Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

a 3Imagno sore svaester olente, angustis cinerariae foliis non spinosis,

quam Barbari illi Tasta nuncupant, eujusque leonem retulit in C talogum Plantarum Horti Pisani . Paravit 8c sibi ephemerides ha-rometricas, Sc multa alia quaesivit, quibus physica juvari posse sperabat . Erat ille quidem ad hujus disciplinae studia mirandum in modum propensus, Se e schola Bellinii & Redii talis evaserat, ut naturam in ipsa natura quaereret , examinaret, compararet, nihilque praejudieati agerret ; quod si laude dignum omni tempore suit, nunquam satis laudari potest illa aetate , qua plerique philosophorum ad arbitrium , mentemque suam aeternas immutabilesque naturae leges ae-

commodare se posse existimabant . Interea Anna Aloysia Medicea , quae nupta erat Gulielmo Electori Palatino, dono misit Academiae Pisanae Myleanam machinam a Ioanne Musschenbroehio Petri fratre affabre sane elaboratam. Haec cum in Tillii manus pervenisset, mi nime passus est illam jacere otiosam. Itaque vocis sibi adse itis viris doctissimis Iosepho Zambeccario , Pascasio Ianetto , Iosepho Ave-ranio . Guidone Grandio , 8c Luca Albiaio , quam plurima Sc uilli sima per eam habuit experimenta . Haec relata sunt in commentatio qui ad hune diem extant; nec satis dici potest , quanta elegantia , simplicitateque Etrusci sermonis conscripti fuerint . Non dubitabis quidem ob hanc , aliasque laudes ipsos comparare cum commentariis Florentinae rerum physicarum Academiae , quamvis hi sint apud omnes gentes celebratimi mi. Plurimi extitere Philosophi, qui Chrysippum imitati, dummodo Philosophiae satisfacerent , contempsisse videntur, tamquam in arte aliena, dicendi facultatem; contra alii in rebus iis, de quibus disputavere, eloquentes , 8c in dicendo suaves atque o nati esse voluerunt, in quorum numero nos maxime admiramur Galileium . 84 Redium ; horumque schola , dum extitit , extitisse etiam videtur in Etruria rerum cognitio cum orationis exercitatione conjuncta. Neque enim dubito, quin, quo propius aliquis ad naturam accedat, eamque contempletur , eo magis naturali quodam Sc non sucato insciatur nitore, quem exprimere ac re sarre debeat in suis O-

212쪽

mnibus dictis, & seriptis. Tales igitur suisse oportet Tillium Sc Ave.

ranium, qui conjuncta opera eosdem conscripsere commentarios, ex

quibus pauca haee notanda ad illorum praestantiam indicandam decerpsimus . Sed priusquam de iis Scribimus. Mee praecipienda videntur lectoribus , ne praeterita tempora ad sua reserant, neve , Siqu ipsis leviora videbuntur, pari modo apud majores nostros suisse a bitrentur . Nam in magna rerum physicarum ignoratione praeclarum erat vel modice processisse , ic posteriores Phalosophi, nisi ab his initiis profecti essent, numquam in suis Studiis tantos progressus hahere potuissent . Diversorum animalium sanguis, in inani positus, aerem semper emittebat , ebulliebat etiam, sed perquam tarde ; citius serum, vix vero chylus. Sic dirimi potuit, quae jamdiu extitit, controversi a. num in Sanguine insit aer et cumque fluida corpora , quo sunt crassiora. Sc tenaciora , non dissicilius modo . sed Sc largius emittant aerem c quod alia etiam a Tillio habita experimenta mire comprobant θ argumentum inde elici potest ad confirmandam praeclaram sententiam blacbridii de aere, ut ipse appellat, fixo, quem veluti gluten esse ait , quo partes corporum inter se colligantur. Ovorum putamen minime impediebat, quin aer in iis contentus exha. Iaret I ex quo experimento tota ferme duci , 8c conflari potuisset . quam in vulgus edidit Reaumeurius , dissertatio de obliniendis oviscera, aut sebo, aut quavis alia hujusmodi materia ad illa conservanda . Μajora exhalationis indicia dabat vitellum, si sua spoliaretur membrana, quam albumen. Magno cum impetu bullivit urina reiscens reddita : eadem refrigerata lente , se parum , quandoque etiam nullo modo bullivit. Manibus calefacta ealor enim necessarius esse videtur ad conjunctionem superandam , quae est inter urinam 8c ae rem , se ad ipsius aeris excitandum elaterem pristinum recuperabat

aestum. Eadem sere oleo tartari eVenere. Lae muliebre, recens mulsum 8c frigidum, haud multum spumae egit. Calefactum illico exiluit, sed non aeque ac urina, etsi diutius bullivit. Eadem prorsus sissa dedere lac tum asininum , tum caprinum , quod novisse non inutile

