Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Christo Domino , & ejus Λpostolis edocta , hucusque professa est , servavit , & docuit,

anathema sit.

CANON XXX. Si quis post acceptam justificationis gratiam

cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remi es , & reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nuIlus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo, vel in futuro in Purgatorio , antequam ad regna caelorum aditus patere possit : anathema sit.

CANON XXXI. Si quis diκerit , justificatum peccare , dum

intuitu aeternae mercedis bene operatur , anathema sit.

CANON XXXII.

Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei , ut non sint etiam bona ipsius justiseati merita , aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam, &Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum

est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam, dc ipsius vitae aeternae si tamen in gratia decesserit in consecutionem , a que etiam gloriae augmentum anathema sit.

CANON XXXIII.

Si quis dixerit, per hanc doctrinam catholi- eam de justificatione a S. Synodo hoc praesensi decreto expressam , aliqua ex parte gloriae Dei , vel meritis Jesu Christi D. N. deroga-xi , & nor potius veritatem fidei nostrae, Dei

denique , ac Christi Jesu gloriam illustrari ,

anathema sit.

62쪽

3 Decretum de reformatione. Cap. I. F Adem saerosancta Synodus, eisdem praesia dentibus Apostoli e Sedis Legatis, ad restituendam collapsam admodum Ecelesiastieam disciplinam, depravatosque in Clero, & populo

Christiano mores emendandos se accingere vo Iens, ab iis, qui majoribus Ecclesiis praesunt, initium censuit esse sumendum ; integritas enim praesidentium salus est subditorum . Confidens talo eis .ia itaque per Domini, ac Dei nostri misericordiam, rotis, providamque ipsius Dei in terris Viearii soler. γ ε' 8 I 'tiam omnino futurum, ut ad Ecclesiarum regi men onus quippe Angelicis humeris formidandum qui maxime digni fuerint , quorumque prior vita , ac omnis aetas a puerilibus exor diis usque ad persectiores annos per disciplinae stipendia ecelesiasticae laudabiliter acta testimo. e. lasaee o nium praebeat; secundum venerabiles beatorum Patrum sanctiones assumantur: omnes Patriar- s'. d. O infchalibus, Primatialibus, Μetropolita is, & Ca. fthedralibus ecclesiis quibuscunque quovis nomine , ac titulo praesectos monet, ac monitos eL se vult, ut attendentes sibi, & universo gregi, in quo Spiritus sanctus posuit eos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, vi lent, sicut Apostolus praecipit, in omnibus la- F. 1o borent, & ministerium suum impleant; imple. re autem illud se nequaquam polle sciant , si e. fila νιctis. Ereges sibi commissos mercenariorum more de-

lerant; atque ovium tuarum, quarum languis de xota. νenum.

eorum est manibus a supremo Iudice requirendus , custodiae minime incumbant; cum certis. 3.simum sit, non admitti pastoris excusationem, se,.s i. d

. . si Diuitiam by Cooste

63쪽

si lupus oves comedit, & pastor nescit. Ac ni-- .d.νσα hilominus, quia nonnulli quod vehemenser do--., Λ T lendum,' hoc tempore reperiuntur, qui pro-T 'ζὸ ι. . priae etiam salutis immemores, terrenaque cc n. p r testibus, ae divinis humana praeferentes , in di

ex ea de eleu. Verus cur1 Is vagantur, aut in negotiorum tem-

si poralium sollicitudine , ovili derelicto , atque ovium sibi commissarum cura neglecta , se retinent occupatos : placuit sacrosanctae Synodo , antiquos Canones, qui temporum , atque hominum injuria pene in desuetudinem abierunt, adversus non residentes promulgatos innovare pquemadmodum virtute praesentis decreti innovat ,

ac ulterius pro firmiori eorumdem residentia , &formandis in Ecclesia moribus in hunc, qui sequitur, modum statuere, atque sancire. Si quis a Patriarchali, Primatiali, Metropolitana, seu Cathedrali EccIesia, sibi quocunque titulo, causa, nomine, seu jure commisia, quacumque ille dignitate , gradu , & praee minentia praesulgeat , legitimo impedimento, seu justis, S rationabiIibus causis cessantibus, sex mensibus con-- Ltinuis extra suam dioecesim morando abfuerit, i.,. quartae partis fructuum unius anni, fabricae E M e q- iam, Elesiae, & pauperibus loci per Superiorem Eccle- ' siasticum applicandorum, poenam ipis jure incur- , . rat. Quod si per alios sex menses in huiusmodi

