Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s38 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

Eni in vero si casus emergat, in quo utrique laederatorum simul praestari nequit, quod promasium; foederatus prior praefertur posteriori I. 3 86. . Quod si ergo duo derati bellum gerant & utrique in foedere promissa praestari

nequeunt, praeserendus omnino est, cum quo laedus ant, quius est. Quod reat alterum.

Uide, quae supra eam in rem annotavimus not. f. 386. .

Quoniam vero a voluntate tua minime dependet, quemnam

foederatorum alteri praeferre volueris; nihil hic valent rationes suasoriae. E. gr. ponamus in foedere priori promissa esse auxilia gratis, in posteriori autem pro certa pecuniae summa. Etsi foedus prius tibi si onerosum, posterius autem masiis favorabile ; non tamen propterea foederatum posteriorem priori praeferre licet. Cessant hic etiam rationes aliae, ob quas alias unus alteri praeferendus, ubi tibi adhue liberum est facete quod lubet. Ceterum cum in bello injusto non praestanda

fint, quae in foedere belli promissa g. 639. 66o.); superfluum foret addere, quod foederatus posterior praeferendus priori, s hic hellum injustum gerat, illius autem justa sint a r. ma : cum enim in hoc casu foedus nullum intelligatur cum priori, dici revera non potest, quod posterior priori praeferatur, quin potius huic praestatur, quod promissum, quia foedus servandum, illi autem non praestatur, quia nihil debetur.Nulla igitur hic datur foederum collisio, ut exceptionem fieri necesse sit. Sane si uterque foederatus bellum injustum gerat, neutri debentur, quae in foedere promissa sunt, sed utrique

eadem deneganda I. 669. . s. 668. , De foedera- Si foederatus contra foederatum bellam rat, etiam foedetis intre se rato prioij contra posteriorem Praestanda sunt in foedere belli pro M. commissis. vlyi pactio pilor expres aliter facta, aut prioris foederati bellum sit

inanis

562쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium. 39

manifesto injustum, quo in casu posterior preserendus priori. Etenim si in foedere priori siinpliciter conventum, ut unus alteri in bello hoc vel istud praestet; tunc id praestandum esse contra Omnes Patet, consequenter per hoc, quod postea foedus cum aliquo initum, jus ex priori foedere quaesitum diminui ac tolli quoad novum foederatum minime potuit. Quamobrem cum nulla ratio sit, cur foederatus posterior excipiatur, utrique autem foederato in foedere promissa praestari minime posse per se pateat; foederatus utique antiquior praeserendus β. 66r. , consequenter si foederatus contra foederatum bellum gerat, foederato priori contra posteriorem praestanda sunt in foedere belli promissa. Quod erat

primum.

Enimvero si in laedere priori expresse fuerit dictum,

ne ea, de quibus conventum, praestanda sint contra hunc, cum quo postea demum foedus initur; cum nemo obligetur ultra id, de quo conventum est I. 383. pari. 3. Pinnat. . nec contra eum, cum quo foedus recentius est, praestanda sunt in foedere promissa illi, cum quo antiquius cst. Quod

erat secundum. .

Quod si denique arma foederati antiquioris manifesto sint iniusta, cum obligatio ex foedere extendi nequeat ad arma injusta, l. 639.), foederato priori nihil debetur. Quamobrem cum nihil Obstet, quo minus posteriori praestentur in foedere cum ipso inito promissa; praestanda erunt

adversus foederatum priorem. Ovod erat tertitim. Foederatum priorem semper praeferendum esse posteriori nulla habita ratione iustitiae belli, sunt qui contendunt, proopterea quod judicium de justitia belli sit penes promissarium. non penes promissorem. Enimvero hoc perinde erit, ac de-

563쪽

Si ejusdem foederis su-cii inter se

committanis

tura

Cap. VI. De Dre belli Gentium.

