Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

- S98 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

g. 74 . la declara. Declarationes belli respectu subditorum sunt leges, quateηκstiones belli in iis certa praecipiuntur, vel prohibentur. Etenim superiori com- Dbdilbrum petit potestas legislatoria g. 8a 3. pari. 8. Jur. nat. & legi- respectu 1int bus ab ipso latis non obligantur nisi ni cmbra civitatis leses. 96 T. 96 . parti δ. Jur. vat. , silve subditi a 4 r. part. 8.Jur. nat. 2. Quasnobrem cum regula, juxta quam actiones nostras dirigere obligamur, lex sit g. 33 i. pari. r. Phil. prast. vnib. P, eaque praeceptiva, quae ad faciendum, prohibitiva vero, quae ad non faciendum Obligat g. 363. pari. r. Phil. pract. unis. 9; denunciationes belli respectu subditorum sunt leges. quatenus in iis certa praecipiuntur, vel prohibentur. Cum hostes sint, quibus inter se bellum est I. ast. ;

i bellum publicatur subditis, eo ipso jam constat, se esse hostes subditorum partis adversae & eos sibi etiam hostes esse, ac propterea quatenus hostes esse debent declaratio belli jam per se subditorum respectu vim legis habet: quoniam tamen superior subditis suis expresse praecipere solet, ut partes alterius subditos habeant pro hostibus, ae ipsis sint hostes, & praeterea in specie nonnulla praecipit atque prohibet; ideo declarationem belli legem esse dicimus, quatenus in iis certa praecipiuntur ac prohibentur. Sane nec declaratio belli in se spectata respectu subditorum lex dici potest, nisi quatenu& in ea continetur tacitum praeceptum de subditis alterius, cum quo bellum est. pro hostibus habendis.

De iis , qua In declarationibus belli abstinendum est a verbis N dictionibus. tu belli de- que odium N vindictae cupidinem spirant, nec argumento ab ivvidia elarationi- ducto utendum. Bellum enim geri debet absque odio partis bus vitanda. adVer g. t 33 9. pari. i. Jur. nat. , adeoque hostis I. 7 a a.), cumque animus ab omni vindictae cupidine alienus esse debeat

622쪽

Cap. VI. De Dre belli Gentium s99

beat I. 948. pari. r. Jur. nat. V 4. s. h.), vindicta cupido ab omni quoque bello procul abesse debet. Quamobrem cum belligerantes nihil odio atque vindictae dare debeant, nec in declarationibus helli uti licet verbis ac dictionibus, quae odium & vindicta cupidinem spirant. Quod erat unum.

Quoniam argumentum ab invidia in declaratione belli duci nequit, nisi ea intentione, ut aliarum Gentium odia in hostem convertantur l. io 49. Log. 2, haec Vero intentio vindictae cupiditatem prodit q. 947. pari. r. Jur. Kal. 2, aqua alienus esse debet belligerantium animus s. 948. pari. r. Jur. nat. S g. 3 . h. 9 P in declarationibus belli argumento ab invidia ducto utendum non est. Quod erat alteriam.

Dedecet eruditos, s linguam temperare nesciunt, ut non tam rationibus, quam convitiis, turpi impotentis animi foetu, inter se certent, ac pravis assectibus frama laxent. Multo ma- eis igitur dedecet Rectores civitatum, qui actus regios, in quo tum numero etiam est belli declaratio 3. 284. pari. r. Furinat. U I. 74 o. h. ad gloriam Gentis suae referre debent g. 3 I. , si perverses illorum mores imitentur, quos in ipsis tolearare non debent g. 6so. Part. L Dr. nat.). In declaratio. nibus belli recensenda sunt facta & ad ea applicanda principia Iuris naturae atque Gentium fg. 74o. : id quod fieri potest absque ulla verborum asperitate & absque argumento ab inviis dia ducto. Si quis foedus non servavit. aut eidem contraria facit; recense, quae in foedere promissa sunt, & quae foederatus non fecit, aut quae fecit in contrarium, provoca ad scie. derum inter Gentes sanctitatem: sed absit ut hostem tuum di. eas foedifragum ac perfidum, cui nihil tum sanctum si, quod non violer. Non est, quod objicias . s facta recenseantur &ius ad eadem applicetur ; inde ab aliis recte inferri, quod sit foedifragus ae perfidus , quod si nullius fidei eidemque nihil tam sanctum, quod non violet. Perinde igitur esse, sive rationes Di siligod by Cooste

