Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CONCI L. TRID.

-. e. bo, d fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam

νti x, ct e. convertitur , anathema lit. cum reaque, de CANON XII.

'α- ' D. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate, qua Christus baptizatus est , vel, πὰ.sa.. in ipso mortis articuIo; anathema sit.

CANON XIII.

T ,ri.θcl. ω- Si quis dixerit, parvulos , eo quod actum crema S, f e. D . dendi non habent, suscepto Baptismo inter fi-Rape. Dpν. deles Computandos non elae , ac propterea, cum Ges s depeς--annos discretionis pervenerint, esse rebapti-

Σandos, aut praeliare omitta eorum Uaptilina ,

quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae; anathema sit.

CANON XIV. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptiza

tos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint, quod Patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt ubi se noIle responderint , suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae, alio rumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; anathema sit.

D E CONFIRMAT IONE. CANON I SI quis dixerit, Confirmationem baptizatorum

otiosam ceremoniam esse,& non potius verum , & proprium Sacramentum, aut olim nihil aliud fuisse, quam Catechesim quandam, qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant; anathema sit. C Α-

72쪽

Si quis dixerit , injurios esse Spiritui sancto eos, qui sacro Confirmationis chrismati virtutem his, Ir.

aliquam tribuunt: anathema sit. qu ni., de

Si quis dixerit, sanctae Confirmationis ordi. ' 'narium ministrum non esse solum Episcopum , sed quemvis simplicem sacerdotem; anathema

st . Deeretum de reformatione.

EAdem sacrosancta Synodus, eisdem praesi- r. μεμυῆ dentibus, & legatis , incceptum residentiae, f & reformationis negotium ad Dei laudem, &Christianae religionis incrementum, prosequi intendens, ut sequitur , statuendum censuit , salva semper in omnibus Sedis Apostolicae auctoritate .

Caput LAD Cathedralium Ecclesiarum regimen nub

ius, nisi ex legitimo matrimonio natus, dc aetate matura , gravitate morum , litterarumque scientia, juxta constitutionem Λlexandri III. quae incipit: Cum in cunctis, in Concilio Lateranensi promulgatam , praeditus assumatur.

Caput II. NEmo, quacunque etiam dignitate, gradu,

aut praeeminentia praefulgens, plures Μωtropolitanas , seu cathedrales Ecclesias, in titu. tum , sive commendam, aut alio quovis nomi-

73쪽

s 4 CONCI L. TRII

s s. o. ne, contra sacrorum Canonum instituta recipe- , ' re,& simul retinere praesumat: cum valde felix sit ille censendus, cui unam Ecclesiam bene, ac fructuose, & cum animarum sibi commissarum salute, regere contigerit. Qui autem plures ecclesias contra praesentis decreti ten Tem nunc detinent, una , quam maluerint, retenta , reliquas infra sex menses, si ad liberam Sedis Apostolicae dispositionem pertineant, alias infra annum dimittere teneantur : alioquin ecclesiae ipsae, ultimo obtenta dumtaxat excepta, eo ipso vacare censeantur.

o. nisu , d. π Νferiora beneficia ecclesiastica, praesertim cu-

ita I ram animarum habentia, personis dignis, dc

ta et habilibus,& quae in loco residere, ac per sei-I , ..' , psas curam ipsam exercere valeant, juxta conisi . stitutionem Alexandr. III. in Lateranensi, quaeci,'' incap. Quia nonnulli, & aliam Greg. X. in gessiam, de nerali Lugdunensi Concilio, quae incip. Licet L I isti canon, editam, conferantur: aliter autem fa- ω.πώιPId. cta collatio, sive provisio omnino irritetur; & ω' 'ia 'ri Ordinarius collator poenas constitutionis Concilii generalis, quae incipit, Grave nimis, se noverit incursurum. Caput IV.

OUicumque de caetero plura curata, aut alias incompatibilia beneficia ecclesiastica, sive

per viam unionis ad vitam, seu commendae perpetuae, aut alio quocumque nomine, & tit. Io , contra formam sacrorum canonum, & prae sese

r ia

74쪽

sertim constitutionis Innocentii III. quae incipit, De multa, recipere, ac sinul retinere p sumpserit ; beneficiis ipsis, juxta ipsius constitutionis dispositionem, ipso iure, etiam praesentis canonis vigore, privatus existat.

