Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

inuitabat idem gentis Suecicae fauor, quem HeideHergae

eXpertuS erat. ΕΟ igitur, arcessente eum Rege CARO LOXl. concessit, & deinde, non ipse minus constante Suecorum gratia floruit, quam eorum panibus & commodis stindiosissime addictus fuit. Editum hic Lundini Scanorum de IvRE NATvR ΑΕ & GENT iv M opus A. MDCLXXII. in to, quae editio omnium est emendatissima, nisi quod quarta parte auctior est, quae Francofurti ad Noenum MDCLXXXIV. in to prodiit, & quod NICO LAI HERTII annotatis illustratur, quae ibidem A. MDCCVI. &deinceps aliquoties in lucem emissa fuit. Erant autem inter collegas ipsius etiam Ios V A quidam SCΗWART ZIUs, cx ordine Theologorum & NICOLAvs BEC MANNUS, ICtUS, quorum neuter ultra artis suae compendia sapiebant. Hi, quum Pusendocti Auditorium quotidie magis ac magis aciolescentum splendidorum numero efflorescere, se eontra in solitudine, tanquam in scopulis relinqui viderent, imuidia viri incensi, consilium ceperunt collabefaciendi eum. Adspergebatur ideo Pusendoreus infamia Heterodoxiae. Color inde sumtus, quod qui per VII. annos Heidelbergae

amice cum Resormatis vixisset, & toties H o B B E s I U M, Amglum, eundemque, ut aiebant, Caluinianum laudaret, non posset non videri altius imbibisse complures Reformatorum sententias, damnatas ab Orthodoxa Lutheranorum Ecclesia. Detorquebatur huc, quicquid noui speciem haberet in Scriptis Pusendorsit, ipseque INDIFFERENTIS MI, Vt Vocant, non tantum contemplatione religionis sed etiam

exemplo Hobbesii in doctrina morum arguebatur. Quod ex lascriptione atrocissilini Scripti Becmanniani inprimis manifestum, quae ita se habet: Nicolai Bec manni legitima defensio contra Magidri Samuelis Pufendormi execrabiles fisitias calumnias, quibus illum contra omnem veritatem iustitiam, ut earnatus diabolus singularis mendaciorum

12쪽

ortifex, per illasva entia moralia diabolica puto ) toti honesto υ erudito orbi malitiose ae ignominiose exponere voluit. Naturalissae bratalis eae gentilis Pinendorsit Apiria

tus usque adeo enormiter se exferit, E perversa operatur, ut me diabolum, nec infernum, nec vitam aeterram dari impie credat, eae duni omnem actionem humanam statuat esse indisserentem, boni ac mali nec praemium, nec poenam fui

ram, hoc tamen pro Savricosuo ingenio firmiter eredit, si viris bonesis V proximo suo audacter V malitiose calumnietur, quod semper aliquid fecis, De mendacii in animis legentium Mereat. Immosum A. H77. Di xv M illud inde exarsit bellum Iitterarium, quod

per XIV. annos pari utrinque acerbitate gestum est, & in quo SchwartZius primum Indicem Nouitatum, in Ρusendo ni Iure Naturae & Gentium Obviarum conscripsit, quem

deinde Becmannus interpolatum, ut testatior esset memoria, Gissae edidit, donec utrique accederent FRIDERI CVs GE-sENius, Antistes Gardelebiensis, VALENT IN Vs VEL THEMIus, Prosessor IenensS, Io. IOACH. ZENT GRAUIUS, Theologus Argentoratensis, cum Io ANNE SCHERZERo&VALENTINO ALBERTI, Theologis Lipsiensibus, Inter quorum certamina CARO Lus quoque S CHAREN-sCHMIDI Vs in armis fuit, aegre serens, Germaniam a Ρωfendorfio Rebuspublicis Irregularibus accenseri. Quarum contentionum Historiam diligenter exposuerunt Io FRID.

