Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

...................................

S. P.

i l ingenio aut industriae meae satis confiderem , superuacuum foret rationes conquirere, quare & ego aliquid operae sui mserim circa excolendam ct illustrandam nobilissimam atque utulissimam disiciplinam ; quae diu neglecta & sere ignorata hoc demum sec lo dignitati sum adseri coepit: cum id apud omneis sat fauoris habeat,

de publico bene velle mereri. Enimuero cum tam celebri serantur sa-ma scriptores, qui priini lumen huic scientiae intulerunt; causas huius instituti exponere non abs re suerit, ne vel actum agere, vel improbam aduersius monumenta tam illustrium ingeniorum comparationem assi elare Videar. Et primo quidem cum quondam iuuenilibus annis Elementa quaedam huius disiciplinae in lucem dare sustinuissem, non tam ex temeritate , aut irreuerentia aduersus eruditissimnm seculum, quam ut illi, qui mihi tunc bene cupiebant, qualecunque haberent specimen , ex quo Oecasionem me commendandi arripere possent; quae apud plerosque binnos excusationem ex aetatis atque conatus simplicitate inuenerunt: d Corum sane videbatur, maturiore aliquo scripto prioris immaturitatem

velut publice deprecari. Quo ipso etiam manifesti mendacii arguentur impuri cuiusdam sycophantae commenta , contra istud opusculum libello famoso disseminata. Etsi iam tum viri boni publicis quoque scriptis calumniam istam ultro consutauerint: & mihi nunquam par visum suerit, isti homini tantum dignationis addere, ut responsi quid eidem reponerem. Sed & illa causa me ad aliquid in hoc genere conandum impellere potuit,

quod cum S E RENI SSIMUS ELECTOR P A LATINUS

ad isthanc disciplinam in Academia Heidelbergensi docendam clementissime me euocasset, primumque me ab eadem disiciplina Prose ris titulum gerere iussisset, quo exemplo deinde alii eandem Prosessionem Iuris Naturalis

32쪽

ralis & Gentium in suas Acastinias recepisse videntur: omnino elaboranis dum mihi suerit, ut ad eam disciplinam excolendam aliquid conserrem, quae primo me interprete in publicas cathedras adstendisset. Et sane poterat adhuc illa suppeditare materiam,.quae non minus ingenii quam imdustriae caperet; nec solum σωματοποιῶν, quod erudito cuipiam Viro vissum, heic relictum: haustum sorte ex illo v IN TILIA NI Hist. Or. L. V. c. Io. Dicta sunt omnia, ante Fam praeciperentur, mox eascriptores obseruata es collecta ediderunt. Equidem palmam hactenus tulisse iudica tus fuit non praeter meritum Hva o GROTIus, qui ct primus seculum ad istam disciplinam aestimandam euocasse videtur, & ita in eadem est Versetus, ut circa magnam ipsius partem caeteris nil nisi spicilegii laborem reliquerit. Quantumcunque tamen eius viri fama nobis cordi sit, qui ct peculiari nomine eiusdem Filio obstricti sumus; latendum tameu est, non pauca ab ipsis plane esse praeterita, quaedam leui duntaxat brachio tractata, quaedam denique admista, quae & ipsum hominem fuisse arguerent. Imprimis autem non exiguam nobilissimo operi labem ad ergunt, queis passim a receptis orthodoxae Ecclesiae sententiis diuersius abit. Qui quidem magnorum ingeniorum infelicissimus labor mihi semper visius suit, circa

diuina aliquid nouare; cum tanta aliarum rerum stupersit copia, in qua alia cui innoxie cornicum oculos configere liceat. Et per isthaec etiam vere ac utiliter dictis auctoritas detrahitur, ac plurimorum asperrimae censurae prouocantur, qui alias contra tales viros ne hiscere quidem digni erant.