Caput V

ORdinarii locorum quoscumque plura cura, ..ta, aut alias incompatibilia beneficia eccle-i .siastica obtinentes, dispensationes suas exhibere districte compellant, & alias procedant iuxta constitutionem Gregor. X. in generali Lugdunensi Concilio editam, quae incipit , Ordinarii, quam eadem S. Synodus innovandam censet, & innovata addens insuper, quod ipsi ordinarii, etiam per i

doneorum Vicariorum deputationem, & congruae portionis fructuum assignationem omnino provi- ins e P 7.9

tur, & beneficia ipsa debitis obsequiis minime defraudentur: appellationibus, privilegiis, exemptionibus quibuscumque, etiam cum judicum specialium deputatione, & illorum inhibitioni. bus in praemissis nemini suffragantibus. Caput VLUNiones perpetuae, a xl. annis citra factae, IV. δε .de examinari ab Ordinariis, tanquam a Sede Λpostolica delegatis, possint: &quae per subre-c.poptionem, vel obreptionem obtentae fuerint, ir δ'' 'Titae declarentur. Illae vero, quae a dicto tem .pore citra concesse nondum in toto, vel in parte sortitae sunt effectum, & quae deinceps ad cujusvis instantiam fient, nisii eas ex legitimis,

75쪽

Infr. Sess. 24.

c. I.

. 36 CONCI L. TRID.

aut alias rationabilibus causis eoram loei ordinario, vocatis , quorum interest, verificandis, factas fuisse constiterit, per silbreptionem Obtentae praesumantur : ac propterea, nisi aliter a Sede Apostolica declaratum fuerit, viribus omnino careant.

Caput VII. BEneficia Ecclesiastica curata, quae Cathedralibus, Collegiatis , seu aliis Ecclesiis, vel monasteriis, beneficiis, seu collegiis, aut piis

locis quibuscumque perpetuo unita, & annexa reperiuntur; ab ordinariis locorum annis singulis visitentur, qui solicite providere procurent, ut per idoneos Vicarios etiam perpetuos, nisi ipsis ordinariis, pro bono Ecclesiarum regimine, , aliter expedire videbitur, ab eis cum tertiae par tis fructuum, aut majori, vel minori, arbitrio ipsorum ordinariorum, portione, etiam super certa re assignanda, ibidem deputandos, animarum cura laudabiliter exerceatur: appellationi bus, privilegiis, exemptionibus, etiam cum ju

dicum deputatione, & illorum inhibitionibus , quibuscumque in praemissis minime suffragantu

Caput VIII. LO eorum ordinarii ecclesias quascumqἰ quo

modolibet exemptas aut horitate Λpostoli ca singulis annis visitare teneantur, & oppo tunis 3uris remediis providere, ut, quae repa ratione indigent, reparentur: & cura animarum,

si qua illis immineat, aliisque debitis obsequiis mit

76쪽

minime defraudentur: appellationibus , privile- di .

gris, conluetudinibus , etiam ab Immemorabili

tempore praescriptis , judicum deputationibus , di illorum inhibitionibus penitus exclusis. Caput IxAD maiores Ecclesias promoti munus e n-cvἰ qmniam secrationis infra tempus a jure statutum )- suseipiant , & prorogationes ultra sex menses Hri concessae nulli suffragentur. M 3 Caput x

Non lieeat Capitulis Ecclesiarum, Sede via ri e- nallus cante, infra annum a die vacationis, oridi nandi licentiam, aut literas dimissorias, seu reverendas, ut aliqui vocant, tam eX juris communis dispositione , quam etiam cujusvis privilegii , aut consuetudinis vigore, alicui, qui beneficii Ecclesiastici recepti, sive recipiendi occasim res c. 1.. ne arctatus non fuerit, concedere: si secus fiat, Capitulum contraveniens Ecclesiastico subjaceat

interdicto 1 & sic ordinati , si in minoribus ordinibus constituti fuerint , nullo privilegio clericali, praesertim in criminalibus, gaudeant: in majoribus vero , ab executione ordinum , ad beneplacitum futuri Praelati , sint ipso jure suspensi. Caput M.

Acultates de promovendo a quocumque non eis, Go. eam. suffragentur, nisi habentibus legitimam cau- ω - . M i m , ob quam a propriis LPucopis OrdinarI nou POL

77쪽

possint , in litteris exprimendam I & tunc nota ordinentur, nisi ab Episcopo in sua dioecesi residente, aut pro eo Pontificalia exercente , &diligenti praevio examine. . νCaput XII. FAcultates de non promovendo, praeterquam in casibus a jure expressis , concessis , ad

annum tantum suffragentur.

Caput XIII. PRaesentati, seu electi , vel nominati a qui. busvis Ecclesiasticis personis, etiam sedis Apostolieae Nunciis, ad quaevis Ecclesiastica benesteia , non instituantur , nec confirmentur, neque admittantur, etiam praetextu cujusvis privilegii , seu consuetudinis, etiam ab immemorabili tempore praescriptae, nisi fuerint prius a locorum ordinariis examinati ,& idonei reperti. Et nullus appellationis remedio se tueri possit, quominus examen subire teneatur: praesentatis tamen

electis , seu nominatis ab universitatibus , seu eollegiis generalium Studiorum exceptis.c Caput XIV. IN exemptorum causis Constitutio Innocen. III. quae incipit , Volentes , in generali Concilio Lugdunensi edita , servetur quam eadem sacrosancta Synodus innovandam censuit, ct innovat, addendo insuper, quod in civilibus causis mercedum , & miserabilium personarum Clerici saecularcs , aut regulares extra Nonasterium

78쪽

rium degentes, quomodolibet exempti, etiam si lassus I docertum Iudicem a Sede Λpostolica deputatum in partibus habeant; in aliis vero, si ipsum Iud Cem non habuerint, coram locorum ordinariis, tanquam in hoc ab ipsa Sede delegatis, convenixi , dc jure medio ad solvendum debitum coisgi , & compelli possint a privilegiis , exempti nibus , Conservatorum deputationibus , & eo. rum inhibitionibus adversus praemissa nequa. quam valituris.

