장음표시 사용
51쪽
eQ, is si torum : quasi verum esset, quod justificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit,
certam sibi resipistentiam promittere debeat ;nam nisi ex speciali revelatione sciri non potest, quos Deus sibi elegerit . f
De perseverantia munere. Cap. XIII. Imiliter de perseverantiae munere , de quo ... v. c. s. scriptum est: Qui perseveraverit usque in fi-zata, nem , hic erit: quod quidem aliunde ha d. r. inscaam heri non potest , nisi ab eo , qui potens at , ,, . eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet;& eum, qui eadit, restituere , nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur : tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare , &Teponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi iblius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum , , - ta perficiet, operans velle , & perficere. Ueruntamen qui se existimant stare , videant, ne cadant ; & cum timore , ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus, ct oblationibus , in jejuniis, & castitate : formidare enim debent , scientes , quod in spem gloriae , & nondum in gloriam renati sunt, de pugna, quae superest , cum Carne, cum mundo, cum diabolo; in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia M' Apostolo obtemperent dicenti: Debitores sumus non carni, ut secundum Carnem vivamus; si enim secundum carnem vixeritis , moriemini; sii autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis .
52쪽
De lapsis, ct eorum reparatione . Cap. XIV. OUi vero ab accepta justificationis gratia per Ins e. M. μpeccatum exciderunt , rursus justificari φλ f poterunt, cum, excitante Deo per Poenitentiget .demmm. Sacramentum, merito Christi amiliam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificatio naufrat. donis modus est lapsis reparatio, quam secundame 'post naufragium deperditae gratiae tabulam S an, cti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis , qui post Baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus Saeramentum instituit Poenitentiae,
eum dixit: Accipite Spiritum sanctum , quorum υ.-ri, ε remiseritis peccata, remittuntur eis; & quo. - et ri soc
rum retinueritis, retenta sunt. Unde docen- rer i. q.r. tum
dum est, Christiani hominis poenitentiam post
lapsum multo aliam esse a baptismali; eaque con- e. h. 4.tineri non modo cessationem a peccatis, & eorum derellationem, aut cor contritum, re hu- cὶ P d. i. miliatum, verum etiam eorumdem sacramentalem Confessionem, saltem in voto, & suo tem pore faciendam, & sacerdotalem ab lutionem, itemque satisfactionem per jejusia , eleemosynas , orationes , & alia pia spiritualis vitae exercitia ;non quidem pro poena aeterna, quae vel Sacramento , vel Sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro poena temporali, quae, ut sacrae literae docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, h. quam acceperunt, ingrati Spiritum sanctum con- r. 3. tristaverunt , & templum Dei violare non sunt veriti. De qua Poenitentia scriptum est: Μemor esto, unde excideris , age poeuitentiam , α 4M. t.
Prima opera fac. Et iterum: Quae secundum. C Deum tru
53쪽
Deum tristitia est, poenitentiam in salutem sta. bilem operatur. Et rursus; Poenitentiam agite, & facite fructus dignos poenitentiae
uuolibet peccato mortali amitti gratiam , se non sidem. Cap. XVADversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui per dulces sermones,&benedictiones seducunt corda innocentium , aD serendum est, non modo infidelitate , per quam ct ipsa fides amittitur , sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti, divinae legis doctrinam defendendo, quae a regno Dei non solum infideles excludit, sed & fideles quo
que, fornicarios, adulteros, molles , masculinrum concubitores, fures, a ros, ebriosos , maledicos, rapaces, caeterosque omnes, qui Iethalia committunt peccata, a quibus cum divinae gratiae adjumento abstinere possunt, & pro quibus a Christi gratia separantur.
