Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

so8 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

nime possit, ut sententiae contrariae, vel eontradictorIae sint simul verae, vel falsae ἔ ita quoque fieri nequit, ut, si duo de iure vel injuria contendunt, vera sit utriusque sententia, uno assi ante, quod negat alter. Iustitia igitur belli nonnisi pe. nes eum est, cujus vera est sententia.. 634.

Quod ex

parte una

per stiη- justum. Quoniam bellum ex utraque parte justum esse nequit l. 633. ; quacraque demum de causa bellum geratur, non ni' partis unius arma justa sunt, alterius vero injusta, etiamst contingat, utrumque belligerantium putare, se justam fovere causam. Quamvis uterque belligerantium putet, se justam fovere

causam, non tamen propterea utriusque judicium verum est; sed verum non est nisi unius, ae ideo alterius necessario falsum. Id ubi contingit, uterque bona quidem fide agit ; non tamen juste, cum juste agere nequeat nisi is, qui jure agit. Ae ideo in causa dubia jus ad bellum inferendum non nasci ostendimus ex injuria partis alterius, quoniam haec manifesta non est, sed ex rejectione modorum, quos ad componendum controversias Praescribit lex naturae, nee tum belli jus dari ad obtinendum id, de quo contruvertitur, sed transactionem, ut Per eam controversia componatur cf. 37 a. . Monuimus jam ante, 'victoriam perperam aequiparari sententiae judicis, quae victum nocentem declaret t. f. 63 a. . Quod enim fallat opinio eorum . qui existimant, victum judicio Dei per ultimam victoriam reum fieri, alias jam docuimus not. 3. IO9 .Pan. F. Jur. πα. . Quodsi ergo via demonstrationis detegiminime possit, ex qua parte bellum sit justum, sive ob igno rantiam iuris naturae, seu certae scientiae defectum, sive ob fa ctorum insussicientem notitiam, aut falsam interpretationem; suspensum de justitia belli manet iudicium etiam post ulti mam victoriam, nec eventus belli essectum alium habet, quam ut transigendo Per pactionem paeis controversiae indecisae sis.

532쪽

Cap. VI. De Dre belli Gentium. 33

nis imponatur, ex qua jus acquiritur ad id, de quo convenatum est, si vel maxime antea nullum jus ad idem victori comis. Petebat Gotius I. a. c. aa. I 3. definiturus hanc quaestio. inem, an bellum utrinque justum esse possit, varias acceptio. nes vocis iusti distinguit; sed distinctiones istae ad Ius naturae& Gentium minime pertinent, eum in eo fixae retinendae sint terminorum significationes, quas in definitionibus iisdem vim dicavimus , & secundum easdem enuncianda sint judicia.

g. 63s. Qui ob ignorantiam vel errorem invincibilem patiat, se justam An ignoran- belli eatisam habere, cum non habet; et injustitia belli imputari ve- tia vel error qtiit. Patet hoc ex eo per consequentiam immediatam, quod insincibilis in genere ignorantia I. Iso. parti r. Hae prast. unis. & de justitia error invincibilis imputari nequeat I. s 3 a. pari. r. Phil. pram belli impat Enis. 2. ri possi. h. 636. Bellum panitivum licitum ηοη est ην ei, qui injuriam idi Quando isti reparabilem accepit, nec sit Mi de eadem satisfiat alio modo obt, lam puniti

aere potest. Ius enim belli non habet nisi is, cui injuria facta savis

est g. 6ι . . Quamobrem cum bello punitivo poena su- tum. matur ab altero l. 6 36. , ad poenam autem exigendam nobis jus sit, ut laedentem adigamus, ne in posterum denuo laedat, & praecaveamus, ne exemplum ejus secuti nos, vel ipse etiam alios laedere audeat L . a OI8. 3 6 a. pari. r. Jur. nat. p bellum punitivum licitum esse nequit nisi ei, qui injuriam irreparabilem accepit. Enimvero bellum punitivum est bellum offensivum c g. 636. . Quamobrem cum bellum offensivum ob injuriam irreparabilem tum demum licitum sit, si de ea satisfactio non aliter quam vi armorum

obtineri possit 3. 63o. ι bellum punitivum licitum non est, Ss s 3 nisi

533쪽

sso Cap. VI. De gure belli Gentium.

nisi ei, qui injuriam irreparabilem accepit, nec ut sibi de

eadem satisfiat, aliter obtinere potest.

