Ars cogitandi in qua præter vulgares regulas plura nova habentur ad rationem dirigendam utilia

발행: 1702년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

3 6 L O G I C A. Pars IV.

tali fraude insignem quaestum facere potuisse ,

minuetur sane pondus illud, quod ad animum meum inclinandum habet duorum notariorum signatura, non tamen prorsus concludam contractum illum falsum esse: si vero Daudulentae hujus anticipationis probationes politivae insuper accedant , uti sunteestes aliaque argumenta, quale foret, si mihi notum sit virum illum, illo quo dicitur tempore mille aureos mutuo dedisse , centenos non habuisse , judicabo talem contractum mala fide confectum, atque extra rationis oleas evagaretur , qui a me exigeret, ut aliter crederem , fatererque me injuria supponere alios contramas, in quibus eadem falsitatis argumenta non cernebam, 'sinceros habendos , quia poterunt , non minus quam ille alius ,

falsi esse & lupposititii. Quod hic dictum est quibusdam controversiis , quae Doctos saepe exercuere , accommodari potest. .aeritur an is operis alicujus author habendus , cujus nomen hucusque gessit an hujus Concilii acta legitima sint, an supposititia pVerum quidem eii inclinari nos debere ad sententiam dicendam pro Authore , ad quem diutina operis possessio pertinuit , & pro Actorum, quaei quotidie legimus, veritate, nec contrarium nisi ob rationes validissimas esse decernendum. Quapropter cum vir hoc seculo doctissimus demonstrare conatus fuerit Epistolam ad Stephanu Papam de Martiano Episcopo Arelatensi quae divM lCypriano adscribitur , illius Patris non esse , nihi potuit apud Eruditos proficere : Conjecturae etenim quibus utebatur imbecilliores visae , quam quae possent Divo Cypriano illud opus eripere , quod hucusque ejus nomen prae se tulit, & quod cum carteris

442쪽

Cap. XV. 5IVE A COGITANDI. 3 7

teris ejusdem operibus stylo scriptionisque modo accuratissimi quadrat. Frustra etiam Blandem & Salmasius cum argumento ex Sancti Ignatii Epistolis petito, quo Episcoporum supra Praesbyteros ab ipsis Ecclesiae nascentis incunabulis superioritas probatur, respondere non possent, frustra, inquam, has Epistolas , etiam prout impressae extant ab daaco Volsio , & herio ex M. S. codice Bibliothecae Florentinae ,

pro supposititiis S spuriis haberi voluere. Quin ά1uae etiam factionis hominibus refutati sunt , nec immerito : clim enim nos easdem Epistolas habeamus , etiam ipsas fatentibus quae ab Eusebio, D. Hieronimo , & ipso etiam Origene citantur , omnino uerisimile non est , veras S genuinas Ignatii Oistolas in uoum a D. Polycarpo collectas evanuisse, aliasque subdititias intra illud temporis spacium , quod Divum Polycarpum inter & Origenem vel Eusebium intercessit , comparuisse. Praeterea hae Ignatianae Epistolae ita illam sanctitatem , simplicitatemque referunt, quae Apostolicorum temporum propria est, ut solae & inermes ab omni falsitatis &suppositionis criminatione se facile tueantur. Denique omnes illae dissicultates , quas Eminentissimus Cardinalis Peronius adversus Epistolam Concilii Africani ad sanctum Coelestinum Papam de Appellationibus ad sanctam sedem faciendis

proposuit, perficere non potuere, quin etiam nunc,

ut antea , illa Epistola credatur ab hoc Concilio

stripta. Accidit tamen aliquando ut particulares circumstantiae plus ponderis habeant ad persuadendum , quam haec diutina possesso. bic licet D. Clementis ad Sanctum Iacobum

443쪽

3 8 LOGICA. ' Pars IV.