Α Danis interea capitur Lundinum, & Μataogiae tempore obsidionis eius delitescere 3 cogitur Puse orsius, unde tandem Holmiam vocatus & defuncto Loccenio, Comsiliario & Historiographo Regio successor datus est A. Quo, si gubernator praecipua laude sertur , qui nauem in hieme,

13쪽

marique scopuloso seruat; cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot tamque grauibus procellis Academicis ad incolumitatem peruenit. In quo munere in primis Commentariis de Rebus Suecicis sub GusTAvO AD OL pHo, tum vero vita CAROLI GusTAVI Suecorum Rege litteris mandata vehementer illustratus fuit. Tandem Berotinum arcessitus Historiam FR I D E R I C I WI L Η E L M I M. Electoris Brandelaburgici conscripsit, & hoc quoque aeterno opere inter Historicos Pragmaticos TACITIs & TΗvANis accenseri meruit. Depromta autem, Ut Holmiae, sic Berol,

ni pleraque ex Aularum Regestis fuere. Inter quae quum in postremo Opere Sereniminae Domus Brandenburgicae Arcana quibusdam evulgari viderentur, pleraque libri exemplaria Aulae iussu immutata fuerunt: Vnde hodie rariorahunt, quae illibata mansere. Quo pertinent sequentes resesculi :Principis inuicti virtutem artesque Minisi lim

suaeque bona e forulis gesa petita de. Non Ilae iudicio Seriptor dum prodit et ornat

suae fugienda notat, quaeque sequenda docet. Non hostis benefacta premit censura maligna Non socii errores gratia blanda tegit, sui sapit Hisoricum communes seruat in usus

Nec temere arcanum supprimit Aula suum. Postremo a Rege Sueciae A. MDCXCIV. Liberi Baronis dignitate auctus fuit Pusendoreus & non ita multo post Berotini rebus humanis valedixit, die 26. Octobris anni eius

SED redeo ad Ius NA TvRAE &GENTI v M. Quae igitur sunt eae praecipue dotes, quas in hoc libro viri eruditi suspiciunt 3 Ingenium versatile, iudicium acre, perspicuitas

14쪽

cuitas eximia, eruditionis cum veteris, tum recentioris copiae immensae, genus dicendi natiuum & dulce. Ita autem rationes suas composuerat AUCTOR, ut primo omnium exponeret Naturam Entium, fue Modorum Faturae humanae Moralium, qui motibus Physicis ab ente intelligente, qualis est homo, superadduntur, ad temperandam libertatem actulam voluntariorum. Pergit deinde ad certitudinem disciplinarum moralium, &eas utique demonstrari posse, ostendit. Qui ante Grotium de doctrina morum liciti fuerunt, ad unum fere omnes THEOLOGI erant, qui sua interesse putabant, hanc artem in recondito haberi, ut in do- cuina morum, a se, tanquam e tripode Apollinis, decisiones

Omnes peterentur. Quod regnum eorum morale in Germania ab Auctore hac noua arte eversum fuit. Demonstrationis autem vocabulo laxius utitur, id omne pro demonstrato habens, quod ex probe stabilitis propositionibus fundamentalibus prono alveo deducatur. Frustra igitur hic GE O M E T R A R v M Axiomata, Theoremata & Corollaria quaesiveris. Desunt enim hae spinae hono nostro, &cum iis, quicquid apud Geometras triste S aridum est, quorum loco omnia hic naturali pulcritudine enitescunt. Transit deinde ΡvPENDOR Fivs ad actiones morales ipsas, &postquam Naturam, Originem & Formam earum docuit, commonstrat, non conuenire Naturae & indoli hominis, ut vivat sine lege, sed potius ingenio eius congruere, Ut qUamdiu Institutis Civilibus caret, secundum Ius Naturae agat. Explicatur postea, quid sit Ius Naturae, cuius praecepta in duos fasciculos colliguntur, quorum alter ossicia hominum erga se ipsos, alter ossicia erga alios complectitur. Incidit autem Auctor in quorundam reprehensiones ', quod omiserit ossicia erga Deum. Suppleuimus huc peietinentia L. ILC. 3. I. II. n. a. idque eo confidentius, quod Pusendorfius