Ut bellum punitivum sit licitum, necesse est, ut iniuria tibi facta fuerit ab eo, cui infertur. Eodem enim consulitur se. curitati in posterum, ut sis tutus ab injuria aliorum: id quod maxime convenit fini civitatis I. I a. I 3. Para. δ. Jur. nac), ut dubitari nequeat, Genti quoque competere jus puniendi Gentem, ut tam propriae, quam communi Gentium securitati consulatur. Frustra lex naturae laesionem Gentibus prohiberet f. r73. , s Genti impune Gentem laedere liceret. Ex obligatione igitur Gentis non laedendi naseitur laesae jus puniendi. Satisfactio de injuria irreparabili poena est, & de ea tibi satisfactum, si satis prospectum sit securitati futurae. Qua mis' obrem cum poena gravior illicita si, ubi levior sumeti Io6s. Pan. l. yrr. nat.); nec bellum publicum licitum est, nisi tibi aliter de injuria irreparabili satisfactio obtineri nequit. Duplex est belli punitivi sinis, unus punientem, alter reliquas Gentes respicit. Neque enim eodem saltem intenditur, ne in posterum denuo injuriam tibi faciat, qui 'punitur, verum etiamne aliis injuriam facere audeat. Ex poena enim , quam patitur, discere debet, quod alteri iniuriam faciens sibi male conissulat. Nihil hic de Gentibus dicitur, quod non valeat des n. gulis in statu naturali, & in civitate de judiciis, Prouti maniis festum est iis, qui omnem Juris naturae doctrinam justo ordiisne, quem in systemate nostro observavimus, animo compre. henderunt. Quodsi ergo quis in hisce adhuc haesiter, is ea in. primis relegat, quae de jure puniendi in parte prima Juris naturae demonstravimus & in parte octava de jure puniendi in civitate inde deduximus. Ita nimirum Harissime perspicier, de statu naturali non esse statuendum ex civili, sed vice versa de civili cx naturali, ac per consequens ius belli Gentium in.

534쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium. SII λ

. s. 637. Quoniam bellum punitivum licitum non est nisi ei, Au Gens ab qui injuriam irreparabilem ab alio accepit I. 63 6. I bH- alia puniri .

LV punitivum si itum non est in Gentem, propterea quod sceleratis a post obest, seu jus naturae immaniter violat, aut tu Deum delinquit. scelera , Contrariam sententiam defendit Graius I. a. e. dio. o. Mist V in O seqq. Error autem inde fluxit, quod sibi persuadeat, ma- Deum. lum in se tale esse, ut puniri saltem possit, jus vero puniendi

competere ei, qui non aeque nocens est. Vide l. c. g. 3. 'Asteum rationem naturalem hujus juris ipse reperire nullam potuerit, quae satisfaceret; sateri cogitur, per naturam determis natum non esse, cui jus hoc debeatur, nisi quod satis indicet natura convenientissimum esse, ut id fiat ab eo, qui superior est, non tamen ut omnino hoc demonstret este necessarium, . nisi vox superioris eo sumatur sensu, ut is, qui male egit, eo ipso quovis alio inferiorem censeatur se fecisse. Ecquis non videterrorem de malo in se punibili in eas angustias redegisse Groetum, ut quomodo se extricare debeat reperire nequeat. Jus puniendi in civitate etsi competat superiori, non tamen ex superioritate originem suam deducit; sed non aliam ob rationem eidem competit, quam quia ius puniendi privatorum in ipsum translatum & potestas legislatoria essectum habere nequit fine jure puniendi, cum civilis obligatio metu poenarum introducatur. Justum hellum in eos esse Gratius pronunciat f. qo. n. a. qui in parentes impii sunt, qui humanam carnem epulantur, qui piraticam exercent. Sed miscet ea, quae cum injuria in alios conjuncta sunt eum hisce, quibus injuria

nulla aliis insertur. Nohis hie de his sermo est, non de illis: videbimus enim postea, quantum liceat Genti ob injuriam tertio factam Gentem punire, a qua ipsamet laesa minime fuit. Missa vero erronea ista sententia de hello punitivo licito in Gentem sceleratam & in Deum impiam; cautionibus istis MPm non habemu , quas Urotius I. r. sqq. dare coactu