sendere, in pangendo foedere belli nullam rationem habenis dam esse justitiae belli: quod quomodo admitti possit, non apparet. Cum enim concedendum sit, bellum injustum non esse gerendum ; nec admitti potest, auxilia, subsidia & alia adjumenta ad bellum injustum esse promittenda. Quodsi vero promittere non debes opem in bello injusto ferendam; tuum quoque esse debet judicium de justitia belli, in quo alterum adjuvare debes, nec alteri jus in conscientiam tuam conserre potes: id quod plusquam servile seret, cum ne servus quidem domino imperante injusta facere debeat, nemine dissentiente. Ponamus me tibi promisisse, quod nummos tibi

mutuos dare velim, quandocunque iisdem opus habueris, te vero nummos petere scortandi causa : ecquis dixerit, meum non esse judicium de eo, quomodo nummis ss usurus, ac ideo dandos esse, etiamsi noverim, te eos in mercedem meretruciam impensurum' Gentibus vero earumque Rectoribus non

aliud jus est, quam quo utuntur inter se privati in statu naturali 3. . Promissio de re illicita cum sit nulla ; nec foedera belli ad ea extendenda, quae illicita sunt. Qui bellum injustum gerit, monendus potius, ut arma injusta deponat, quam ut eadem promovere studeamus. Uide, quae supra jam annotavimus not. I. 6s9. 66o. .

. f. 669. Si foederati ejusdem foederis fuerint socii , qui inter se committuntur; neutri praestanda sunt, quae in foedere promi P. Si foederati ejusdem foederis fuerint socii, sine manifesta absurditate promitti nequeunt auxilia utrique contra utrumque. Quamobrem cum pacta ita sint interpretanda, ut ablurdunt cvitetur I. I a 9. pari. 1. Prinat.); evidens omnino est, Opem serendam non esse promissam nili contra extraneum. Quod si

crgo socii inter se committantur, neutri praestanda sunt, quae in foedere promissa.

564쪽

Cap. VI. De Dre belli Gentium. 4I

In praesenti nimirum casu neutri sociorum ex foedere Obligaris, atque neutri ex eo jus quoddam quaesitum s=. 38 a. para. y. Iur. nat. . Cessat igitur hic quaestio, quinam alteri sit praeferendus.

g. 6TO. Si foedus belli initum fuerit contra omnes, exceptis sociis; De sociis in socii tantum intelliguntur, qui nunc sunt, non vero futtiri, niν ex-foedere belli

presse dicatur, es qui nunc sunt, Ψ qui futuri sunt. Interpreta- exceptis. tio enim pactorum facienda de eo, de quo verisimiliter fuit cogitatum β. si a. pari. 6. Jur. nat. P. Quod si vero in foedere belli nominentur socii, de iis cogitatio animum paciscentium subit, qui nunc socii sunt, non vero de iis cogitare videntur, qui posthac suturi sunt, cum alias non simpliciter socios dixissent, sed eos, qui nunc sunt, & posthac futuri sunt, expresse a se invicem distinxissent. Quamobrem si foedus belli initum fuerit contra omnes, exceptis sociis, socii tantummodo intelliguntur, quos nunc una, vel Iars altera contrahentium habet, non vero qui sorsiitan post-

ac suturi sunt. Quod erat unum.

Enimvero si expresse excipiantur socii & qui nunc sunt, & qui suturi sunt, cum nemo alteri obligari possit ultra voluntatem suam 3. 38 a. pari. 3. Jur. nat. , nullum est dubium, quin opem ferre non teneatur foederatus foederato contra eos, quos socios ipse habiturus est, quando is opem ejus implorat. Ouod erat alterum.

In fraudem foederis prioris eontraheretur foedus eum eo. qui in eo est, ut bello cum Priore foederato implicetur.Quamobrem cum fraus omnis ab omni pacto abesse debeat I. 149. pari. s. Dr. nat.); istiusmodi foedus sanctitati foederum ediametro adversatur cf. 6 6. 647. .

565쪽

s4r Cap. VI. De gure belli Gentium.

