Sam. L. B. A Pufendorf De jure naturæ et gentium libri octo. Cum integris commentariis virorum clarissimorum Jo. Nicolai Hertii, atque Joannis Barbeyraci, accedit Eris Scandica. Recensuit & animadversionibus illustravit Gottfridus Mascovius. Tomus pr

발행: 1744년

분량: 897페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

que tamen his Omnibus utitur ΑvCTOR noster, sed satis habet adduxisse desiderium immortalitatis, consensum gentium, quae non penitus extra morta proiectae fuerint, & imstitiam Diuinam, qua quum malis hic saepe bene, bonis mule sit, vitam multi futuram sperauerint, in qua, inuerso rerum ordine, malis male, bonis bene, futurum sit. Ιmo hoc posterius argumentum ipse frangit, dum L. II. c. 3. g. I9. nondum liquido probatum esse ait, quodlibet recte factumn cessorio aliquo praemio extrinseco esse mactandum. Depr, tum ergo & hic iudicium Auctoris lectione HOBBpsit . Videtur, utpote qui non tantum animam extensam esse, blaterat, sed ultra progressus, plane quidquam dari negat. quod extensum non sit, Leviathanis c. 4. Fateor vel sic impium videri ipsi Pu FENDORFIO L. ΙΙ. c. g. g. Ι9. si quiS ndiget animae immortalitatem; eamque ex Verbo Diuino lucidissime intelligi, eundem adgnoscere in Praefat. Ossic, Orum d. l. Sed haec quidem purgandae huic noxae minime sussiciunt. Nam, si vel possibilis tantum esset animae immortalitas, rationem eius haberi in Iure Naturae nostra intererat, quia per eam adstringitur Obligatio interna, qua

Dei reuerentia in ossicio continentur homines: tantum abest, ut in tanta grauissimorum argumentorum copia, omissis palmariis, eleuatis ceteris, animae immortalitatem tanquam sententiam minus necessariam semouere deberet.

Non obsunt haec hominibus quidem Christianis, qui, ut in

Resurrectione corporis, certi runt, futurum, Ut corpUS natura mortale & corruptibile, induat immortalitatem, & perduret in aeternum; sic idem de anima, etiamsi eam natura mortalem esse opinarentur, credere possunt. in Sed omnis religionis hominibus, quotquot rationis usu pollent, scribere se profitebatur AvCTO R, ideoque omnium etiam homunum animis vinculum ei inliciendum erat, quo ad morum innocentiam, integritatem & sanctitatem obligarentur. Quae ia

22쪽

Quae quanquam ita sunt, non tamen ideo secum pugnat ΡvFENDOR FI Vs, quando vim iurisiurandi in iure Naturae admittit. Est denim id adhuc validum sticietatis vinculum , quatenUS Deus periuros etiam in hac vita punire intelligi potest, iidemque poenis humanis obnoxii sunt. VLTIMvs mcus de AUCTOR is nostri virtutibus &vitiis ad eruditionem eius pertinebit. Interiorum enim ii telarum laudem ei negat BOECLERVs . Nam quum apud Illustr. Boineburgium de Elementis eius Iurisprudentiae uniuersalis iudicium ferret, constare sibi aiebat inubctis argumentis, Pusendorfium in lectione veterum nortam versatum esse, quam iactitet. Neque se temere hic decipi addit, utpote qui nimis diu hoc laxum voluerit. Intelligi enim Aristotelem, Platonem & alios sapientes Graecos Ρufendorfio non nisi alieno ore loquentes, interpretra autem ipsorum Graecos, infinita doctrina plenos, Poetas porro cum doctissimis Scholasticis Graeas, omne denique genus Scriptorum Graecorum ne a limine quidem ei salutatos esse. Ρauca dari, quae de Latinis habeamus. At Graecorum thesauros immensos & inexhaustos esse. Confimmantur haec eo, quod Aristotelis, Platonis & ceterorum Graecorum opera in his quoque libris saepe Latine tam tum, interdum perfunctorie a adducuntur, & tot praetem ea loca a Ρusendorfio excitantur ad rem nihil facientia, ut ex Florilegiis sapere videri possit. Idem denique in interpretando loco Xenophontis, imperitiae seritionis Graeci