623쪽

tiones suppedites lectori, quibus id evincitur, sive vitium

in hoste haerens proprio suo nomine appelles, nec veritatem dicendo eidem injuriam fieri, cum alias abstinendum foret et. iam a recensione factorum. Oppido nimirum falleris, si ea

tibi paria videntur. Etenim declaratione belli non aliud intenditur, quam ut aliis constet de causa belli a te suscepti . 74o. 737. . Ad hoc vero sussicit, ut iis perspecta sint facta& principia Iuris naturae ac Gentium ad ea applicanda, minime autem requiritur, ut tuum de vitiis hostis tui judicium apponas. Quods ergo hoc facis, id non fit animo alios instruendi, sed animo nocendi hosti aut famae ejus detrahendi, ac aliunde quam ab odio erga hostem, vindictae cupidine atque perversis aliis assectibus istos comitantibus proficisci nequit. Quod enima ratione minime venit, id appetitui sensitivo & aversationi sensitivae tribuendum, in quibus sedem suam assectus habent. Quae jam diximus, ea facile applicantur ad argumentum quo que ab invidia ductum, utpote quod e diametro adversatur intentioni, qua fieri debet belli declaratio. Quodsi porro urgeas, fieri posse, ut quis proprio suo nomine appellet id, quod

Veritati consentaneum agnoscit, aut saltem agnoscere sibi vide. tur, etiamsi nullo in hostem odio, nulla cupiditate vindictae flagret, nec pravis assectibus aliis impellatur: facilis etiam est responsio. Concedamus tantisper, quod tamen concedi nullo modo posse ex modo dictis satis claret, haec ita sese habere; nemo tamen negare poterit ulla veri specie, Rectores civitatis adimplere debere viri boni partes, cum haec obligatio omnes in universum teneat sq. 967. Part. s. Jur. nat. : viri boni autem est ea etiam omittere, quae jure facere poterat, siquidem metuendum sit, ne quibusdam suspicionem famae suae adverissam praebeat 3. 968. pari. s. Jur. nat. . Parum itaque gloriae Rectoris civitatis consulunt illi, quibus demandatum est, ut declarationem belli concipiant, si a modestia tam procul adhuc sint remoti, ut linguam temperare nesciant.

624쪽

Cap. VI. De Dre belli sentium.

Hostem amare S diligere debemus tanquam nosmetipsos. De amore NUnusquisque enim hominem alium quemcunque amare dilectione g. 6ι7. pari. r. Jur. nat. 9 atque diligere debet tanquam se. hostium. ipsum g. 618. pari. r. Jur. nat. P. Quamobrem cum hostis tuus sit, cum quo tibi bellum est f. Iaa. , bellum autem geri possit absque odio in eundem g. 111 9. pari. I. Jur. nati , consequenter amori non obstet j. 623. pari. r. Jur. vat. 9ς hostem quoque diligere & amare debemus tanquam nosmetipsos. Quod si bellum obstaret amori atque dilectioni hostium, quae

sine ulla restrictione praecipitur g. 6I8.6 I9. para. l. Jur. nat. , cum obligatio naturalis sit prorius immutabilis I a. para. t. Phil. pra I tiniv. , nec bellum unquam foret licitum. Lex. naturae non tribuere potest jus ad id, fine quo obligationi naturali satisfacere minime potes. Quodsi amor & dilectio ho. stis durus videatur nonnullis. illi hostem cum inimico confundunt, & per consequens amorem inimicorum iniquum esse existimant, quos odium mereri arbitrantur. Quantum vero a veritate absint, per ea, quae alibi c*. 63 a. Parx. . Iuri nat. demonstravimus, patet.

g. 744. Quoniam hostes amare & diligere debemus tan- De amico iuquam nosmet ipsas s. 743.), quem vero amamus, ejus a mi hostem anseci sumus . 6as. pari. r. Jur. nat.) ς hostiam quoque amici semo. debemus, i , quoniam inimicorum quoque amici esse debemus I 633. pari. r. Jur. nat. , inimicum in hostem animum habere non ιicet, s vel maxime ipse nobis flt inimicus. Monuimus jam superius, disserre hostem ab inimico, necneeesse esse, ut qui hostis est idem si inimicus not. f. 72 a. . .