Conati quidem fiunt Viri quidam docti editis ad istius libros de Iure Bellis Pacis commentariis his desectibus mederi: quorum unus & alter operae pretium fecit non spernendunt. Aliis tamen longe utilius iudicatum suit, totam istam materiam denuo incudi subiicere, ac in nouam sormam refingere. Sic&TAoMAs Hosa Es in operibus suis ad ciuilem scientiam spectantibus plurima habet quantitiis pretii, & nemo, cui rerum eiusmodi est intellestiis, negauerit, tam profunde ipsum societatis humanae &ciuilis compagem rimatum suisse, ut pauci priorum cum ipso heic comparari queant. Et qua a vero aberrat, occasionem tamen ad talia meditanda suggerit, quae sortasse alias nemini in mentem venissent. Sed

quod & hic in religione peculiaria sibi & horrida dogmata finxerit, hoc ipso

apud multos non citra rationem sit aversiationem excitauit. Quanquam

S illud non raro contingere videas, ut ab illis maximo cum supercilio condemnetur, abs quibus minime lectus suit aut intellectus. IOANNEsSELDENus nemini fortasse secundus haberi posset, si ei propositum fuisset, eadem ius naturale ad uniuersium humanum genus , qu m

33쪽

ti promulgatione iuris omnes gentes obligaturi possent haberi. His ergo

causis motus operi huic manum admoui, atque Universam hanc mat

riam eo , qui mihi commoditanus suit visus, ordine digessi; atque id laboraui, ut omnia solidis de perspicuis rationibus, quantum fieri potuit, confirmarem, S illa, in quibus antea laudati auctores impegerunt, doclinarent. Id quoque pensi habens, quod est apud Q v INTILIA.N v M Instit. Orat. L. XII. c. vlt. Si hanc cogitationem homines habuisent , ut nemo se meliorem fore eo, qui optimus fuisset, arbitraretur: is ipsi qui sunt optimi nonfuissent. Ac ut transeundι spes non sit, magna tamen estientias subsequendi. De caetero uti omnibus , a quibus aliquid ad hoc opus spectans didici, bona fide sitim restitui; cum binignum sit, edi plenum ingenui pudoris Ioteri per quos profeceris, obnoxii contra animi, o infeliacis ingenii, depr hendi in fiacto malle, quam mutuum reddere: ita in eiu n odi materia, in qua suo iure ratio regnat, nullius hominis auctoritas tamia mihi videri potuit, quin id potius amplecterer, quo grauiores rationes ducebant. Eoque hautquidquam offensam metuo Virorum eruditorum, qui adhuc in vivis sunt, popularium cumprimis meorum , quod non raro ab ipsorum placitis diuersiis abierim, modeste tamen, ct citra detrahendi studium, & ut non nisi rationem cum ratione contenderem. Atque inde, quam in alios mihi sumsi libertatem, aliis quoque in mea lubens indulgeo. Neque enim inter illud genus hominum meum profiteor nomen, qui sta- . tim in odia ct iras eneruescunt, si sua omnia velut ex tripode dicta non adorentur; aut qui intolerabili cum fastu crepare non dubitant; se nullos agnoscere errores. Id tamen denunciare non verear, postquam ist- hoc opus S. REGIA MAIESTAS adprobatione sua clementissume dignata est, me nullius praeterea censoris auctoritatem sormidare. Atque istis quidem, quos aut fastus cum ignorantia coniunctuS, aut petulans quaedam πολυπραγμοσύνη ad talia contenda propellit, promtissimum fuerit occinere illud r me sutor vltra crepidam. Si qui alii ad ista campenda accedere velint, illi sblis rationi Sus mecum sibi agendum sciant. Neque enim , si qui ex illis, queis diuinas literas explicare iniundium, nonnullas quaestiones , ad hanc disciplinam proprie pertinentes, sibi definiendas sumsiere, ideo aut hac in articulos fidei potuerunt abire , aut sanae rationi ultima earundem decisio subtrahi debet, aut iplis maiorem heic sibi auctoritatem arrogare conuenit, quam quibus isthaec ex prosesso aguntur. Neque vero nouitatis exprobratio, modo sana ratio addixerit, nobis in hisce magis defugienda aut metuenda est, quam illis, qui hocce seculo rem medicana, scientiam naturρIcm ct mathisin incognitis antea inuentis immortali sua cum gloria illustrarunt vi NTIL Nus

