in lacrymas ciebantur. Milites hospitati sunt in te P fluvium, qui antiquo nomine Daphnes vocatus

est i , qui praeterluit Antiochiam et lacum. Audierant

siquidem Turcos in castello Arech convenisse, ultra Potitem Ferreum. Impigri Christianorum optimates

ante lucanum convenerunt, et aurora prima illucescente, gnaros exploratores praemiserunt. Qui celeriter revertentes, TurcOS adesse, et duas copiosas acies praestruxisse, acclamaverunt. Viderarit enim eos, ex

altera numinis ripa accelerantes. Tunc Christianorum proceres locuti sutat de bello ordinando, et negotium illud commiseeunt Buamundo. Ordinatae sunt itaque sex acies. Quinque.ex illis processerunt, quae helli

pondus sustinerent, et inimicum agmen essea citer seriendo repellerent. Boamundus Cum acie sua postr mus paulatim gradiebatur, omnibus provisurus et subventurus, et, si Turci praevalerent prioribus, to tam belli ingruentiam excepturus. Litui clangebant, buccinae reboabant. Utriusque multitudinis clamor audiebatur, et acerrimum certamen utrinque agebatur. Cominus utraeque instabant legiones. Jam cirpeo clypeus, jam umbone umbo repellebatur, et consi ac tis hastis enses mutilabantur. Supervenere Turcorum

538쪽

succenturia: I), quae graviter coeperunt Christianos impellere. Nequibant Franci tantum impetum tot eXaminatarum nationum sustinere, sed titubantes cogehantur cedere. Tantus enim erat clamor et strepitus et telorum imber, ut ipsum etiam obnubilarent aerem.

Ingemuit Boa mundus, qui undique prospiciebat eis,

tanquam oculatus totus, et ait: Christe, tuos sustenta

Christianos. Et adjecit : Rodberae Rodbertus siquidem, Girardi filius, suum detulerat vexillum et rapidum calcaribus urge commedem, et Christianis tituhantibus i erterritus esto jtipamen i Memor esto,PrECOP, Parentum nostrorum, et ne lioida ris rutilantem titulum Francorum I Scito nobis illico de coelis auxilium futurum. Sed vult Deus ut nos, velu ortes athletin, Promeneamur et adipiscamur braolum. R hertus, sanctae crucis signo munitus, et auxiliaribus manipulis constipatus, festinus affluit, et cruentissimis Turcis audacissimus miles obstitit. Adeo perfidos aggressus est, ut vexilli Boamundi lingulas in ora Τurcorum volitare saceret, altoque clamore suo aliquantulum Turcos deterreret. Ad illius primipilaris impetum et altum clamorem Franci animos resum serunt, et in Turcos unanimiter irruerunt. Fragor armorum multus erat, et ab aereis cassidibus elucubratus ignis scintillabat. Vulnera vulneribus illidebant, et campi nimio sanguine purpurabantur. In te titia videres dependentia, caesa capita, trunCa Comora, passim oppetentia. Turci itaque timore nimio exter

539쪽

5qs BISTORIA ECCLESIASTICA. fix νEaa. ln98Jriti sunt, et repente, cuneis eorum labantibus, sugerunt; quos nostri repente ultra Pontem Ferreum persecuti sunt. Caesi sunt ibi Turcorum multi milites, quoniam proelium illud non habuerat pedites. Chri tiani autem, magno potiti trophaeo, laeti reversi sunt ad suos, secum adducentes multos equos, quibus singulariter indigebant, et spolia multa, quae in praelio adquisierant. Turci ad castellum suum Arech satis inglorii reversi sunt; quod, omnino despoliantes, sumem derunt, et sugerunt. Armenii autem et Suriani, hoc

videntes, arcta loca praeoccupaverunt, et multos ex eis peremerunt; quosdam autem ViVos reduxerunt. Castellum vero praedictum Christianis subiugatum reddiderunt. Franci quoque in castra centum capita peremptorum retulerunt, ad consolationem suorum, et ad desectionem Obsessorum. Haec Omnia viderunt

legati Admirabilis Babyloniae, qui tunc sorte a Babylonia ad eos missi, juxta eos suis morabantur in tentoriis ib. Illi autem, qui in castris remanserant, tota die in Atiliochenos pugnaverant, et tres Portas urbis,

ne foras erumperent, indesinenter servaverant. Pra

lium hoc sactum est idus februarii, seria iit' quae caput

jejunii Quadragesimalis praecedebat a).

Multitudo civium licet in praeliis semper victi suerint, et morte vel vulneribus seu captionibus desecerint) tanta erat in urbe, ut magis in iram esserati, Christianos ardentius impeterent, et incessanter ipsa Castra perturbarent, frequenter insilirent, atque qui

540쪽

LIBER NONUS. 52S tvERE 1098Jhuslibet mortibus senestarent. Christiani, praeter haec, magnis amigebatitur incommodis, quia nec obsidionem deserere, DeC Procul a castris audebant procedere. R giones circumsitae jam in tantam redactae erant solitudinem, ut nullam eis suppeditarent pabulorum su ministrationem. Turci nimirum, quibus locorum opportunitates cogDitae erant, frumentatum cursitabant, et Christianis attentius insidiabantur. Porro quaecumque civitates, quaecumque castella, quaecumque municipia, quilibet homo, quaelibet mulier, Omnes, qui vel pmpe vel procul erant, Christianis inimicabantur. Omnis locus Ohstructus erat, ne sorte negotiatores ad eos accessissent. Itaque perhorrenda

periclitabantur eduliorum inopia. Nobilitas igitur, ut plebi consul crent, misericorditer anxiabantur. Consilium inierunt ut Machomariam munirent, et Turcis transitum per pontem auferrent si . Decreverunt etiam ut Buam utidus dux, et Rai mundus, Tolosanus

comes, ad Portum Sancti Simeonis I irent, et populum, qui ibi expectabat, ad obsidionem adducerent. Itaque, qui in castris remanserunt, accincti gladiis, ad

castellum inchoandum unanimiter se praepara V runt S . Turci autem, Dec Dumero nec armis impares,

si) Cetto resolution ne sui prise, ou au molns execut , qu apres quo les musulmatis eurent enterre leurs moris autour de la mosquee et que los Chrotiens eurent exhumo res cadaures potir s'emparer dolonrs richos deponilles. comme On te vero ci-aprhs. La mosquee etait

SEARCH

MENU NAVIGATION