De fructu iustificationis, hoc est, de merito b
norum operum, deque ipsius meriti ratione. Capo XVT
HAe igitur ratione justificatis hominibus, S
ue acceptam gratiam perpetuo conserva verint, sive amisiam recuperaverint, proponenda
sunt Apostoli verba: Abundate in omni operest. , paen. bono, scientes, quod labor vester non est ina- nis in Domino; non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, & dilectionis, quam .h.r, . ostendistis in nominς ipsitas. Et, Nolite amittere
54쪽
tere confidentiam vestram , quae magnam habet renumerationem. Atque ideo bene operantibus
usque in finem , & in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, & tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promi si, & tanquam merces, ex ipsius Dei promis,sione, bonis ipsorum operibus, & meritis fideliter reddenda. Hate est enim illa corona justi nia ..tiae, quam post suum certamen, & cursum, repositam sibi esse, ajebat Apostolus, a justo iudice sibi reddendam: non solum autem sibi, sed& omnibus, qui diligunt adventum ejus. Cum enim ille ipse Christus Iesus, tanquam caput in
membra, ct tanquam vitis In paImites, in iplos . t. iv. HO.
iustificatos jugiter virtutem influat; quae virtus
bona eorum opera semper antecedit, & comitatur, & subsequitur, & sine qua nullo pacto Deo grata , & meritoria esse pollent i nihil ipsis iustificatis amplius deesse eredendum est , quominus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, & divinae legi pro hujus statu satis.
fecisse, & vitam aeternam suo etiam tempore si tamen ingratia decesserino consequendam , vere promeruisse censeantur: cum Christus Salvator noster dieat: Si quis biberit ex aqua, D. 4. quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Ita neque propria nostra iustitia tanquam ex nobis propria statuitur: neque ignoratur, aut repudiatur justitia Dei; quae enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhaerentem justificamur; illa eadem Dei est , quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum. Neque vero illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris litteris usque adeo tri- Murn Io. 3. C a buatur,
55쪽
buatur, ut etiam qui uni ex minimis suis p tum aquae frigidae dederit, promittat Christus , eum non esse sua mercede cariturum : & Apostolus testetur, id, quod in praesenti est momem taneum, & leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus op xari in nobis; absit tamen, ut Christianus homo in se ipso vel confidat, vel glorietur , & noti in
Domino, cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum veliti esse merita, quae sunt
ipsius dona. Et quia in multis offendimus Omnes, unusquisque sicut misericordiam, & bonitatem, ita severitatem , & judicium ante oculos habere debet, neque 1eipsum aliquis, etiamti nihil sibi conscius fuerit, judicare ; quoniam omnis homi num vita non humano judicio examinanda, de judicanda est, sed Dei; qui illuminabit abscondita tenebrarum, S manifestabit consilia eo dium, & tunc Iaus erit unicuique a Deo; qui, ut scriptum est, reddet unicuique secundum opera sua . Post hanc catholicam de justificatione doctrinam, quam nisi quisque fideliter , firmitemque receperit, justificari non poterit ; placuit sanctae Synodo hos Canones subsungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere, & sequi, sed etiam quid vitare, & fugere oebeant.
CANON I. SI quis dixerit, hominem suis operibus, quae
vel per humanae naturae vires,vel per legis do
ctrinam fiant, absque divina per Jesum Christum gratia posse justificari coram Deo i anathema sit.
56쪽
Si quis dixerit, ad hoc solum divinam gra-one. utis. tiam per Christum Iesum dari, ut facilius ho-- . s.
mo juste vi Vere, ac vitam aeternam promerer sci.
possit; quasi per liberum arbitrium sine gratia Ge. δες. L . utrumque, sed aegre tamen, & difficulter pos ' '''sit; anathema sit .
Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus san- δωρ. e. sccti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem' 'credere, sperare, diligere, aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei iustificationis gratia con feratur I anathema sit.
Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Sup. e. εἰ Deo motum , & excitatum nihil cooperari, as-ρος 1 sentiendo Deo excitanti, atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac praeparet, neque posse dii sentire , si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere; anathema sit.
Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum , & extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sinere, figmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam ς anathema sit.
Si quis dixerit, non esse in potestate hominis
vias suas malas facere, 1ed mala opera, ita ut se. a.
bona, Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie, & per se, adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judae, quam vocatio Pauli; anathema sit.
57쪽
Si quis dixerit, opera omnia, quae ante iustifieationem fiunt , quacumque ratione facta sint, vere esse peccata , vel odium Dei mere. ri , aut quanto vehementius quis nititur se dis ponere ad gratiam, tanto eum gravius pecca Te; anathema sit.
Fns ij. Si quis di erit, gehennae metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo con- sugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere; anais thema sit.
CANON IX. 1., s. Si quis dixerit, sola fide impium justifieari,
Eph. Qita ut intelligat, nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequendam cooperetur,& nulla ex parte necesse esse, eum suae voluntatis motu praeparari, atque disponi; anathe. ma sit.
per quam nobis meruit, justificari, aut per eam ipsam sormaliter justos esse; anathema sit.