535쪽

fuit, ut absurdas consequentias declinaret . nec bellum puniri. vum in bellandi licentiam converteret. Equidem negari non potest, in historia antiqua oeeurrere exempla belli punitivi in Gentes, quae Gentes alias minime laeserant, sed vel jus naturae in se violabant, vel moribus utebantur ab aliis Gentibus

parum probatis, veluti came canina vescentes & mortuos cremantes, non humantes, qualia recensent Graius & commentatores a nobis non repetenda; non tamen ex factis Gentium statuendum de jure, sed de factis potius illarum ex jure. Non ignotum est, apud vetustissimas Gentes, eis non essent incultae, multos in Jure naturae obtinuisse errores, inter quos etiam referendus est in jure puniendi admissus. Praeterea vix est, quod dubitemus praetextum a jure puniendi sumssse eos, quibus justa causa belli non erat. Quod vero delicta in Deum commissa attinet, nulla datur ratio naturalis, perquam appa reat, jus injuriam in Deum a Gente commissam vindicandi competere Genti. Et si tale jus admittatur, inde non aliud sequetur quam mutua hellorum licentia. Deus f himet ipse lassicit ad vindicandam injuriam sibi factam, nee in eo indiget auxilio humano. Conserenda hic sunt, quae supra de jure Gentium circa religionem ostendimus & annotavimus I. as9. V seqq. . Ceterum cum nullum jus puniendi delicta in Deum Gentibus competat, nec opus est, ut cum Gotioloe. cit. I. 46. anxie disquiramus, quinam errores de Deo& quaenam facta hominum pro injuriis in Deum habenda

s. 63 8. athei Similiter quia bellum punitivum licitum non estinus, Deu- nisi ei, qui injuriam irreparabilem accepit 3. 636. ; ntilli

mus, idolo- quoque Genti bellum punitivum licitum est in aliam, quia athei latriast belli inmm, vel Delmam profitetur, aut idololatrica est. pu WV Ob atheismum & deismum nemo puniri potest in Rep. sta causa. f. 64s. Di iligod by Coral

536쪽

cap. VI. De Dre belli Gentium. SI I

s. 64s. para. R. Iuri nat. . Quamobrem si vel maxime concedas, Genti competere jus puniendi alteram ob facta, e quibus nulla in ipsam injuria redundat; atheismus & Deis. mus non foret causa justa belli punitivi. Et quoniam cultus idololatricus ab erroribus, quae de Deo laventur, derivatur. ob errores autem nemo puniri potest 9. 644. Part. δ. Fur. nat.); de idololatria idem prorsus tenenὸum. Poena in Genis rem a vera religione alienam non aliud intendi poterat, quam . ut Gens religionem punientis in Re p. sua introduceret. Id vero illicitum esse, ut Gens una alteram vi adigat ad religionem suam in Rep. sua introducendam, supra jam demonstra. vimus I. a 39. . Vide, quae superius annotavimus not. g. 26 r. . Gentibus non aliud competit jus, quam quod vel singulis natura tributum, vel quod sub imperio civili, quod ex consociatione originem ducit & ex sine civitatis metiendum β. 3O. Part. δ. Jur. not.), tanquam pars potentialis conti. netur. Cumque Rectores civitatis non habeant jus aliud, nisi. quod originarie populi est . 34. 42. Part. δ. Fur. nat. ἔnec Rectoribus civitatis aliud praeterea jus competere potest. Ex neutro ainem jure deduci potest jus puniendi Gentem ob atheismum , Deismum vel idololatriam.

g. 639. Si quis vi armorum repetit, quod vi injusta flbi ablatum fuit, euania be bellum offensivum 1imul S vindicativum, S puoitivum est. Idem tum sit simul

dicendam de bello, quod infertur, ut damnum pem juriam datum re- vindicat

sufeiatur. Etenim si cui vi injusta quod suum est fuerit abla- stim N pa tum , qui injuriam secit praedo est g. IOI. sO6. pari. 2. Jur. nitivum.

nem vi adigendi, ut rem sibi ablatam restituat j. 34 a.