34쪽

Inst. Or. L. III. c. 6. Superuacuus foret in studiis longior labor, β nihil

lireret melius inuenire praeteritis. IDEM U IIX. e. 6. Tanquam con-ammata mi omnia, nihil generare audemus ipsi, eum multa quotidie ab antiquis jicta moriantur. Add. BAco NI de Verulamio Cogitata divisa p. m. 58l. 58a. & Noui Organi L. I. c. 29. ubi rationem reddit,

quare versus incrementa, nouas velut oras philosophiae, omnia ex parte

religionis prauarum spicionum es impotentis festidii plena snt. Quanquam antiquitati debitum me honorem non detraxisse constat, utpote qui passim antiquos potissimum auctores dictorum meorum testes excitem. Recentiorum scriptorum nubem allegando cumulare , superuacuum visum. Inprimis autem quare illos hinc excluserim scriptores , qui interkctae Romanae addictos mores sibi atque consesentias hominum regendas sumsere, quos ipse G st o T I v s ot alii magno agmine in partes v care gaudent; eius rei ratio mihi apud cordatos satis puto constabit. Seu licet istis hominibias suorum traditorum nullum certum iundamentum, aut hypothesin substernere solenne es di sed praeter illa, quae a ICtis mutuari iblent, Divolas ut plurimum quaestiones paribus ratiunculis conii mare contenti, de caetero integras legiones suae sectae scriptorum allegasse

praeclarum habent, quorum unum si noueris, omnes noueris, ita omnes m gno conatu magnas nugas agunt: ut tamen vix ulla sit quaestio, in

qua illi in partes non discedant. Cuius instituti haec est arcana ratio, ut postquam inter sundamenta sacrae istorum Reipublicae est, hominum cou. scientias non ratione, sed auctoritate sacerdotum regi, ubique in promtu sit auctorum nubes, quae qualemcunque sententiam stabilire idonea sit, prout quemque persiuaderi ipsorum interest. Atque inde bono publico pessime mereri arbitramur, qui in tanta solidarum scientiarum luce ad

istas adhuc nugas, regni tenebrarum s tum iuxta ac stabilimentum, i uentutena manuducere laborant. Turpiter vero otio QO abutitur, sit vulpes iungit ac hircos mulget, qui ista in utramque partem disceptare, di cum sima ratione conciliare satagit. Caeterum id quoque monere via sum, me standamentum uniuersi iuris naturalis posuisse socialitatem ii

minis ; quod nullum aliud principuin deprehenderem, ad quod admi tendum , ipsis mortalium conditione sumagante , adigi possent omnes h mines , quamcunque demum circa diuina persuasionem haberent. Neque vero posito hoc sundamento , iusto arctiores huius disciplinae videmtur limites sors t id quod Proibomus magni cui dam operis arguit. Equidem dicitur Ius naturale sicietate esse antiquius. Verum praete quam quod nihil repugnet, obligationem in altero exsistere, antequam exsistat obiectum, in quod illa exerceri possit: etiam enatum Numinis,

d 3 slatim

35쪽

statim atque primus hominum conditus fuit, extat: non est bonum hominem esse solum. Dantur sene ct ossicia seu virtutes tum aduersus Deum, tum cuiuslibet aduersus seipsum. Verum cum religio, quatenus ad discia plinam iuris naturalis pertinet, intra siphaeram huius vitae terminetur: eo quoque intuitu ad Bcialitatem referri potest, quatenus illa societatibus hominum emeacissimum vinculum praebet. Et quae aduersius seipsum homini obseruanda sunt, eundem utique societati commodiorem reddunt. Quaenam autem sit illa morum honestas es innocentia ubique'extra societatem seruanda, seu citra reflexionem ad alios homines, nondum dispicere potui. Quod additur: Societatemformare, es ad eam media adplicare, in naturae arbitrio relictum; eoque s scieratis tantum set ius no.

turale, fore mere voluntarium. arbitrarium, atque mutabile : id inane est. Nam natura hominis seniper ad socialitatem in genere a Creatore determinata est; sed peculiares societates constituere atque inire ex ductu rationis in hominum arbitrio relictum: per quod nullo modo ius naturale redditur arbitrarium. Quid porro planius est, quam hoc; naturam hominis, quatenus a Creatore socialis facta est, esse regulam S sundamentum eius iuris, quod in societate tam uniuersali, quam particulari sit sequendum. Neque vero maiorem firmitatem aut lucem huic distiplinae inserunt , qui isthoesundamentum commendant: Erus, quod naturaliter unumquodque iusta si, ultimum argumentum esse imam naturam, quae legem sui facit. Ductum naturae sequendum, ae diligenter considerandum, ad quod ex se in m