. . e. a. era. ablentia perseveraverit, aliam quartam partems .et4. ς- να- fructuum similiter applicandam eo ipso amittat. aa . a.de νιμ. Crei cente vero contumacia, ut severiori lacriniso.., .u rum CZΠonum censurae subjiciatur, Μetropoli. tanus suffraganeos Episcopos absentes , Metropinlitanum vero absentem suffraganeus Episcopus antiquior residens, sub poena interdicti ingresIus Ecclesiae eo ipso incurrenda, infra tres menses per

litte

64쪽

litteras, seu nuncium Romano Pontifici denuncelare teneatur, qui in ipses absentes, prout cujusque major, aut minor contumacia exegerit, suae supremae Sedis auctoritate animadvertere ,& Eeesesiis ipsis de Pastoribus utilioribus providere poterit, sicut in Domino noverit salu- , briter expedire.

p. II. EPiseopi inferiores quaevis beneficia Ecclesia - . .,

stica, personalem residentiam de jure, sive με. consuetudine exigentia, in titulum, sive commemdam obtinentes, ab eorum ordinariis , quemadmodum eis pro bono Ecclesiarum regimine, & db vini cultus augmento, locorum, & personarum qualitate pensata, expediens videbitur, opportunis juris remediis residere cogantur , nullique privilegia, seu indulta perpetua de non residendO,aut de fructibus in absentia percipiendis suffragentur. Indulgentiis vero, & dispensationibus tempora libus ex veris, & rationabilibus causis tantum concessis , di coram ordinario legitime probandis, in suo robore permansuris; quibus casibus M. eum inescnihilominus ossicium sit Episcoporum, tanquam in hac parte a Sede Apostolica delegatorum, prin da ruul. eod videre, ut per deputationem idoneorum Vicariorum, & congruae portionis fructuum assigna- νεf. c. I. tionem cura animarum nullatenus negligatur ;nemini , quoad hoc , privilegio , seu eπο-ptione quacumque suffragante. Cap. III. ECelesiarum Praelati ad corrigendum subditin pianere, dirum excessus prudenteri ac diligenter in-

65쪽

tendant , & nemo secularis Clericus , cuiusvis personalis, vel regularis , extra monasterium degens, etiam sui ordinis privilegii praetextu, timis de tuscenseatur, quominus, si deliquerit, ab G dinario loci, tanquam super hoc a Sede Απ-i . derivati stolica delegato , secundum eanonicas sanctio

nes visitari, puniri, & corrigi valeat. Cap. m. Inffs.is . Apitula cathedralium, dc aliarum majorum

νυ. c. o. Ecclesiarum, illorumque personae, nullis exemptionibus, consuetudinibus, sententiis, juramentis, concordiis, quae tantum suos obligent auctores, non etiam successores, tueri se pollini,

quominus a suis Episcopis, Zc aliis majoribus Praelatis per seipsos solos, vel illis, quibus sibi videbitur , adjunctis , juxta canonicas iam ctiones , toties , quoties opus fuerit, visitari, eorrigi , & emendari etiam auctoritate Ap stolica possint , di vatiant. Cap. V. U. f.i4.e T Ulli Episcopo liceat, cujusvis privilegii prpΣh. A . textu, Pontificalia in alterius dioecesi ex .ereere, nisi de ordinarii loci expressa lieentia, R in personas eidem ordinario subjectas tantum; νονα ἴν.6. ea. si secus factum fuerit , Episcopus ab exercitio Pontificalium, &sic ordinati ab executione o

dinum, sint ipso jure suspensi.

66쪽

.. Indictio futura Sessonis.

P Laeet ne vobis , proximam suturam Seς c.ne. ca= hosionem celebrari die Jovis , seria quinta M. V, post primam Dominicam subsequentis Quadragesimae , quae erit die tertia mensis Μarti ip - χε νεώResponderunt , Placet. 3

Celebrata die s. mensis Μartii Is 7. Decretum de Sacramentis. Prooemium .

AD consummationem salutaris de justi fieatio

ne doctrinae, quae in praecedenti proxima Sessione uno omnium Patrum consensu promulgata fuit, consentaneum visum est de sanctissimis Ecclesiae Sacramentis agere, per quae omnis vexa justitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur; propterea sacrosancta, incu-imenica, & generalis Tridenti Synodus , in Spiritu sancto Iegitime congregata, pr sidentibus in . ea eisdem Apost. Sedis Legatis , ad errores eliminandos , & extirpandas haereses, quae circa iam ctissima ipsa Sacramenta hac nostra tempestate , tum de damnatis olim a Patribus nostris haeresibus susci tatae , tum etiam de novo ad inventae sunt, quae Catholicae Ecclesiae puritati, & an, marum saluti magnopere officiunt ; sanctaram scripturarum doctrinae, Apostolicis traditionibus, atque aIiorum Conciliorum, & Patrum consensui inhaerendo , hos praesentes canones statuendos, ct decernendos censuit, reliquos, qui su

67쪽

persunt , ad coepti operis persectionem , deinaceps , divino spiritu adjuvante , editura.