Εpisicopum Hierosolymitanum Epistola a Rufino

ante annos mille S trecentos verta fuerit, Citeturque a quodam Concilio Gallicano sub Clementis nomine , tamen vix possumus illam subdititiam non fateri. Cum enim ante Divum Petrum Iaco- bus Hierosolymitanus martyrium passus fuerit, fieri non potest ut Sanctus Clemens post mortem D. P tri , uti in illa supponitur, hanc ad eum Epistolam scripserit. Itidem modo, quamvis commentaria in D. Paulum Sancto Ambrosio adscribantur & citentur aquam plurimis scriptoribus sub ejus nomine, uti &opus imperfectum sub nomine Sancti Chrysostomi. Jam tamen in confesse eli apud omnes, haec horum Patrum non esse . sed aliorum ex antiquis in multos pastim errores lapsantium. Tandem acta Conciliorum Sinuessani sub Marcellino , duorum triumve Romanorum sub Sylvestro,ac alterius Romani sub Sixto tertio quae in manibus sunt, possent nobis horum econciliorum veritatem persuadere , si nihil incongrui continerent, quod in illa non i possent tempora cadere quibus celebrata perhibentur : ast tot habent absona , &ab illis temporibus aliena, ut verisimillimum sit, illa falsa esse & supposititia. Habemus hic qu. edam observanda, quae prodesse poterunt in hoc genere judiciorum. Sed credendum non est illa eousque utilia esse ut omne ubique errandi periculum tollant : solum enim utilia sunt ad crasbs errores praecavendos , . mentemque ita componendam, fistendamque ne communium locorum fallaciis ad judicandum abripiatur , qui cum Vagam & genericam veritatem contineant, a scopo in particularibus sepissime aberrant , unde fertilissima errorum seges luxuriat. Caput

444쪽

Cap. XVI. SIVE ARS COGITANDI. 3 9

Caput Decimum Sextum. O modo de futuris contingentibus judicandum

est. ν

inas de praeteritis fiximus regulas , ad formanda de futuris judicia facili negotio possumus

accommodare Quemadmodum enim rem proba biliter factam judicamus , clim tales circumstantias cernimuS quales ut plurimum rem talem factam comitantur , ita non minus probabiliter pronunciamus, quidpiam eventurum, cum eas circumstantiascinam videmus, quas ut plurimum tale quid consequitur. In hunc modum fausta infaulicque medici ominantur ; de futura Belli alea Imperatores judicant , caeterique mortales caeteris de rebus contingenter futuris pronunciant. Si vero agatur de iis evelitibus, quorum pars aliqua ipsi futuri sumus, quos impedire aut promovere nostro studio curave possumus p nostrum plerisque accidit, ut in errores ruamus eo dolosiores, quo magis videntur rationem astipulatricem habere.

Quippe vel lucri quod cupimus, vel lacturae quam

timemus magnitudinem tantum habemus prae oculis , non considerantes quam probabiliter aut verisimiliter ea nobis obventura sunt, quae timemus aut speramus. Sic cum aliquod grande malum extimescimus, quale est vitae fortunarumque iactura , prudentiae partes arbitramur , nullam non adhibere cautiunculam ad illam averruncandam. Sic , si bonum

eius ni odi

445쪽

386 LOGICA Pars IV.

ejusmodi sit ,' puta lucrum centies millenorum aureorum , credimus viri sapientis esse, omnem fomtunae aleam, modb id parvo constet, experiri, licet spes quam minima , iverisimilitudo pene Duua sit nos secunda fortuna usuros. Non absimili ratiocinatione delusa ε primariis mulier nobilis, cum audivisset quosdam laquearis casu obrutos misere interiisse , nullas in pol erum aedes ingredi voluit , quas prius per famulos, non exploraverat. Quinimo ita sibi persuaserat, se hac in parte ex ipsistimae rationis praescripto agere , Ut caeteros omnes, qui idem non desipiebant, imprudentiae coargueret.