ratibus ducat, unde nos cohibeat. Quocirca ius naIurale quaerendum in conuenientia s disconuenientia cum natura. Naturam autem heis accipiemdam , non vi per corruptam progeniem, I improbos mores nunc deprauata est, sed quae primitus concreata es integra es incorrupta. Enimuero praeteris quam quod pleraque haec dicta videantur petere id, quod est in principio,& obscurum per aeque obscurum explicare; etiam illud, naturam hominis primitus a Deo creatam fuisse integram, S post culpa hominis deprauatam, quaestio facti est, de cuius veritate non nisi ex diuinarum auclaritate literarum constare potest. Et consequenter isthoc iundamentum illi tantum ex Christianis admittunt, qui cum nostris Ecclesiis peccatum originis agnoscunt. Ast eum haec disciplina non Plos Christianos, sed uniuersium mora talium genus sipe stet; tale sane principium constituere conueuientsus sum rit, quod nemo, modo rationis compos sit, abnuere queat. Sed de imhac re iudicium penes sapientes esto. Quod stiperest, uti bonos & cota datos viros huncce laborem meum suo favore dignatur esse non desip ro; ita sicubi sorte hallucinatus suem, id ut humanae conditionis imperfectioni adscribant, summopere peto; cum ictumana plane, ac vesaniae proxima

36쪽

proxima sit immanitas, propter unam aut alteram inutilem herbulam toti segeti ignem immittere, iuxta illud HORATII: Vbi plura niteat in carmine, non ego paucis .endar maculis, quas aut incuria Iudit, aru bmmana parum cauit natura. Neque vero ca est mihi superbia, nec eam adhuc cani pertinaciam addunt, ut monitu sapientiorum aliquid didicisse aut emendasse erubescendum mihi due urus sim. Quin & refellere sine pertinacia, ct refelli sine iracundia paratus ero. Quomodo enim cuipiam cordato erubescendum sit adplicare sibi illud MARci Auto vivi LVI. f. 2I. Si quis conuincere me poterit, palamque mihi facere, quod in re ulla minus recte vel sentiam, vel me geram, Meis lubentique animo muta.

quam laesus est. Laeditur vero, qui in errore μοχ ignorantia persistit.

Neque ex eorum numero esse velim de quibus Λ Is TOTELEs Nicom. VII. c. Io. 'Eισὶ δὲ ἰσχυρογνωμνες eι ἰδιογνώμονες , και ὀι ἀμαειις,

κή ἐι αγροικοι. Sunt pertinaces suae sententiae homines ineruditi. I rustici. B. V.

37쪽

ALΤERI EDITIONI PRAEMISSA.

Lectori Benevolo S.

avs Mic alteram editionem operis nostri de Iure Naturali Saser in innixuui, quarta amplius parte auctiorem, infertis passim, quae' vel ad integritatem huius disciplinae , vel ad eiusdem illustrati

nem facerenti Fuerat animus ista quoque intexere, quae a quibusdam viii & alteri loco obiecta, quaeque hisce a me reposita sunt. Sed restit runt Amici, conuelli non tantum, sed & foedari compagem Operis causati, admixtione illorum, quae malevolis inscitia fere aut calumniandi libido suggessit. Quibus a me occursum est magis prout merebantur, quam prout genio meo arridebat. Supersint non pauca, quae ad exornandam isthanc disciplinam sacere possent, quibusque adeo opus nostrum Ionge auctius fieri queat: Sed stat sententia, eidem ne verbum quidem deinceps addere, ne inanes simius faciendi ansam praebeam amatoribus horum studiorum, pluribus codicibus diuersarum editionum emendis. Sed si Deus vitam prorogauerit, ct per alias Occupationes horas subcisiuas huic studio impendere licuerit, Appendices quasdam peculiaribus scriptis adoris nare constitui, stupplendis iis, quae adhuc desiderari videntur. Nam praeterquam quod passim occurrant circa hanc disiciplinam prauae sententiae, quas conuelli veritatis intersit, non unum restat argumentum , quod rite elaboratum insignem splendorem isti foenerari, dignationemque eiusdem& veram aes linationem in clara luce collocare idoneum foret. Sic nemini non constat, plurima ad disciplinam Iuris Naturalis & Gentium , seu Iuris omnes homines gentesque obligantis in libris Iuris Romani occurrere, sed quibus non pauca positiva, & ad peculiares rationes Romanae ciuitatis adis aptata interspersia sint. Ista si non probe a se inuicem separata fuerint, non potest non notitia Iuris inde prouenire confusa, vacillans, ac inanium litigiorum plena. Vnde meo iudicio magnopere expediret succinctum