15쪽

ipse officiis Hominis & ciuis inseruit caput de Religione Nu

tural i, ad quod pulchra sunt quae nuper monuit Celeberri

deinde hominisOfficia partim inStatuNaturali,partim inStatu Oeconomico, partim in StatuCiuili consideratAvcro R. Istius,Status Naturalis contemplatione agendum ei erat de Pactis,deSermone, de Iureiurando,deAcquirendoDominio, derectio denique & de Contractibus. In quibus quidem omnibus si quis laedatur, in Statu Naturali, ius suum, ilis armis exsequi potest In Statu Oeconomico officia coniugum mutua subducuntur, ut & ea, quae inter parentes & liberos, doeminos & seruos intercedunti Lascivire non paucis -CTOR visus est in capite de officiis Coniugum, in primis quum Polygamiam quoque Iure Naturae licitam censeret. Quare ipsi quoque a CH R I s T i A N o RGILE, seu, si mauis derico Gessenio tributus fuit SiNCERI WAHRENBER-o ii dialogus de Polygamia. Sed, ut ipse PVPENDOR FI-vs satis docuit innocuam, si iustis limitibus circumscribatur, sententiam suam esse, eo, quod Polygamia, licet illa omnibus Diuinis legibus absolute & semper fuistet permissa, tamen legibus ciuilibus, tanquam plerisque ciuitatibus exitiosa proscribi deberet, & inter Claristianos paucissimi demtur, qui duas pluresue uxores simul habere vel cupiant , ita verus Dialogi Auctor emo ANNEs LYsERVs φ. In PO-strema denique pane huius operis, quae ad Statum Ciublem pertinet, illustratur Ius Publicum uniuersale. Exposita enim origine & Natura ciuitatis, iura Summorum Imperantium, quae adpellari solent Maiestatica, recensentur &1ll histrantur. Succensebatur autem Auctori a quibusdam, quod, praeeunte ΗObbesio, neminem Criminis reum ad

poenam

16쪽

poenam subeundam obligari tradidisset, cui sententiae deinde inter ceteros subscripserunt CHRIsTIAN vs THOMA-sivs & NICOLAvs HIERONYMus GVNDLINGIUS 'Sed hunc quoque errorem refutauimm LNvLLA autem pars huius operis magis inimica & infesta sensit virorum doctorum iudicia, quam qua utrumque Auctoris proponitur Principium, siue propositio cardinalis, ex qua conclusiones deinde omnes deducendae erant. Eorum alterum principium Hendi, alterum principium cognoscendi vocari solet. Illud AUCTOR i in Voluntate D, uina, hoc in Socialitate quaeritur. Contra prius caelum& terram, inter ceteros, mouit UEL THEMIus, indignam sic sibi eripi Honestum & Turpe per se & antecedenter ad voluntatem Diuinam tale, in quo solo, tanquam in sacra ancora, consistere antea Doctrina Moralis omnis videbatur. Et sane non immerito Tyrannicum vocabatur Principium Pusendorfit, quod improuide Hobbesio, suae caussae seruienti, & omne iustum ex Principis voluntate metienti, sublegisset. Si enim recte humana imbecillitas quicquid in se praestabile esse obseruat, id omne Deo, omnium opifici &dominatori, in eminentissimo gradu tribuit; via in sane a, solutissima simul poni debet persectionum Dei omnium, Mihilque velle fingi Deus potest, nisi quod conueniat Naturae humanae. Nam qui liberrimus esse dicitur, idem & sapientissimus est, & qui iustissimus, idem & Optimus, nec opinione distrahi possunt, quae natura cohaerent. Sed it Av-CTOREM ab hoc temperamento P ob sit amor, & cum eo coniunctum studium nimium, receptis sententiis contradicendi, & semel dicta praestacte tuendi cupido. Adgnoscit enim L. I. c. I. g. s. Evtia moralia pleraque ut induceremtur , posulose thfam hominis conditionem a Creatore Optimo b et M

Fundam. I. N. ct s. p. 397. 3 Ia nota 6. ad L. HlΙ. e. 3. 3. 4. Q In via ad Ius Naturae, p. 44