213쪽

sorta se erit medicinae studiosis. ovinum mediocriter, sed diutius ea. prino , majoribusque bullis aestuavit. Umimque, si calesiat, magno cum impetu , citius tamen primum ebullit. Major erit hic aestus ,

quando lac acescit, quod per acidam, ut Vocant , fermentationem Deilius aer se se extricare videatur . Vaccae foetus trimestris ab allantoide et chorio, millime vero ab amnio sejunctus , eum arcte colu ligata essent vasa umbilici, ex omnibus partibus intumuit. Quod antequam accideret, amnii liquor lente prius, postea magno cum impetu ebullivit . Separato foetu ab amnio , apertoque eranio . pectore, & abdomine , Omnia viscera, ac praesertim abdomen tumuere . Idem evenit cerebro . praesertim si dura matre spoliatum esset . Eadem inflatio animadversa est in omnibus aliorum animalium partibus, adeo ut concludi jure possit inter ipsarum partium initia, & elementa aerem numerandum esSe. Dum cerebrum canini capitis instabatur, sanguis ad circularem suum motum redibat , eodemque modo visus est in testudine instaurari peristallicus eordis motus . Vesica sellis tum suo liquore plena, tum vacua, nunquam intumuit, quod ipsam esse aeri perviam declarare Videtur . Ova gallinacea , quae foetum nondum suderant, aerem emittebant, praesertim si cortex, qua parte obtusior est, frangeretur. Tum pulli cor vidisseq palpitare, magis ac magis augeri hujusmodi motum, huncque, educto prorsus aere, paulla

tim cessare . Ut ova maxime erant Vieta , ita potissimum aerem exhalabant ; aer' enim, dum corpora corrumpuntur, liberius evolat. Varia , & diversa avium genera iisdem signis intumescebant di prodibat aer ab oculis & auribus, separabaturque cutis a carne. Reddito nonnullis piscibus pene jam mortuis aere, redditam animam dixisses. Plurima experimenta hal ita super variis vinorum generibus mirum in modum confirmant , quod a Priestleyo Physico Britanno recentimi me traditum est, ab aere, ut ipse nominat, fixo vires sumere vIna , ii loque abeunte, ipsa quoque fugientia, ac vapida fieri . Aetem . quem oleum, di aqua amisere, lente quidem recuperare videntur . Cum

enim biennio post in machina pneumatica collocarentur, minus iis

214쪽

2 4 aestuabant , quae nunquam illam subii cnt. Flores & fructus suavitatem odoris , nonnulli vero Se saporem in inani perdunt. Balsamum agmini, & Zibethum graveolentia corruptionis signa dedere . Aqua , postquam biduo in inani ebulliverat, gelu concreta non amplius ebullivit , attamen dilatata est . Id facit contra eos, qui extricationem interioris aeris cauSSam esse aut unicam , aut praecipuam assirmant insationis aquae , dum ipsa conglaciat. Lae muliebre vase formam cylindri habente contentum Spumabat, dum gelu concresceret. Concretum vero exhibebat lamellas leviter incurvas . M in axem cylindri vergentes. Eamdem sormam videre licet tum in asinino, tum in caprino lacta, quamquam hujus lamellae rariores sint, ac minus incurvae ; quod confirmare videtur, similitudinem quamdam esse inter haec tria lactis genera. olivae oleum , quod conglaciat in vacuo, ebullit, Sc dilatatur, contra ac fit, dum conglaciat in aere . Quae alias in vacuo conglaciaverat Sc bulliverat aqua . eius ime concreta est. Hoc, aliisque experimentis comprobatur . quo minus aeris in se contineat aqua , facilius illam gelari . observatum est etiam, quae diu ad ignem ferbuit , aquam aeque eito in vacuo atque in aere conglaciare . Liquor thermo metri in vacuo positi nonnihil subsedit; red- dito aere, ad pristinum statum rediit. Hujus phaenomeni caussam, qui scire cupiunt, eos ad volumen II. commentariorum Academiae tum Taurinensis . tum Bononiensis delegamus . Hydrometrum in aqua mersum, dum haec aere privatur suo , multum attollitur , quod ex