Di XV CUrent ordinarii , ut hospitalia quaecum

que a suis administratoribus , quocumque illi nomine censeantur , etiam quomodolibet exemptis , fideliter, & diligenter gubernentur , forma servata Constitutionis Concit. Uiennen. quae incipit : Quia contingit ἰ quam quidem Constitutionem eadem S. Synodus innovandam duxit , & innovat , cum derogatio nibus in ea contentis.

Indictio futura Sessionis. ITem haec sacrosancta Synodus statuit,&dea. crevit; proximam futuram Sessionem habendam ,& celebrandam esse die Iovis, fer. v. post sequentem Dominicam in Albis, quae erit xxx.

mensis Aprilis praesentis anni 1347. Bulla facultatis transferendi Concilii.

79쪽

R dilectis filiis Marcello tit. Sanctae Crucis in Hierusalem Presbytero, ac Reginaldo S. Mariae in Cosmedin. Diacono, Cardin. nostris, & Apost Sedis Legat. de Latere, salutem, & Apost benedict. Regimini universalis Ecclesiae , meritis licet imparibus, disponente Domino, praesidentes , nostri officii partes esse putamus , ut , si quid gravius causia Reipub. Christianae constituen.

dum sit, id non modo tempore opportuno, ve rum etiam loco commodo, & idoneo perficiatur. Cum itaque nos nuper , postquam suspensionem celebrationis sacri cecumenici, & univerialis Concilii, alias per nos in civitate Trident. ex causis tunc expressis , de venerabilium Fr. nostrorum S. R. E. Card. consilio , ct assensu indicti, ex certis aliis etiam tunc expressis causis , usque ad aliud opportunius, & commodius tempus per nos declarandum , de simili consilio , ct assensu iactam , audita pace inter charissimos in Christo filios nostros , Carolum Rom. Imp. semper August. & Francisc. Francorum Regem Christianisi. conciliata , pari consilio , dc assensu sustuleramus , & amoveramus , nequeuntes ipsi , tunc legitime impediti , ad dictam civitatem personaliter accedere , & eidem Concilio interesse ; vos nostros, & Apost. Sedis Legatos de Latere, in eo dem Concilio de simili consilio constituerimus, ct deputaverimus, vosque ad eandem civitatem tanquam pacis Angelos destinaverimus , prout in divertis nostris desuper conse is litteris plenius ςontinetur : Nos ne tam sanctum celebrationis Concilii hujusmodi opus ex incommoditate loci , aut alias quovis modo impediatur , aut plus debito diueratur, opportune providere -- lente

80쪽

Ientes; motu rioprio, dc ex certa scientia, aede Apostolicae potestatis plenitudine , parique consilio, & assensu, vobis insimul, aut duobus ex vobis, reliquo legitimo impedimento detento, seu inde forte absente , quandocumque vobis videbitur, Concit. praedictum de eadem civit. Trid. ad quamcumque aliam commodiorem , ct opportuniorem , seu tutiorem civitatem , de qua vobis etiam videbitur, transferendi, dc mutandi, ac illud in ipsa civitate Tridentina supprimendi, & dissolvendi, nec non Praelatis, de aliis personis Concilii hujusmodi, ne in eo adulteriora in dicta civitate Tridentina procedant, etiam sub eensuris, & poenis Ecclesiasticis inhibendi, ac idem Concilium in alia civitate hujusmodi , ad quam illud transferri , dc mutari contigerit, continuandi , tenendi, & celebram di, & ad illud Praelatos , dc alias personas Conc.

Trid. hujusmodi etiam sub perjurii, & estis in litteris indictionis Concilii hujusmodi expressis

poenis evocandi, eidemque sic translato dc mutato Concilio, nomine, & auctoritate praedictis praesidendi, ac in eo procedendi, caeteraque in praemissis, & circa ea necessaria, & opportuna, alias juxta priorum vobis directarum litterarum continentiam, dc tenorem faciendi, statuendi , ordinandi, 3c exequendi plenam , & liberam

postolica auctoritate tenore praesentium Concedimus potestatem , dc facultatem , ratum , dc gratum habituri, quidquid per vos in praemissis

factum , statutum, ordinatum , executumve fuerit et idque facturi, auctore Domino, inviolabiliter observari: Non obstantibus Constitutionibus, de ordinationibus Λpostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino homi

SEARCH

MENU NAVIGATION