Hujusmodi etiam argumenti fallacis decepti . qub valetudinem impenniis tueantur , ad immodicas intempestivasque cautiones & mollitias pluresse condemnant : alii eandem ob rationem evadunt misere increduli. Cum enim aliquando ludificati fuerint, credunt in posterum nunquam non aliis in rebus se ludificatum iri. Hinc etiam tot eas ad sortes quae rarterier gallich dicuntur gregatim convolant. Quid τὸ aiunt, unius periculo aurei millenos lucrari, nunquid res quaestuosissima est ρ Unus. quisque credit se fortunatum illum fore , cui sors secunda obveniet, qui futurus erit dives annico Hereule. Nemo considerat fi pro uno, v. g. aureo sortes, aureos vigesies mille promittant , trigesies millies probabilius esse . quod unusquisque in particulari nihil omnino auferet, quam quod propolito pignore potietur. Atque ecce hujus ratiocinationis vitium t Ut decernamus quid faciendum sit , ut bonum assequamur, malum evitemus , non tantum bonum malumque in se debemus considerare, sed, qua votorum

446쪽

Cap. XV. SIVE ARS COGITANDI. 38t

spe illud sequimur , hoc fugimus; horumque Omnium ad invicem proportionem Geometrica accuratione oportet penitiare atque comparare. Ab

exemplo haec fient clariora. In ludo decem viri denos deponunt aureos , singuli singulos ; quos omnes unus postea lucratur caeteris spe frustratis. Hic, uti videtur, unusquisque unius aurei periculo ludit, cum poterit denos acquirere. Si lucrum & jacturam in se solum consideremus , videri possunt omnes non sine foenoris spe ludere. Considerandum tamen est, quemadmodum unusquisque novem aureos lucrifacere potest, atque unicum tantum perdere , ita novies probabilius esse , unumquemque sui aurei jacturam facturum , quam quini novenos lucrabitur : atque ita quemadmodum unusquisque sperat se novem posse acquirere , cum tantum unicum possit perdere, ita

probabilitas perdendi decem gradus ha- , S illa acquirendi , unicum , quod hinc inde lucri S jacturae spes metusque prorsus aequat. Omnes ludi, in quibus sortes hoc pacto aequiparantur, quantum communis ludorum natura patitur , aequi sunt , juili, qui hanc sortium aequalitatem non habent, manifestε iniqui. Atque hinc palam sit , illa indorum genera , quae Loreries dicuntur, Omnino illicita esse. Cum enim sortium quaestuarius albiter & Custos, ex omni deposito partem , ut plurimum , decimam sibi pro suo jure seponat, fit ut caetera sortientium turba non aliter pecuniis emungatur, quam si quis in ludo, ubi aequalis utrinque, id est , eadem luctandi atque perdendi spes est, novis nummis denos opponeret. Iam Verd, cum hoc in damnum omnibus lusoribus cedat , cedet & singulis , clim hinc eveniat, ut perdendi probabili-

447쪽

probabilitas ipsam acquirendi i pein plus superet, quam speratum lucium excedat illud detrimentum, facturam puta depositi) cujus periculo ludens ex

Ponitur.

Aliquando tantula spes apparet lucrandi, ut Omnino praestet fortunam non eXperiri , licet montes aurei pollint , vel astis unius periculo comparari. Dementis enim esset vel viginti denarios deponere spe acquirendi decies centena librarum millia , aut regni cuiuspiam comparandi, eo casu, quo puerulus formas litterarum typhographicas tali protinus ordine fortuito disponeret, qualis nobis viginti priores Virgilianae AEneidos versus describeret. Ginimo paucissima effluunt momenta , quibus non pluris perdendi periculum subimus , quam Rex hac , quam dixi, conditione Regnum in ludo oppignerans. Poterunt quidem hae confiderationes minutularatque inutiles videri: quinimo tales revera sunt, si hie gradum figamus : ast si ulterius progrediamur, fiunt illae in rebus maximis usui esse quam maximo ; idque pnecipue ad spes metusque nostros intra restie rationis limites coercendos atque moderandos. Sunt ex. gr. plurimi . qui audito tonitrumlini ε pallent trepidantque. Quod si hic Coeli fragor Dei mortisque meditationem inducit. eial bene eli; neque s ani in his meditandis nimii esse possunt. Si verb solius Mortis a fulmule periculum illud sit, quod eos tanta imidine exanimat, difficile non erit ostendere, quantum illi desipiant. Nam h vigesies centenis hominum millibus , insolens est

ut vel unus de coelo tactus intereat, imo affirmare possumus inter ne es violentas , vix ullam fulminatione infrequentiorem. Clim itaque timor mali crescere minuique debeat, secundum tum magnitudinem