625쪽

6or Cap. VI. De Dre belli Gentiam.

Ast hie ostendendum erat, non esse arbitrii nostri, utrum ho stibus amici, an inimici esse velimus. Equidem non ignoro, fore longe plurimos, praesertim profano hoc seculo, quo religio dc honestas in contemtum adducitur, immo ludibrio ha. hetur, qui amorem hostium 3c amicum in eos animum deri. suri sunt. Ast parum nos movet irrisio illorum, qui malax mentis sunt & quihus aditus ad penetralia veritatis praeclusus, memores illius Epicteti, si quis philosophari constituerit, ei cogitandum esse, fore ut a multis dirideatur. Veritatem proinfitemur, non vero scribimus, ut placeamus iis, qui a veritate alienum habent animum. Utinam vero amor hostium altat radices ageret in animis omnium helligerantium t Ita enim demum sperandum foret, hella gestum iri ea religione, qua geri debent per ea, quae in capite sequente demonstraturi sumus,

nec jus belli per se Gentibus satis insesti in hostilem licentiam verteretur, neque belli pericula in infinitum abirent.

. 74s. De iure con- qui jus belli habent, fir etiam competit jas conscribenssi mi-

scribendi mi- litem. Bellum publicum sine militibus geri non posse pusitem lam est q. 6i o. . Quamobrem si quis jus belli habet , e dem quoque competit jus conscribendi militem.

Jus conscribendi militem eum iure belli adeo arcte cohae. ret, ut sine eo hoc foret nullum. Quemadmodum vero jus Omne ab usui patet,. ita etiam jus conscribendi militem in abusum trahi potest. Quamobrem cum jus belli a nobis jam explicetur, nec ab instituto nostrum alienam est, jus quoque eonscribendi militem enucleare.

. 7 Φ6. Cuniam is Quoniam qui jus belli habent, iis etiam competitesmpetat. ius conscribendi militem . 74s. , Gontes autem jus belli habent 633.) 1, Gentibus quoque jus conscribendi militem

626쪽

cap. VI. De Fure belli Gentium. 6og

eompetit, consequenter fl Gens jus bessi in Recturem ciυitatis transfert, in eundem quoque jus conscribendi militem transfert, ac ideo is jus conscribendi militem habet. Quoniam vero populus, dum imperium transsert, ejus exercitium ad certas leges fundamentales restringere potest 3. 3 6. I. pari. 8. Dr. vat.2, Rector autem civitatis plus juris non habet, quam populus in eum tran serre voluit 3. 43 .part. 8. Jur.vald ; j jus conscribendi militem legibus

fundameηtalitas fuerit adstandum, nou aliter quam iisdem convenienter idem exercere, consequenter iv conscribendo milite nihil committere potest, quod legibus fundamentatibus adversatur. Si nullae dentur leges sundamentales de conscribendis miliistibus. actum hunc regit solum Ius naturae e qua de causa hie demonstrandum, quid eidem conveniat, quid disconveniat.

. g. 74 T. Cum qui jus belli habor, ei etiam competat jus con- Ala st μι scribendi militem . 74 s. , consequenter jus conscribendi majestar militem cum jure helli arctissime cohaereat, jus autem belli cum. ad jura majestatica pertineat q. 943. Diet. 8. Jur. vat. 9s jus quoque conscribendi inflitem ad jara majestatica pertinet.

Insinuat idem ipsa jurium majestaticorum nouo I. zor. pari. δ. Dr. nat. . Etenim cum imperium civile consistat in jure determinandi ea, quae ad publicum bonum promovendum requiruntur f. 6 o. pari. S. Iuri nata , ad hoc vero etiam rein quiratur, ut cives sint tuti ab injuria aliorum dc a vi externa hostium, ipsaque civitas satis potens ad huic resisterulum g. 9. pari. δ. Iur. nat. , id vero minime obtineri posse sine milite . per se pateat; ius conscribendi militem ad exercitium imperii civilis, adeoque ad jura majestatica pertinere manifestum est Da or. pari. S. Pr. nat. .