Si quis dixerit, homines justificari vel sola
imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia, & charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum sanctum dissundatur, atque illis inhaereat: aut etiam gratiam , qua justificamur, esse tantum favorem Dei ; anathema sit.
Si quis dixerit, fidem iustificantem nihil aliud esse, quam fiduciam divinae misericordiae
58쪽
peceata remittentis propter Christum , vel eam fiduciam solam esse, qua justificamur; anathema sit.
Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo , & absque ulla haesitatione propriae infirmitatis, & indispositionis, peccata sibi esse remissa ; anathema sit.
Si quis dixerit, hominem a peccatis absoIur, ς s ae justificari ex eo, quod se absolvi, ac justificari Certo credat, aut neminem vere esse justificatum , nisi qui credat, se esse justificatum, &hae sola fide absolutionem, & justificationem perfici; anathema sit.
Si quis dixerit, hominem renatum, &justi' sis. e. trfieatum teneri ex fide ad credendum, se certo esse in numero praedestinatorum; anathema sit.
Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta, ct o 'infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex spe--ig. ciali revelatione didicerit; anathema sit. 8 qu
Si quis justificationis gratiam non nisi praede SQ. e. in stinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos ve- Rm. Ἀ- To Omnes , qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non Recipere , utpote divina potestate pret destinatos ad malum ; anathema sit.
Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam A A ritusti fieato, & sub gratia constituto esse ad Ob- a. Ioan. s. servandum impossibilia; anathema sit . . '
59쪽
Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in Euan
gelio praeter fidem , caetera esse indisserentia, neque praecepta , neque prohibita, sed libera ;aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos; anathema sit.
Si quis hominem justificatum, & quantumlibet perfectum dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei, & Ecclesiae, sed tantum ad credendum, quasi vero Euangelium sit nuda ,& absoluta promissio vitae aeternae sine condiatione observationis mandatorum p anathema
CANON XXI. Si quis dixerit, Christum Jesum a Deo h
minibus datum fuisse ut redemptorem , cui fidant, non etiam ut Legislatorem, cui obediant: anathema sit.
Si quis dixerit, justificatum vel sine speciagi auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse ,
vel cum eo non posse; anathema sit.
CANON XXIII. Si quis hominem semel 3ustificatum dixerit an,
pilius peccare non posse, neque gratiam amitte-xe; atque ideo eum, qui labitur, & peccat, nunquam vere fuisse justificatum : aut contra, posse in tota vita peccata omnia, etiam Uenialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio , quemadmodum de Beata Virgine tenet Eccle-sa anathema sit.
Si quis dixerit, justitiam acceptam non comservari, atque etiam non augeri coram Deo per bona
60쪽
hona opera, sed opera ipsa fructus solummodo ἐ& signa esse justificationis adeptae , non autem ipsius augendae causam ; anathema sit.
CANON XXV. Si quis in quolibet bono opere justum saltem
venialiter peccare dixerit, aut quod intolerabilius est mortaliter , atque ideo poenas aeternas mereri et tantumque ob id non damnari , quia Deus ea opera non imputet ad damnationem I anathema sit.
CANON XXVI. /Si quis dixerit, justos non debere pro bonis
operibus , quae in Deo fuerint facta , expectare, i Di. us. & sperare aeternam retributionem a Deo per ejus misericordiam , & Jesu Christi meritum, si
bene agendo, & divina mandata custodiendo uς . que in finem perseveraverint ; anathema sit.
Si quis dixerit , nullum esse mortale pecca- δώρ, e. I s. tum , nisi infidelitatis : aut nullo alio , quantumvis gravi, & enormi, praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti; anathema sit. p
Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, si--. ωmul & fidem semper amitti , aut fidem , quae Te manet , non esse veram fidem, licet non sit viva b aut eum , qui fidem sine charitate habet , non esse Christianum ; anathema sit.
Si quis dixerit, eum, qui post Baptismum Ia- IV. I f. in .psus est, non posse per Dei gratiam resurgere, ε' aut posse quidem , sed sola fide amissam justitiam recuperare sine Sacramento Poenitentiae , prout sanita Romana, ct universalis Ecelesia a Chri-