. 6 II. De Dedere Si quis socio bellum gerenti non praestat ea, qtu in foedere belli 1ine ju- promissa sunt, cum non habeat justam excusationis causam ; eidem sta Masa- injurissm facit, ta damnum, quod inde sentit socius, nataraliter retionis causa sarcire levetur. Etenim si quis justam habeat excusationis cau-aba servato. sam, cur in edere promissa praestare nequeat, praestare non tenetur . 66 s. N seqq. P. Quod erat primum. Enimvero cum laedera sancta sint habenda Gentibus . 3 47. , adeoque praecise adimplenda g. 346.); si

nulla causa justa excusationis adsit per demo: tr. n. i. foedus utique violatur, non praestitis iis . quae vi foederis praestanda sunt. Quamobrem cum ex foedere socio acquisitum sit jus persectum ad ea, de quibus in eodem conventum 4 377. , in violatione autem juris perfecti injuria consistat g. 819. pari. i. Jur. nat. ; si quis socio bellum gerenti non praestat, quae in foedere promissa sunt, cum non habe t justam excusationis causam, eidem injuriam facit. Quod erat secundum. Damnum itaque, quod sentit socius sibi denegata ope vi focilcris strenda, cum per injuriam denegantis detur.

per demonstr. n. a. consequentes culpa cjusdem, damnum vero

omne resarcire teneatur, qui idem culpa tua vel dolo dedit s. s8 o. pari. a. Jar. nat. , ii quis socio bellum gerenti non praestat ea, quae in foedere promissa sust, cum nullam haheat justam excusationis causam, damnum, quod is inde stir-' . tit, naturaliter resarcire tenetur. Quod erat tertium. Non est, quod dicas, foedere non servante socio, nec alis terum amplius obligari ad ferendam opem, si ipsum bello im .plicari contingat l. 43o. : non tamen in praesenti casu hoc sussicit, quia foedere confisus damnum incurrit ob foedus viciis latum, quod hic sumitur: id quod non semper necessaria fieri satis' Diuitiam by Corale

566쪽

Cap. m. De Fure belli Gentium. M3

satis patet. Injuria in omni casu foederis violati sit, ast non semper conjunctum est eum damno, vel quod sortuna armis favet, vel quod defectus auxilii promissi aliunde suppletur, scuti & contingere potest, ut idem si damnum, sive auxilium promisitim mittatur, sive minus.

g. 6Ta. Iu bella Medii dicuntur, qui neutri belligerantium Ddii bello parti adhaerent, consequenter bello sese non immiscent. Di quinam sancuntur vulgo Neutrales, quia neutri parti belli causa favent,& status Gentium, quae nullam belligerantium partem in bello sequuntur, vocatur Neutralitas & earum terrae appella

tur Terrae neutrae. Neutralitas potissimum respicit Gentes belligerantibus vlei-nas, seu quarum terrae vicinae sunt terris, in quibus bellum geritur, quamvis etiam extendatur ad eas, quae cum non nimis

remotae sint, uni parti opem in bello ferre possunt. g. 673. Foedus neatralitatis dicitur, quod cum Gente quadam Redus nea- pangitur eo fine, ut sit media. tralitatis Equidem Gens aliqua etiam sine foedere ipso facto media esse potest, quatenus neutri belligerantium pani petenti ea praestat, quae in bello ipsi ad mento esse possunt & a foetis

praestari solent, vel utrique ea praestat, quae Gens Genti naturaliter debet extra bellum; cum tamen intersit subinde unius belligerantium partis, ne forsan foedus ineat belli cum parte adversa, aut etiam absque foedere Opem in casu emergente eidem ferat, consequenter ne media maneat g. 67 a. , laedus

neutralitatis pangi solet f. 377. , contra quod absque inj tia nihil fieri potest s. 839. Part. r. 3ur. nat. .