627쪽

6M Cap. VI. De Fure belli Gentium.

. 748. Quomodo Si jus conscribendi militem nulla lege fundamentali fuerit li-jus conscri- mitatam; Rector civitatis id exercere potest, prouti visum fuerit, ita bendi mili- tamen exerceri debet, ne bonum publicum impediatur, seti aliquid inde tem exercere capiat detrimenti. Etenim si jus conscribendi militem nulla

debeat RG lege sundamentali fuerit limitatum, cum Rectori civitatis nictor civita- hil praescriptum sit, quod in milite conscribendo observaretis. teneatur g. 77. pari. 8. Jur. nato, judicio ipsius relictum est, quomodo idem exercendum sit, consequenter id exercere potest, prouti ipsi visum suerit. Quod erat ullum. Enimvero quoniam imperium civile, consequenter etiam jus conscribendi militem g. 747. h. , β. a O T. part. 8.Jar. nat. 9, ita exerceri debet, ut bonum publicum, quantum fieri potest, promoveatur I. 8o9. pari. 8. Jur. nat. 2, &omnis Rector civitatis, quacunque lege imperium in eum fuerit translatum, obligatur ad faciendum ea, quae ad bonum publicum promovendum requiruntur, & ad non faciendum ea, quae eidem adversantur 84. pari. 8. Jur. nat. θἱ

si jus conscribendi militem nulla lege fundamentali su rit limitatum, ita id exercere debet, ne bonum publicum impediatur, seu aliquid inde capiat detrimenti. Quod erat

alterum.

Libertas exereendi imperium civile non confundenda est eum licentia idem exercendi. Cum enim imperium civile metiendum sit ex fine civitatis 3. 3o. 3I. Part. R. Jur. nat. nee in Rectorem civitatis, quacunque lege translatum suerit, aliter translatum intelligatur, quam ut saluti publicae conve . nienter exerceatur I. 88. pari. R Jur. nat. ; libertas exercendi imperium obligationem Rectoris civitatis inde manan.

tem minime tollit, ac propterea ipsi saltem convenit judicare,

quid

628쪽

Cap. VI. De 'Dre belli Gentium. 6os

Ilii e re civitatis sit, a cujus fine petenda est ratio ejus, quod

ecernitur.

s. 749. In easu extrema necessitatis omnes subditi operas militares Quinam mi- praestare obligavtur, qui possunt: extra hunc casum milites conscri-lites eon - .hendi non sunt, qui alias Reip. utiles ac necesarias operas praestare S scribendi. ad sumtus bellicos contribuere possunt. In civitate enim singuli obligantur universis ea conferre, quae ad commune bonum civitatis conferre possunt s. a 8. pari. 8. Jur. nato, consequenter etiam operas suas ad civitatem adversus vim hostium defendendam l. 9. pari. 8. Jur. ηat. . Quod si ergo necessitas exigat, ut quivis subditorum promiscue in arma veniat ; in hoc casu extremae necessitatis omnes, qui possunt g. ao9. pari. r. Phil. prast. vntv. , Operas militares praestare obligantur. Quod erat unum. Enimvero quoniam commune bonum civitatis, ad quod singuli conferre debent, quod possunt l. L .part. 8.Jur. nat. θ, non solum in eo consistit, ut civitas adversus vim externam hostium defendatur, sed etiam ad idem requiratur, ut civitas abundet iis, quae ad vitae necessitatem, commoditatem & jucunditatem faciunt, & ut felicitati singulorum prospiciatur ac quilibet tutus sit ab injuria aliorum I. 9.part. 8. Jur. nat. , atque propterea non omnes eandem operam Rei p. praestare possunt, sed alius hanc, alius illam praestare debet; ita nec omnes promiscue ad operas militares praestandas obligantur, ni fi extrema adfuerit necessitas, per demonstrata n. r. Quamobrem qui Reip. utiles & necessarias operas alias, quam militares praestare possunt, cumque haud modicos bellum requirat sumtus, ab universis praestandos κ.. . t GS SS 3 ' f. et s.

629쪽

ω6 Cap. VI. De Fure belli Gentium.

. 77s. pari. 8. Jurinat. P, ad cos contribuere valent, milites conscribendi non sunt. Qiaud erat alterim.