DE SACRAMENTIS. CANON I.

- ρυ --Ι quis deserit, Sacramenta novae legis non omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta, aut esse plura, vel pauciora, quam septem, videlicet: Baptismum , Confirmationem , Eucharistiam , Poenitentiam , Extremam Unctionem, ordinem, dc Μatrimonium, aut etiam aliquod horum septem non esse vere , &proprie Sacramentum ἰ anathema sit.

p. unit, o Si quis dixerit, ea ipsa novae legis Saera. ' f menta a Sacramentis antiquae legis non diste ' re , nisi quia ceremoniae sunt aliae , & alii ritus externi , anathema sit.

CANON III.

Suν.fuso e Si quis dixerit , haec septem Sacramenta ita .. . y: st esse inter se paria , ut nulla ratione aliud sit alio dignius : anathema sit.

Si quis dixerit, Sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua, & sine eis, aut eorum voto, per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci, licet omnia singulis necessaria non sint ; anathema sit.

Si quis dixerit, haec Sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse ; anathe, ma sit.

Ono. Flis.1j. Si quis diXerit, Iacramenta novae legis non

68쪽

eontinere gratiam, quam significant; aut gra-π 'I: dorattiam ipsam non ponentibus obicem non eonfer η Te, quasi signa tantum externa sint acceptae per

fidem gratiae, vel justitiae, & notae quaedam Christianae professionis , quibus apud h8mines discernuntur fideles ab infidelibus; anathema

sit.

Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi Sacramenta semper, & omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando, & aliquibus; anathema sit.

CANON VIII.

Si quis dixerit, per ipsa novae legis Sacramenta s. de ex opere Operato non conferri gratiam , sed Q. p s Iam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere; anathema sit.

Si quis dixerit, in tribus Sacramentis , Ba' ea. e. ult ptismo scilicet, Confirmatione , dc ordine, non riani,4 φ N. imprimi Characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale, & indelebile, unde ea ite- cte licite. 32. rari non possunt; anathema sit. f. - . CANON X. de cons. d. . Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo,& omnibus Sacramentis administrandis habere potestatem; anathema sit.

CANON XI.

Si quis dixerit, in ministris, dum Sacramen, s ta conficiunt, & conserunt, non requiri inten. 'tionem saltem faciendi, quod facit Ecclesia ς c. p.

anathema sit.

Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem , modo omnia essentialia, quae is

69쪽

Sacramentum conficiendum, aut conferendum tir αν-- pertinent, servaverit, non conficere , aut conis ced. O c. stu ferre Sacramentum s anathema sit.

CANON XIII.

h. i. ' Si qnis dixerit, receptos, & approbatos E eIesiae Catholicae ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito o mitti, aut in novos alios per quemcumque Ecel tarum Pastorem mutari posse; anathema sit.

DE BAPTISMO . CΑΝΟΝ Ι. LM quis dixerit, Baptismum Ioannis habuisse

eamdem vim cum Baptismo Christi; ana-

mn re tenera kantur, de eon.

ὰ ἰε ...M. Si quis dixerit, aquam veram, & naturaIem non esse de necessitate Baptismi: atque ideo verba

illa Domini nostri Jesu Christi: Nisi quis re

natus fuerit ex aqua, & Spiritu sancto , ad metaphoram aliquam detorserit , anathema sit.

.. ω.- ά. .. . Si quis diXerit, in Ecclesia Romana, quae o. D. d. e. ad ab- mnium Ecclesiarum mater est, & magistra , non .. I. d. esse veram de Baptismi Sacramento doctrinam ;

'. . .- Si quis di erat, Baptismum, qui et1am datur si isia'. ab haereticis in nomine Patris,& Filii,& Spuritus cum intentione faciendi, quod fa- . iij. eit Ecclesia, non esse verum Baptismum , an

70쪽

est non necessarium ad talutem; anathema sit.

Si quis dixerit, baptigatum non posse, etiam si velit, gratiam amittere , quantuncumque pecocet, nisi nolit credere; anathema sit.

Si quis dixerit, baptizatos per Baptismum upsum solius tantum fidei debitores fieri, non a tem universae legis Christi servandae; anathema

sita

Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae Eeclesiae praeceptis, quae vel scripta, vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint; anathema sit.

Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia squae post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso jam factae irrita esse intelligant, quasi per ea & fidei, quam professi sunt, detrahatur, & ipsi Baptismo ; anathema sit.

. Si quis dixerit, peceata omnia, quae post B, ptismum fiunt, soIa reeordatione, & fide suscepti Baptismi vel dimitti, vel venialia fierit anathema sit.

Si quis dixerit, verum, & rite collatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles e. D. -- ιε D a fidem Limnas me

SEARCH

MENU NAVIGATION