17쪽

Maximo eidem pro bonitate os sapientia sua adssignatam,&

paullo post, Actus, de quibus naturali lege di ovatur, intrinsecam habere vim adsocialitatem, etsi viisi actu exisant libera hominum voluntas inciat, & in g. 6. versus finem emtia moralia non ex necessitate ab ista Ied Dpothetica posita ea conditiove, quam homini prae reliquis animantibus Deus liberi a Ggnauerit, repetit, eoque ipse sententiae nostrae, quodammodo subscribit, lassi quod deinde in alia omnia

secedit. VE R v M Vt fulcienda fuit A v c T o R I s propositio fundamentalis, quae principium essendi dicitur; sic per se stat

principium eius cognoscendi, quod est Socialitas. Non commemorabo, commendari id veterum Philosophorum calculis: nec dicam, praeceptum Christi, quo proximum diligere iubemur sicuti nosmetipsos, in sanctissimam resolui, societatis legem. Sufficit ex eius studio, mediantibus aliis praeceptis, duci posse officia omnia Iuris Naturae erga alios, di nosmetipsos, quatenus haec Iuris persecti sunt, & ad ea Obseruanda cogi possumus. Oilicia enim erga Deum hic seponi supra monitum fuit. Vel sic tamen ΑvCTO R L. II. c. q. g. 3. animum religione imbuendum esse suasit. Quis ni enim constantius quis, id, quod suarum est partium recte& Ordine faciat, qui Deum, remunera rem virtutis, sic terum Vindicem colat, &, reuerentia Diuini Numinis, studium Socialitatis exerceat, quam qui bene & male facta ex praesenti utilitate aestimet, & cuncta sibi permissa credat, quae vindictae humanae subduci posse confidat: de quo merito dixeris:

Sitipes fallendi, miscebit cra profanis.

E V l o E M non ignoramus, plerosque Doctores Iuris Naturae recentiores, ingenii exercendi caussa, aut, ut altiuS, quam maiores sapere viderentur, damnata Socialitate, partim alias propositiones fundamentales excogitasse, partim

18쪽

nullum eiusmodi principium admittere voluisse. sed hi vel aliis verbis idem dicunt, quod prae se fert Socialitas, vel disciplinae terminoS, modo ampliando, modo contrahendo, in alia eam latitudine considerant, vel denique vitrea fracta adserunt, ne casta quidem nuce digna, eoque somniare magis quam disserere videntur. E contrario qui nullum dari principium contendunt, eos a via veri hic fere error deduxit, quod existimarent, immediate statim ad tale principium cie omnibus quaemonibus iudicium ferri debere. Quod tamen non magis disciplinae nostrae indoles patitur, quam si faber catenam fabricari velit, cuius annuli omnes ex annulo princ I pendeant. Potius & hie, nisi quis scopas dissolutas & arenam sine calce malit, studiorum admittendi sunt gradus, ut pedetentim descendendo, Omnes e fonte conclusiones deducantur, & in eundem, si retrogrediaris, pedetentim refluant. ATQUI, inquis, Vel ea ipsa, quae modo laudasti, O ficia erga nosinetipsos parum congrue ex socialitate deri uari videntur. Vineunt enim quoties cum iis quae aliis debemus colliduntur, adeoque Socialitate antiquiora sunt,& proinde illis praeponi, non ex iis derivari debebant. Sic ratiocinari video Io ANNEM NICOLAVM HERTIUM V. C. ' Sed fallitur Dominus H ER T i v s. Socialitas enim non ex aliis tantum, sed aliis & nobis simul consistit, &, ut in collisione, ea erga alios, iis erga nosmetipsos cedunt, sic utraque Socialitati rectissime subordinantur in ceteris eorum partibus. Sie enim eos, qui infestas sibi manus inserre Voluerunt, naturali ratione recte punimus, quod caedes sui

ipsius Socialitati repugnet. Qui, si cautantur in eas se redactos fuisse angustias, ut Socialitati prodesse se posse dissiderent,

infantenti sapientiae eorundem sic occurritur, ut dicamUS, poteris prodesse Societati exemplo fortitudinis, constantiae

D De Socialitate primo Iuris Naturalia principio, Sed . ll. f. s.