pan. a. Jur. vat. 2, verum etiam puniendi I. I I .part. a. Jur.

t. P. Quamobrem si eidem bellum infert vi armorum. suum recuperaturus, cum bellum vindicativum sit, quo id )c olfi Jus Gentium . Tt i quod

537쪽

sI4 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

quod nostrum est consequi studemus g. 6 ao. , punitivum autem. quo poena sumitur ab eo, cui insertur g. 6i 6.); bellum, quod offensivum esse constat I. 6i s.), mul &vindicativum, & punitivum est. Quod N at unum. Quodsi bellum inferatur eo fine, ut damnum datum resarciatur; inferens id agit, ut id consequatur, quod sibi

debetur g. sTa. 38 o. pari. a. Jur. nat. P. Quamobrem cum

bellum vindicativum sit, quo id, quod nobis debetur, consequi studemus l. 6 a o. ; bellum offensivum hoc respectu vindicativum est. Enἱmvero quoniam damnum per injuriam datum, per bapoth. homini autem, consequenter etiam Genti I. 3.), natura competit jus puniendi eum, qui ipsi injuriam secit s.f49. pari. a. Dinnat. , & bellum punitivum est, quo poena sumitur ab altero ue. 6i 6.); hoc resipectu bellum, quod infertur eo fine, ut damnum datum per injuriam resarciatur, punitivum est. Patet itaque, si bellum infertur eo fine, ut damnum per iniuriam datum re arciatur, id simul & vindicativum, & punitivum esse. Quod erat

alterum.

Quemadmodum uno actu & domino res sua rapta fuit, Rinjuria irreparabilis facta, quatenus factum infectum fieri ne quit; ita etiam uno actu helli & res sua repetitur, & qui m iuriam fecit funitur. Interest autem, ut bellum offensivum, in quo simul insunt vindicativum & punitivum, ab eo distinguatur, qui unius saItem est speciei. Plus enim in illo, quam in hoc licet, prouti ex sequentibus elucescet. Idem valet in casu altero quo damnum per injuriam datum.

g. 64O.' An metus ex. Potentia crescen vicina Gentis S metus ex vicina potentia

vicina po- ον es justa belli causa. Etenim Gentes pro virili studere debent, Dissi tiros by GOoste

538쪽

cap. in De Dre belli Gentium s Isbent, ut sint potentes g. 7o. , modo non utantur mediis tentia ' μillicitis β. γα. . Quamobrem si licitis mediis potentiam flatilli eati

suam augeant, cum iure suo utantur β. 339.part. 1. Phil. prast. D. uinio,nullam tibi injuriam faciunt hi. 9 7 s. pan.r.Jur arat. Quo niam itaque justa belli causa non est nisi injuria g. 6i T.), pOtentia crescens Gentis vicinae justa belli causa non est. Quod

erat liniam.

Equidem qui potens est damnum dare aut alio modo laedere potest, ac fieri potest, ut potentia sua confisus damnum aliquando dare vel alio modo laedere velit: quamdiu tamen nec actu damnum dat, aut alio modo laedit, nec animum alterutrum faciendi actu quodam externo declarat, injuria ulla nec facta, nec facienda adest h. 33 a. pari. a. V g. g. 9 9. η 9. pan. r. Jur. nat. 2. Quamobrem cum justa causa belli non sit, nisi injuria facta vel facienda l. 6 17. ; δε-lus metus ex vicina potentia justa causa belli non est. Quod

erat alterum.

Sunt qui defendunt, metum ex vicina potentia iustam esse belli eausam, propterea quod Genti unicuique competit jus ad ea, quibus periculum interitus avertere & ea vitare potest, quae interitum asserre possunt f. 34. , aut ipsam statumque ejus impersectiorem reddere I. 37. . Atat ad conseque dum finem licitum non uti licet medita illicitis g. ri. r bellum autem justum non est, consequenter illicitum . mr. pari. r. Juri nati , cujus causa alia est, quam injuria facta, vel facienda . IIIo. Part. ι. γν. nai. O 6 I p. h. J. NON est quod excipas, si ob metum ex vicina potentia inseratur bellum, ejus causam esse injuriam faciendam, cum potens injuriam facere possit. Etenim injuria nondum spectari potest ut faeienda, quia non impossibilis, seu alteri non desunt vires, ut laedere possit: ex hoc nimirum solo nondum sequitur, Tt i a quod '