448쪽

Cap. XV. SI TE ARS COGI NDI. 38 s

tudinem mali, tum etiam probabilitatem ut ita di .cam , futuritionis , quemadmodum fialmen inter caulas mortis riarissimum , ita ex omnibus quam minime timendum , cum insuper ille timor nihil conserat ad vitam in illo articulo sospitandam. Hinc non tantum rationes peti possunt ad illorum errores corrigendos qui. in valetudine curanda m

rosS S intempestive cauti sunt , docendi quippe

erunt hanc cautionum farraginem majus malum ei- se , quam mali ipsirus tanto distantis intervallo periculum) sed etiam ad tot alios in rationis orbitas reducendos , qui non aliter caeteris in rebus discurrunt. Periculi hoc, aiunt, plenum est, ergo S malum ; illud quaestuosum, ergo & bonum. Non enim ex periculo dc spe quaestus, sed ex horum ad inviis

Cem comparatione pronus iciandum est.

Ea est finitorum natura , ut pomni quantumvis magna superari a minimis si haec, quantum sussicit. multiplicentur, vel si haec parva. eventus verisimilitudine plus magna mperent, quam ab illis magnitudine superantur. Atomus quippe minima rem maximam superare potest, si multiplicetur. & bonum, suod prosequimur . si ita sit obtentu dissicile , ut parvum minus superet magnitudine, quam a parvo superatur facilitate. Idem dicendum de malis , quae timemus, id est, malum minimum etiam maximo malo si infinitum illud non lit) gravius esse potest, ii parilis inter illa proportio sit.

Solis infinitis , qualia Aternitas a ternaque salati . nulla temporalia possint a 'quiparari, & quae proinde in eadem bilaiace pensitari non debent. Quapropter minimus facilitatis gradus ad aeterham salutem consequendam omnibus bonis temporalibus certisti m 4 praelatendus eli a minimumque damnationis

449쪽

ι84 LOGICA. Pars IV.

tionis periculum , prae omnibus hujus vitae infortuniis, ii solum ut mala considerentiu , studiosa cauteque declinandum. Atque hoc quosque prudentes sapientesque ad hanc , qua Logicam nostram finiemus , conclusionem poterit deducere, Nim scit. sultim, nihiI -- senstrata esse , quam vitam , vitaeque data I acia aliis rebus conquirendis prodigera , quam quae prodesse ρω- sunt , ad aliam vitam interminabilem assequendam. Quandoquidem bona malaque hujus vitae nihil sint ad bona ct mala alterius , cum insuper & periculum, ne in mala ruamus, maximum lit, nec minor bonorum acquirendorum dissicultas. Qui hanc ex his conclusionem eliciunt, illam in sue in vita regenda sequuntur , prudentes sunt. apientes sunt, licet in rebus ad scientias indoctε ratiocinentur: qui vero hanc non eliciunt, quamvis caeteris in omnibus oculatissimi sint & sapientissimi, tamen a sacris litteris pro stultis & insensatis habentur, atque in malos usus Logicam, rationem, di vitam pervertunt.

450쪽

INDEX

T Merpres Lectori Latinus Latino. 1 AMMrn monitum. Dissertatio prima Prooemialis, In qua nova h in caeconscribemiae ilium explicatur. Pag. Prima. Dissertatio secunda Prooemialis, In qua is objectionibus Occurritur, quae contra hanc Logi cam factae Iunt. Mu Laisa sis Ars Cogitandi. Pag. L. Pars prima. TIU qua habentUr eonfiderationes, Area Hein fetu circa . primum mensis operationem, qua prehenso dic

SEARCH

MENU NAVIGATION