Ut Resp. conservetur & floreat, non soluin militibus opus habet, verum etiam aliis longe plurimis, qui diversa vitae genera sequuntur, pro uti non modo obvia experientia loquitur, verum etiam a priori abunde patet ex iis, quae in parte octava Iuris naturae de Rep. constituenda prolixe demonstravimus. Sicuti in corpore humano non omnium membrorum eadsm est functio, sed unumquodque ad conservationem ejusdem eonfert id, ad quod aptum est ; ita quoque in civitate, quae corpori humano assimilatur, diversae sunt functiones, ad ejus conservationem atque salutem requisitae, quas membra civita. tis inter se partiri tenentur. Superioris cum sit dispicere, ne desint tales, quales ad hunc, vel istum finem particularem consequendum requiruntur . 399. pari. S. Ium uat. I ca vere idem omnino debet, ne arma gerere cogantur, qui aliam Rei p. necessariam, aut utilem operam praestare post unt, P sertim si in eo, quod sequuntur, Vitae genere excellunt, sed usis nulla inprimis urgeat necessitas, militiae destinentur, qui vel indigentia, vel negligentia, vel imperitia in eo, quod sequuntur, vitae genere se Rei p. utiles praebere nequeunt. Quodsi haec perpendantur, non dissicile erit dijudicare, quomodo jure conscribendi militem recte utatur superior, & quando eodem abutatur : solae nimirum rationes suasoriae non faciunt licitum modum conscribendi militem, quem ius minime tuetur. . Prudentia iuris praesidio destituta prudentia non est, sed ad abusum referenda

s. 7so. inmiti Nemo invitus conscribendus est miles, nis necessitas exigat. eouisoribendi Etenim non omnes promiscue obligantur operas militares milites. praestare Rei p. nisi in casti extremae necessitatis, & extra hunc

miles conscribendus non est, qui alias Reip. necessarias &utiles

630쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium. 6o

utiles operas praestare vult ac potest, & ad belli sumtus contribuere valet I. 749.). Quodsi ergo necessitas non exi

gat, ut superior potestate eminente usus f. II 4. p. R. Jur. nat. invitos ad castra sequenda compellat I. II 6. pari. y. Jar. nato, nemo invitus miles conscribendus.

Invitos conscribere milites ad potestatem eminentem Rectoris civitatis utique pertinet, cum libertas sngulorum in civitate quoad eas actiones, quae ad bonum publicum promo-Vendum faciunr, non restringatur ultra id, quod finis cHitatis τηigit 3. 33. 47. pari. I. Iur. nar. . Quod si ergo non desuat, qui sponte castra potius sequi, quam alias operas Reip. Praestare malum ἔ nulla quoque ratio est, cur inviti arma ge-Fere cogantur. Enimvero cum superioris sit, in quolibet vitaeo genere determinare numerum eorum, quibus id sequi permissum f. 4o I .parr. g. Iur. nat. , & dispicere, ne desint tales, qui ad idem apti sunt I. 399. pari. S. Jur. nat. ; necesso omnino est, ut hi potius, qui ad vitae genus, quod sequi debebant, inepti quacunque de causa deprehenduntur, militiae destinentur, quam alii. Quodsi ergo fidem inviti conscribantur milites, necessitas omnino exigit, ut inviti conscriban-bantur. Atque ita obtinetur, ut Reip. utilas se praestent, qui alias parum utiles se eidem praestituri erant. Convenit hoc iuri universorum m sngulos, consequenter imperio civili hoc jus inest a. pari. δ. Dr. nat. , ut cogantur is, qui obligationi suae satisfacere nolunt, vel in eo se negligentes praebent, ut satisfaciant 3. 29. Part. 8. Iur. nat. , hoc est, ut utiles sese Rei p. praebeant sa8. pari. I. Iur. nat. . Ce rerum absit, ut tibi persuadeas, quando licentia a libertate ira exercitio iuris conscribendi militem distinguitur, eo ipso imminui jus superioris. Imperium multa & varia jura continet.

Quamobrem unum non ita exerceri debet, ut derogetur jurialteri. Recto juris usu hoc demum praecaverur, non abusuo Manet enim ratum, Omnia confundi, quamprimum a recto

SEARCH

MENU NAVIGATION