23쪽

laus ρ Leotychidem, qui se Agidis filium perhibebat, suc

cessorem eius in Regno esse posIe, quatuor ex caussis. Prumo, quod Agis Leotychidem filium suum esse negasiet, tum quod idem mater eius profiteatur, quae rem longe certius iciat: porro, quod Neptunus, Ut Leotychidem mentiri indicaret, patrem eius terrae motu e cubiculo in hominum conspessiim expulerit - quod, post illud tempus quo puter eius adulter fugerit, Leotychides mense natus sit decimo. Horum autem verborum summam sic refert Pusem doctus d. l. Apud Xenophontem Agesilaus Leo elatae ex hisce rationibus controuosam mouet, quod aliquando pater eum se suum negaset, quod patre esset formosior, quod decimo meus pos ultimum congressum Midis cum m tre foret notus, quod Agis matrem ipsus thalamo e selist t. In quibus quatuor rationibus a Xenophonte adductis, sola prima recte se habet, secunda plane a verbis eius abit, tertia autem & quarta sensum eorum inuertit, & quin in tertia de decimo mense dicuntur, ut constet Leotychidam esse silium adulteri, eo detorquentur, Ut constet, eum non esie filium Agidis; quae denique in quarta de Neptuno adulterum propulsuate reseruntur, frustra Agidi matrem eXpe,

lenti tribuuntur. VERUM

24쪽

V RuM Pusendoreo non exiguam sermonis Graeci facultatem fuisse, indicio sunt IOANNis MEvRsi I Miscellanea Laconica, siue variarum Antiquitatum Laconicarum libri IV. &LΑvREM BERGII Graecia Antiqua, quod Opin utrumque ab eo Amstelodami editum fuit MDCLXI. in m. A placitorum porro Moralium Dinore nemo aequus iudex tam exallam linguae Graecae requisiverit notitiam, quam a Grammatico, quem solum omnia Scholiastarum scrinia excussisse oportet. Latine subinde Scriptorum Graecorum Verba exhibendo, Lectoribus consulere voluit Pu FENDOR FIVS, quorum multi Graeca horrent, & qui rarissime damnum secerunt, quum s re omnes hi loci recte translati sivit. Quodsi semel & iterum in exhibenda Graecorum sententia falsus est A vCTOR ; facile in immensa locorum copia excusatio ei parari potest ab limmam imbecillitate: Namque ubi plura nitent in carmine, non ego psilicis Ossevdar maculis, quas aut incuria fudit Aut humana parum cauit Natura '. Flores, qui ab argumentis, quorum caussa adducuntur, alieni sunt, aeque facile e penu AUCTOR Is quam e Florilegiis d promti esse possunt: & quicquid id sit, dandum est aliquid Av-CTORI, acerbum iudicium Boecteri a se amoliri cupienti. Locum denique Xenophontis verisimiliter non inspecto Xenophonte,ex alio quodam Scriptore Latino recentiore hausit, qui Graecorum sensum sola diuinatione adsequutus sibi vide.

batur. .

AT uvE haec quidem de Pu FENDOR FIO, eiuSdemque Iure Naturae & Gentium celare Te noluimus Benevole Lector. Iam, quid ipsi in hoc Opere praestiterimus, ut indicetur, exspectas. Prima igitur nobis cura fuit, ut labes, quae post HER TII curam conteXtui adhaerebant, quanto possent, eluerentur studio. Deinde soliciti fuimus, ut Auctorum,c 2 MOS

25쪽

quos Pusendor fius laudat, opera per capita & paginas, quam ab ipso fit,

designarentur accuratius. Porro in id incubuimus, ut eiusdem senistentias, quoties Verae essent, confirmaremus, non quod Deus quidam ανιιuαδετηθει nobis videretur Auctor noster, sed quod deprehendissemus, quosdam male saepe mentem eius percepisse, alios contradicendi libidine complura sine caussa damnasse. Quae autem recta nobis videbantur, ea collatis praecipue legibus Diuinis & Romanis illustrauimus. Et Scripturae quidem S. consensu Ius Naturae non tantum collustratur, verum etiam confirmatur. Romani autem Iuris aequitas facilius exigitur, si instituta eius ad normam Iuris uniuersalis examinentur.