19쪽

& patientiae, si quamuis crucieris, si quamuis uraris, si in

Phalaridis quamuis tauro sis, stationem tamen tuam tuitus iueris, donec te avocet, qui te in ea posuit, Deus optimus Maximin. MORTUI vi terrae mandentur, nisi cadauera eorum

publice exponi sceleris interdum grauitas postulet, ex lege Socialitatis quoque ad ossicia humanitatis resere AvCTOR L. II. c. 3. g. 23. quum ad Ius Gentium voluntarium Ius Sepulturae retulisset Grotius. Atque hic quoque recte rationes subducit ΡvFENDOR FIvs. obest enim etor cadauerum superstitibus, eaque dum sepelimus, tenero illi memtis nostrae consulimus, quo homo viuur emper horret asspectum hominis mortui. Similiter saeuitia in bestias comtemplatione socialitatis recte interdicitur ab AvcTORE L. IV. c. 3. g. 6. . Aliis enim prodesse possunt, quibus nos, dum ea enecamus, supersedere nos posse credimus, & in sui sim, las saeui esse solent, qui saeuitiae in brutis adsueuerunt. Ioi TvR finibus, quos sibi constituit AvCTOR satis adaequatum est principium Socialitatis. Vtinam idem, im stas, non esset obcurum I Capere enim te negas, si quam do collidantur ossicia maioris, & minoris Societatis, utrius commoda praeserenda sint, & virum ossicio tuo fatisfecisse

videaris, si Societati, cui adscriptus fueris, prodesse fategeris, dum damnum paras Societati maiori. Atqui pro Auctore hic respondebit M. ANTONINVs ex ea secta Philosophus, quae& ipsa Socialitatis studium commendare solebat: H , ἐριξ, inquit is L. VI. g. 44. λογικὴ καi πολιπικκs gro , Mi πα- τρὶς, άς ιών 'Αντονώω μοι η Pάμη, in A AΘμπω ἡ

At Natura mea rationis es compos, Ecivili societati accommodata. civitas mibi es patria, quatenus quidem Amtoninus Ium, Roma: quilienus bomo, mundor haec igitur tantum mihi sunt utilia, quae bis civitatibus conducunt. E

20쪽

quibus adparet, primum minoris Ciuitatis commoda curarenos Oportere, tum, & si fieri id possit, maioris : neutri autem ulla ratione nisi lacessitos iniuria damno esse debere. DispLiCviΤ porro nobis, quod dissimulare non possumus, AvCTOR, quando Vitae futurae exspectationem, & animae 4mmortalitatem, qua nullus locus in tota Philosophia magis est necessarius, in Iure naturae seponit. Facit id primo in Ossic. de H. & C. g. 8. uuamquam sinimus, inqui hominis nonsolam J ardenti cum affectu iwmortalitati velut immineat, suique defructionem Duementer aversetur; atque inde apud plerosque gentilium inoleverit persuasio de animae a corpore separatae duratione, quod tune bonis hene, malis male sit futurum I eiusmodi tamen circa haec persuasio, tu qua animus hominis plane F firmiter adquies re possit, ex solo Dei verbo hauritur. Idem in hoc opere

profitetur, quum L. ΙΙ. c. 3. g. I9. virum sortem ex consimili ratione intelligi posse, ait, etiams ab immortalitate ansemae abstrahatur. QvΑNTOPERE vel his quinquaginta annis proximis in confirmanda animi immortalitate laudabiliter elaborauerint Philosophi, & adhuc elaborent, omnibus notum est. Praecipua tamen ratio, a qua parum abeunt, quae hodie dicuntur de Monade, & Ente simplici ac iudiuisibili, MFENDOR FII aetate iam omnibus cognita erat. Petitur ea inde, quod Cogitatio non sit Modus Substantiae extensae, ex qua aeque certos nos esse quidam contendunt, mentem post m poris dissolutionem superstitem fore, ac ubi valemus, certi sinmus, sequenti nos momento superstites fore '. Accedunt aliae rationes secundariae, veluti quod immortalis sit anima, quae aeternitatem metitur, quae complectitur infinitum, quae in coelum penetrat, & descendit in terrae abyssiam, quae denique Duitur contemplatione immensitatis diuinae. Ne- que

SEARCH

MENU NAVIGATION