539쪽

si 6 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

quod tibi iniuriam si famulis, immo sola possibilitas intrinseca nullam probabilitatem parit, etsi lassiciens ratio sit, ut omni circumspectione utaris, ne quicquam a te committatur, quod in possibilitatein extrinsecam influere possit, prouti Logica probabilium insnuat. Ecquis in statu naturali justum pronunciet, ut, si quis alios viribus longe superet, hi eum vel e medio tollant, vel crura δc brachia rumpant I Metus maxime incertus est, ita ut pro nullo habendus. qui sola possibilitate intrinseca nititur. Eventus autem dubius cum providentiae divinae totus fit committendus 3. II92. Para. l. In naι. Iadversus incertos metus ab ea sola praeidium petendum.

g. 64 . An causa Quoniam metus ex vicina potentia justa belli causa belli justast, non est β. 64o. ς nec justa belli causa est, si vicinus nulla pacti s munimenta ne impeditus tu suo msinitionem faciat, quae damnum aliquando dare . excitentur possit , vel tempore pacis de bello cogiter, veluti milites conscribendo, es de bello classem colligendo, apparatum bellicum comparando. Conveniunt evitetur haec fini civitatis, ad quem securitas spectat . ra. i 3. pari. tempore pa-8, Jur. ηα. 9, consequenter haec omnia facit Gens jure suo eis. I. 3 Q. pari. 8. Jur. nat. , nec dum facit Genti alteri injuriam facit I. 97s. pari. r. Jur. nat. 2, quae justam belli cau-

Ωm eidem praebere possit g. 637. .

Securitati suae prospicere injustum non est: homines enim potissimum eo fine in civitatem coluerunt, ut conjunctis viribus sbi invicem securitatem praestent I. 4. 2. pari. 3. Jur. u. . Licita igitur sunt media ad finem hunc obtinendum necessa. ria. Quodsi iisdem tempestive utaris, nil habet Gens vicina, quod aure de te conqueratur: neque enim eidem prohibitum est smilia facere. Si non possit, impotentia alterius tibi im. Jutanda non est, nec in gratiam alterius tu negligens esse ebes in iis, quae ad statum Gentis tuae perficiendum

requiruna

540쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium. SI

requiruntur. Nemo adeo absurdus est, ut sibi persuadeat, alterum statum suum perficere non debere, propterea quod ipse paria cum eodem prestare minime potest. Quod vero in singulis hominibus absurdum habetur, id non minus in Gentibus absurdum existimari debet f. a.). Ceterum haec sunt licita media adversus metum ex vicina potentia, quibus futurae securitati prospicitur, squidem verendum, ne vicinus potentia sua confisus tibi injuriam faciendi apimum induat. Licita dico haec esse media, non tamen unica, cum hisce plura dentur, in Politica enumeranda.

g. 642. uilibrium inter Gentes dicitur Gentium plurium se- AEquilibri- cundum potentiam ad se invicem relatarum talis status, quo tim inter potentiae unius praepotentis vel quarundam conjunctae po-Gentes quid tentia conjuncta aliarum aequalis est. Idiomate Utrio dici-st.

Appellatio desumta est a ibra, in qua aequiponderatio ab utraque parte aequilibrium facit. Quodsi ergo inter Gentes aequilibrium esse debet, necesse est ut potentiae unius vel quarundam conjunctae semper aequalis potentia aliarum opponi possit, quatenus scilicet hae foedera ineuntes potentiam suam conjungere valent. g. 643 .

Quoniam aequilibrium inter Gentes consistit in eo Nessus statu, quo potentiae unius praepotentis, vel quarundam con- aequilibrii, junctae potentia conjuncta aliarum aequalis est g. 64 a. Unis.s equilibrium inter Gentes sub stit, fieri potest, ut exorto bella vi inferenti equalis vis op natur, consequenter necesse non fit, ut Gens una alterius armis succumbat, adeoque communi Gentium securitati redem prospicitar q. I a. pari. 8. Jur. nat. 2. .

SEARCH

MENU NAVIGATION