Quae quidem aequitas potissima eius pars est, quum eam propter receptum sit Ius Quiritium, & placita arbitraria, quae in eo occurrunt, veteri Reipublicae Romanae plerumque propria sint. Noui, multos etiam in applicatione forensi iuris Romani, arbitraria naturalibus miseere: sed hi fere Barioli glandibus vescuntur, pane reperto. Iurisque disciplina non adiuuandam societatem humanam utuntus, sed ad pessundandos alios, quorum fortunis inhiant. In quorum hominum manibus si leges Corporis Iuris Iustinianei videas, recte eas compares denistibus Draconis a Cadmo intersecti. Vt enim ex his armatorum multitudo prognata, quae inter se domestico bello conflixit; sic ex fragmen.tis Iureconsultorum & Constitutionibus Principum, illotis quando mani. bus tractantur, innumerae indies lites eaedemque superfluae nascuntur. 'b. - - si isque si ges clupeata virorum.

Exemploque parisunt omnis turba, suoque Mane eadunt subiti per mutua vulnera fratres '. Inseruimus nostris Annotationes Nico LAI HERTII, cum, quod

prosectae a manu viri perelegantis & pereruditi ingenii, tum quod plenae essent Philologicae, Historicae & luridicae eiusdemque Pragmaticae lectionis. Quae autem a Celcherrimo Viro, IOANNE BAR-B ς Y R A C O, qui Putendorsum& omnem rem litterariam dudum sibi meriti Genluxit, tradita fuerunt, in praestantissimis Commentariis adversionem Gallicam operis nostri, eius messis praecipuam partem non malo sed hono carmine in horrea tua excantauimus, adeo libero caeterum stilo, ut plus addidisse, quam ab eo nos accepisse iiste meritoque dicamus. Indices tres, unus Auctorum alter rerum, tertius Eridis Scandia eae quoque noua ratione a nobis adiecti sunt, quoniam Pulandorsius iis non amplius carere posse videbatur.

D Ovinius Me an . L. III. v. Ilo in Iaa. 23.

26쪽

VANDALORVMQVE REGI, AC

PRINCIPI RUGIAE,

NEC NON COMITI PALATINO RHENI, BAVARIAE,

28쪽

DOMINE CLEMENTISSIME.

ΟΝ longe sunt arcessendae rationes, RER AUGVsTISSIME,

quas excusandae audaciae meae debeam allegare, quod huncce librum MAIm TATI Tu AE confecrare sustineam. In sapiem

tissimis legibus, quas populo sibi quondam peculiariter dilecto

ferre dignatus est Deus, Ipse sibi vindicabat prima quaeque laecunditatis specimina non animalium duntaxat, sed & quae mortalium prouocata lab re terra quotannis prosunderct: scilicet quod fas esset, antequam ipsi eas res usibus suis adplicarent, publice profiteri, omnem istam naturae ubertatem Dei beneficium esse; illum animantibus vires sese multiplicandi, agris S arboribus fructus protrudendi insevisse; Eiusdem dono selicissima se regione potitos. Quin & mortales inter venerationis aut singularis affectus argumentum habetur, primitias seleeliorum fructuum offerre, queis post tarde labentis anni moras ipsa nouitas lenocinatur. Gratioso primitiarum nomine, & hicce liber ad MAIEsTATIs TvAE delubrum deponitur; primus quippe ingenii foetus, in CARO LINATU A conceptus editusque, qui publicam eruditi orbis lucem subire non sormidet. Eo impensius propitiam MAIEsTATIs Tu AE auram sibi exoptat, quod prout ista allubruerit, ita vivacitatem sibi, fatumque praecepturus sit; postquam ex eo solo, quod ad tanti argumenti illus rationem ingenium aut industria mea conferre poti , applausum seculi sperare, ambitiosum plane S improbum laret. Caeterum eius voti fiduciam ex ipla potissimum CARO LINAE gratia adsumere audet. Hanc enim cum conditoris sui nomen praeferre iusserit MAIESTAS TUA, eiusdem celebritatem sibi peculiariter cordi suturam satis ostendit; eoque isthaec suturae foecunditatis rudimenta haut reiectum iri spes est, quod ct caetera eiusdem ingenia minus verecundentur famam lacessere, postquam de tanto sibi tutelari Numine cautum intelligunt. Et sene quod eiusmodi potissimum monumento teneros annos insignire ΜΑ-