567쪽

Cap. II. De yure belli Gentium.

g. 674. An neutrali- Genti unicuique naturaliter licitum est, at t tu bello media, tar natura- si e re civitatis fuerit bello potius abstinere, quam eidem sese immiscere, liter licita. vel belli etiam causa dubia sit. Eteni in cum jus omne populi naturaliter e fine civitatis sit metiendum t. 3 o. pari. 8. Jur. nato, si e re civitatis fuerit bello potius abstinere, quam eidem sese immiscere, in potestate ipsius non esse patet, ut bellum etiam justum gerenti opem ferat . 6io. pari. r. Jur. nat. , consequenter nec opem ferre naturaliter obligatur I. 6O. . Quamobrem cum naturaliter prorsus illicitum sit

bellum injustum gerenti opem scrre g. 636.); naturaliter utique licitum est, ut Gens in bello media sit, si e re civitatis suerit bello potius abstinere, quam eidem sese immiscere g. 67 a. . Quod erat linum. Quod si causia belli suerit dubia, cum non constet, penes quam nam partem sit justitia belli 4. 437. pari. 2.2heol. nat. , in bello autem injusto opem ferre belligeranti non liceat I. 6s6.3, & qui conscientia dubia agit piccet g. 448.

pari. r. Phil. prast. vniv. ς neutri belligerantium parti adhaerendum. Quamobrem cum Gens media sir, quae neutri belligerantium parti adhaeret g. 17 a.)i in causa dubia ut me. dia sit licitum esse evidens est. QKod erat alterum. .

Jus Gentium necessarium, quod internum vocat Grotius, &cujus ratio habenda est non modo in foro conscientiae, sed etiam in gloria Gentis recte definienda, utique requirit, ut justitiae causa attendatur in deliberando, utrum bello alieno te immiscere debeas, an vero ab eodem abstinere, nec susticit,

ut saltem saluti Reip. quid consentaneum sit spectetur. Non igitur opus est, ut Gentes mediae judicium de belli justitia. suspendant, etsi consultum sit ne id publice declarent, immo salus Reip. haud raro, si non plerumque flentium imponati

. quam.

568쪽

Cup. VI. De Dre belli Gentium. y4s

Quamvis vero necesse non fit, ut judicium suum belligeranti. bus declarent; hoc tamen minime obstat, quominus in deis cernendo eo, quod facturae sunt belli praesentis causa, animum ad justitiam belli attendant, quemadmodum attendere debent, nisi Ius naturae transgredi voluerint.

Genti unicuique ab utraque belli erantium parte pemitten- De ηevires

dum, ut si media, ni' foedere alteri obstricta 1it. Etenim Genti tale pe it- unicuique permittendum, ut num alteri quid praestare possit tenda.

citra ossicii erga seipsam neglectum siuo stet judicio, & si quod petitur denegatur, id ferendum f. is T. , consequenter etiam ferendum, ut, si e re sua minime esse ducat opem alterutri belligerantium parti ferre, neutri adhaereat, & vilibertatis naturalis eidem competentis β. s . pari. 8. Jur. nat. θ conscientiae ejus relinquendum, quid facere velit β. T. pari. r. Jur. nat. Ο 3. h. 9 nec ulli rationem reddere tenetur, cur hoc potius facere malit, quam aliud j. 138. pari. I. Jur. nat. , β. 3. h. . Quamobrem cum Gens media

sit, quae neutri belligerantium parti adhaeret β. 6 a.); Genti unicuique ab utraque belligerantium parte permi

tendum, ut sit media . Quod erat Raum.

Enimvero si alteri belligerantium parti foedere Gens obstricta sit, cum Gentes foederatae sibi invicem ea prompte praestare debeant, de quibus in foedere conventum g. 38o ,& foedera sancta esse debeant . 3 47. , consequenter ab omni violatione immunia I. 346. 3, ea parti foederatae pra stare in bello debet, de quibus in belli foedere conventum. Quoniam itaque Gens neutra non est, quae parti belligeran. tium uni opem in bello seri, ac ideo eidem adhaeret .cWM i Jus Gentium . ZZ Z 67 a.