indicem

38쪽

indicem formare in libros Iuris Romani, quo indigitentur, quae ibi ad Ius Naturale, quaeque ad positiuum ius spectent, sique adeo accurate Metinter Ius Naturale, seu uniuersale , ct Ius Romanum proprie dictam , seu

ciuitati Romanae peculiare regamur. Sic & multos ante annos medita- Φ.bar Commentarium de Politica Graecanica, sed quem alla necessaria magis hactenus intercepere. In eo recensere institueram dogmata Politica a Graecis scriptoribus, cumprimis Platone & Aristoloe, tradita, suae deinceps sese in Auctores Romanos ac huius quoque seculi scholas script resque diffudere: e quibus non pauca absurda ct erronea, alia turbas a conuulsiones ciuitatum parere apta inueniuntur. Quale opus in os ingericumprimis expediebat illis, qui adhuc pro tuenda decrepiti Aristotelis amistoritate coniurationes inire narrantur Catilinariae similes, nisi quod fratrubus sacramento adstringendis non cruor sanguine mistus, sed cereuilia sectibus turbida pateris circumlata sit. Sed & operae pretium foret inuestigare, num quid persectius S sublimius praeceptis morum per nos traditis contineatur Libris Stoicorum, Senecae, Epicteti & Marci Antonini. Inprum is autem, an & quousque Theologia Moralis Christiana ultra communes officiorum regulas Iure naturali traditas assurgat. Denique cum actiones summorum imperantium , 6 tegrarum ciuitatum saepe videantur diicr pare a regulis officiorum , quas priuatis inter sie seruare necessum est, haut abs re seret inquirere, an & quousque simini imperantes regulis priuati

Iuris sint exemti. ct quousque probari possint illa, quae per Rationem Si

tus vulgo fieri dicuntur, quaeque Gallis vocabulo Coups d ' Dat veniunt. Quam meditationem si quis ingressus suet it, non modico ingenio iuxta ac rerum ciuilium notitia opus esse sentiet. Sed nuin hisce elaborandis sat otii nobis suturum sit, polliceri non sinit suturi temporis caligo. Et somtasse inuenietur otio magis abundans, qui istis pro merito deductis eo labore nos subleuauerit. Interim uti id unice mihi elaboratur, ut pro modula ingenii aliquid publico utile enitar I ita & Tuum , Benevole Lector. Duorem aduersus livoris morsicationes mihi decenter deposco.

B. U.

39쪽

. . . . .................................