29쪽

XXIV

1gsTAs Tu A voluerit, id & suturae Tuae magnitudini laeti no praeludit augurio, quasi recenti Opus foret ac vegeta ingeniorum vi, quae gestis Tuis dicendis sit defatiganda :&de MAIEsPATIs TUAE in pietatem, honestamque animorum culturam propensione splendidissime testatur. Quanquam ad istam cape issendam MAIEs Tas Tua non modo excitato Musis nouo delubro, sed S proprio exemplo ciues suos excitatum it. Sane enim mirabundi percipimus, quam felici successu MAIEsTAs Tu A uiuidam istam capacissimi ingcnii vim per omne sapientiae genus circumstrat, qua quidem imbui decorum aut proficuum suerit illis, quos summo rerum humanarum fastigio Deus destinauit. Iam primum sincero de diuinis sensu imbutus animus, ut Supremi Numinis pace conciliata semper meminerit omnia ad ipsius placitum ac gloriam referre, atque ita subiectum sibi gregem moderari, ut ratio eidem constare possit apud illum, cui in reges ipsos imperium est. Simulque perspectum, sanctissima morum praecepta, quae cum diuinis mysteriis simul inculcantur, ita eum indole vitae ciuilis

conspirare, ut ista per impetrantes aeque ac ciues pressa beatissimum rei p. statum producere sint idonea. Inde curae suit haurire linguas, eruditarum animarum interpretes, intelligere vitae humanae genium, mores ac studia mortalium expendere, quae vis irritandi animos, componendique, quibus mediis ciuitati intus quies, aduersus exteros securitas constet. Aliorum praeterea exempla Principum, ac inprimis Maiorum Tuorum bello ac pace

egregie gesta perlustrata, quae ct stimulos ad paria aut maiora patranda subdere possent, ct planissimam designare viam offensia procul ad immortalem gloriam grassandi. Denique nec illa Regiorum studiorum postrema pars suit, nosse, quae instituta mortalium vitam temperent, quae hominibus inuicem obligatio, quibus legibus diuersorum inter te populorum negotia regantur, quae causa aut compages ciuilium societatum, quae imperantium potestas, quod ciuium aduersus hos, aut inter se vinculum. Quorum pleraque cum isti libro deducere propositum suerit, vel ipsa argumenti commendatione apud MAIEsTATEM TvAM molliorem sibi admissionem pollicetur. . Praesertim cum MAIEsTAs TvA huic diseiplinae maximam dignationem addiderit, dum eandem in Regni sui Academiis obli-ee doceri iussiti Scilicet quod indignum videretur. Vlpiani ac Papiniani

decretis Omnia pulpita resonare; Creatoris O. M. leges, per congenitae rationis lumen mortalibus insinuatas , incultu velut obilescere , reliquarum utique legum sundamentum & norma , iura ciuilia nobilitate tantum

excedentes, quantum omne genus humanum una Ciuitate, totiusque ciuitatis salus S tranquillitas singulorum ciuium incolumitate potior est. Et cum Mai Es Tas Tu A ad isthanc disciplinam in recens abs te instututa

30쪽

tuta C A R o L I N A docendam lautis me conditionibus clementissime eum eare dignata sit, non visa fuit ratio magis idonea expromendae deuotissimae venerationi eo nomine MAIEsTATI TvAE debitae, quam si imhoc qualicunque documento declararem, saltem voluntatis affatim esse, squa tenuitas ingenii patiatur, aliquid ad exornandam, quae commissa est, Spartam conserendi. Quodsi conatus iste ΜAIEsTATI TU Λ E quocunque nomine probatus fuerit, neque caeterorum, qui aequi sunt, fauorem despero, neque iniquorum malevolentiam formidabo. Ita Deus Optimus Maximus sceptrum MAIEsTATIs TvAE secundet, ut C A o L I S, GusTA v s LUE Tuis per gesta Tua non minus splendoris accedat, quam Familiae, Regnoque Tuo ipsi intulerunt; TUA MQUE MAIEsTATE M coelos adeuntem non nisi seri nepotes videant; postquam C A g o-LvM UNDECIM v M. delicias & miraculum seculi praesentis , admiratio. nem & exemplum suturorum absoluerit.

SACRAE REGIAE

dsAMvEL PUFENDOR F. LECTO

SEARCH

MENU NAVIGATION