569쪽

346 Cap. VI. De gure belli Gentium.

67 a.); Gens, qive uni belligerantium parti foedere obstricta est, media esse nequit. Quod erat alterum. Quoniam foedus ineundo ad opem in bello ferendum Gens una alteri se persecte obligat g. 377.); eo ipso quoque sese decIarat, quod media esse' nolit, & sese obligati ut mediam esse non liceat, atque hoc modo foedere neutralitas efficitur illicita. Perse autem patet, si in casu emergente cesset obligatio foedere contracta, id quod fieri posse ex superioribus patet i g. 66o. 66s.seqq. , neutralitatem non amplius esse illicitam, consequenter licitam. Atque icto notanter diximus, nisi foedere Gens alteri obstricta sit, non vero si cum altera parte helligerantium foedus, ante hellum scilicet, quod per se intelligitur, initum fuerit. Neque enim hic quaeritur, num foedus fuerit initum, sed num obligatio foedere contracta in casu emergente su

sistat. ' σ

β. 676. De jurepan- Foedar neutralitatis naturaliter licitum est, fl Genti, cum gena foedo qua pangitar, naturaliter licitum, ut si media, S eidem pemitten-ra neutrali- dum, ut cum vna belligerantium parte pariat foedus neutralitatis,

talis. ns alteri foedere belli Osrissa flt. Genti enim unicuique naturaliter licitum est, ut sit in bello media, si e re civitatis fuerit a bello potius abstinere, quam eidem sese immiscere, vel etiamsi belli causa dubia sit g. 6 4. . Quamobrem cum ea, quae licita sunt, facere non prohibearis g. 37o. pari. r. Phil. pi P. Giυ. 9 ; a voluntate quoque Gentis uniuscujusque dependet, utrum sese alteri obligare ad hoc velit, ut sit media, nec ne. Quoniam itaque foedus pangendo sese persecte obligat alteri & foedus neutralitatis est, quo se ad hoc obligat, ut sit media β. 673. ; ideo patet, foedus neutralitatis licitum esse, si Genti, cum qua pangitur, licitum , ut sit media. Quod erat unum.

570쪽

Cap. VI. De Dre belli Gemium. 3 47

Enimvero Genti unicuique permittendum ab utraque belligerantium parte, ut sit media, nisi foedere alter- .utri suerit obsti icta 67s.). Ergo etiam ipsi permittendum est ab una belligerantium parte, ut foedus neutralitatis pangat cum parte altera, si illi nullo foedere belli obstricta

fuerit. Quod erat alterum. Foedere hoe neutralitatis ex naturaliter licito sit debitum id quod nihil iniqui habet, de quo pars altera belligerantium conqueri possit, quippe quae ad foedus belli ineundum secum eam compellere nequit.

g. 6 II. Qui foedar neutralitatis init, eidem, cum quo id pangitur, De obliga- se obligat, quod nolit panem ipsi adversam in bello javare, i ininta tione exfoeautem motus vullo modu impedire. Cum enim ex foedere na-dere neutra

scatur persecta obligatio g. 377.), qui foedus neutralitatis litatis. init cum altero, eidem se obligat ad ea, de quibus in foedere isto conventum. Quamobrem cum in eo conveniatur, quod, qui medius esse debet, seu neutrarum partium, bello

sese nullo modo immiscere debeat l. 67ῶ); qui medius .esse debet, obligatur nullo modo sese bello immiscere. Quoniam itaque bello se immiscet in praejudicium ejus, qui securitatis sua causa foedus pangit, si parti ad veris opem quomodocunque serat in bello, aut ipsius motus impediat; qui foedus neutralitatis pangit ei, cum quo fit foedus, sese obligat, quod nolit partem ipsi adversam in bello juvare,' nec ipliuSm et motus ullo modo impedire. Qui foedus neutralitatis pangit cum belligerante, aut id facit commodi sui causa. aut ingratiam belligerantis. In casu priori consensum belligerantis requirit, ut sibi liceat esse

ZE E a neutra.

SEARCH

MENU NAVIGATION