BENEVOLO LECTORI

V DΥR o D I T nunc tertia vice in Germania opus Sam. Pusendorfit de Naturae ct Gentium Iure, noua hac editione annotatis meis qualibuscunque audium. Ad ea quamobrem animum applicuerim, eausa non una fuit. Videbam in Hugonis Grotii libros de Belli & Pacis Iure passim notas ac commentaria scribi: at qui in opus hocce tale quid molitus fuerit nosse licuit neminem ; cum tamen id in argumento hoc aliorum, etiam Grotii, labores in quibusdam aequare, in nonnullis si erare, non iniquis rerum aes imatoribus videri queat. Primus sane Pusendorfius, ni fallor, fuit, qui vidit, rerum moralium quoque esse Philosephiam, qudmVOeant, primam, eiusque inclamenta ita polbit, ut non dissicile sit , plura superstruere, commodatura non tantum dis Uynae huic, sed de rei famili τὰ parandae ac tuendae regendarumque ciuitatum prudentile. Ad eam, ut hoc obiter dicam, pertinet etiam Characteristice, siue disciplina de minribus hominum, aut ficum Auctore malis loqui, de Assictionibus Entium Moralium, cuius specimen Theophrastus dedit, ct ante ipsum Aristoim Ies in aureis Rhetoricorum libris Neque enim existimandum, quasi dileiplina haec ipsius iurisprudentiae uniuerialis sit propria. Porro methodus siue tractandi ordo, quo Pulandorfius utitur, est sine exemplo. Postquam enim egit de Subiecto, hoc est, de actionibus moralibus earumque vera imdole ac natura, tum de Legibus ac inprimis de Naturae ac Gentium Iure, quibus dictiones illae gubernantur, ad principia naturalis Iuris ipsa siue ad notiones in natura positas se contulit, easque ita considerauit secundum triplicem statum, naturalem dico, oeconomicum ac ciuileni, ut nihil investigationem effugere, aut, si quid desit . facile suppleri queat. Quod ut oculis quasi cernatur, operis steriem in tabella, quam heic subiungo, adumbrare libuit. Iam & ratio demonstrandi talis est, ut in ea desiderare nihil possis. Si quaestiones incidunt controuersiae, eas plane, dilucide ac sine tripis expedit. Postremum doctrinae, quae heic exhibentur, ad mores egregie sormandos, ad tranquillandas publicas res perquam sunt idoneae. Nemo certe felicius refutauit Hobbefium,' propriis ipsium subinde configens telis. Neque tamen spreuit aeriptorem acutum 2 in demonstrandi arte , quam a

Mathe

40쪽

Mathematicis petitam ad res morales transtulit, sere incomparabilem: imitatus hac in parte apes, quae e floribus venenatis mel sugunt, & in fauos suos recondunt. QuanquIn id aemulis aut inimicis Occasionem calumniam di non unam dederit, qualidi in libris hisce venenati quid lateret. Ouorum calumnias cum Pusendorfius ipse absterserit, erroresque discusserit seriptis, quae in publico ubiuia prostant, nolui ea annotatis ingerere, aut saltem parce attigi. Iustius sorte naevi quidam alii poterant notari, de quibus ita iudicaui, ut modestiae limites non egrederer. Quo re etiam

usus sum, cum aliorum opiniones in partes vocavi, ut nomina etiam non raro reticuerim. Alia nonnulla uberiorem expositionem illustrationen

que requirere via: S profecto non semel conquerentes audiui Studiosos iuuenes, deterreri se a lectione Ob Operis Obscuritatein. Quorum quaestus etsi non omnino iusti essent, dedi tamen operam, ut dictis cum aliunde, tum ex ipso Auctore maiorem lucem laenerarer. A conglomerandis Auctorum, di inprimis ICtorum medii ct recentioris aeui, nominibus, quod praestare facillimum mihi erat, ex destinato abstinui, contentus rationesipias adferre. Magis libuit, seleela veterum Philosophorum , aut Poet rum, aut Romani iuris Auctorum dicta adiungere. Scio id quibusdam displicere, quod dicta eiusmodi ab Ethnicis prosecta sint; quod illi ipsi Philosophi inter se dissenserint, adhaec talia iactitare scholasticum quid i piat, & mores hodierni nunc aliud serant. Quos ut sensu suo abundare libenter patior; ita nescio, an in Republica literaria, quam liberam utique esse oportet, mores allegari queant. Non quicquid e schola est, ct siummis etiam viris placuit, repudiari temere debet. Dissensius ille veterum intra certos terminos constitit. Et quod Ethnici illi fuere, tanto magis in distuplina hac, quae ad uniuersum genus humanum pertinet, audiri debent, ut intelligamus, naturalis iuris intelligentiam nulli hominum, nulli popul

rum interclusem esse. Caeterum, quem vocant textum a mendis quam

plurimis, quaelin priores editiones irrepserunt, diligenter repurgatum dedi; integrum tamen O ne minima quidem sui parte mutilatum , ne crimen suppositi partus mihi obiici iure possit. Si quid autem mihi hum, nitus contigit, si quid erratum in , qui tempus, intra quod annotata haecce conscribere licuit, ct temporis mei rationes norunt, facile condonaturos confido. Sphalmata vero Typothetarum, quovum non pauca in subita sim notatorum lectione deprehendi, quisque sitopte iudicio non difficulter emendare poterit. Scribebam Gissae XII. Calend. Martii. MDCCVI. --m.

SEARCH

MENU NAVIGATION