aereis bullis imo hydrometro, vesicularum instar , adhaerescentibus pendere videtur. Nimis sortasse multa de hujusmodi Pisanis experimentis . Porio nihil agebat , nihil moliebatur , nihil assequebatur Tillius in contemplatione naturae , quod latere vellet in occulto sti quo latius etiam paterent res a se inventae, de iis saepe litteras mittebat ad Guillelmum Reisterium Germanum . ad Sebastianum Valliantium Gallum , ad Cornelium Fossum Batavum , atque ad Gulielmum Derheamum Britannum , Regiaeque Londinensis Aeademiae socium. Hujus ronatu instituit an. Iro7. pendere , ει metiri

215쪽

pluviam aquam, quae certum quoddam in Vas , & in annos singulos Pisis decideret. Id eo pertinebat, ut comparari posset annus cum anno , 8c locus cum loco , cum eamdem rem observaret Derehamus in variis Britanniae regionibus . Habuit etiam Tillius alia hujusmodi mandata ab aliis Academiae Londinensis sociis, quam ob caussam , Sc ob notam cunctis doctrinam illius in eamdem Academiam anno IIo8. eooptatus est. Gratissima Tillio fuit haee commendatio ad gloriam; Sc quod eam unice Se debere studiis physicis putabat. statuit sibi nihil gravius , neque antiquius futurum , quam ut ea ,

quoad suppeditaret vita. excoleret. In itabat Omnes, Se eos praeserintim , cum quibus amicitia & muneribus conjungebatur , ad coeundam societatem laborum , sperans ex hac societate non solum jucunda, sed

etiam utilia hominibus allatum iri. Qui vero in haee studia, Se Pis nae Academiae gloriam male animati erant Sc tum erant maxime Iesultae illos insanos, invidos appellabant. Non mediocrem operam, ει tempus posuit una cum Zamheccario Sc Ianetio in thermarum , qui hus Pisanos ager abundat , inquirenda natura ; qua de re Lambecearius ipse anno III a. libellum edidit. Sed Chemia iis temporibus nocitantos processus secerat , ut ex hujusmodi disquisitionibus magna spe

rari potuerit utilitas . Decoctio gallarum, dissolutio hydrargyri, sublimati corrosivi, certissima argumenta atque indicta , num sit in aqua aut serrum , aut nitrosa quaedam materia . tincturae violarum Sc he liotropii , quae praesentiam declarant materiae aut alcaiieae, aut acidae , uniea erant , ut ita dicam , instrumenta ad aquarum investigandam naturam . Ipsum examen , quod de salibus, aqua evaporante ,

concrescentibus fiebat . admodum imperfectum erat . Nil enim aliud quaerebatur, nisi quam similitudinem illi haberent eum aliis jam e gnitis salibus p 8c nemo intendebat animum in principia , ex quibus

iidem constabant . Negligebantur etiam, aut prorsus ignorabantur alia plura , quae seri sine summa dissicultate non possunt , 8e quae ta men necessaria sunt ad hujusmodi aquarum recte nosceti iam ualus in .

Vol. III. E e

216쪽

At si non susceptae rei persectio, conatus tamen, Sc voluntas juvandi . conservandique homines laudari debet in Tillio , & in iis, quos socios habuit laborum . Sed tempus est, ut ea explicem, quae geS- sit Tillius ad res Horti Bolaniet, ipsiusque herbariae scientiae augendas . Erat sibi commercium de his rebus cum illustrioribus totius Eu-1opae Bolanicis; sic utebatur opera Petri Michelii, ut omnes scirent hane esse magno emolumento ipsi IIorto Pisano , Sc vicissim Michelio per Tillium, cujus commendationes Sc testimonia plurimum poterant apud Principem, rependi utilitates , M praemia ; quidquid alibhi rarum erat. 8c singulare, nihil non agebat , ut obtineret ; Sc sa-cile etiam a Cosmo impetravit, ut Amstelodamum homo mitteretur , quo instructior exoticarum plantarum cultor evaderet, Sc quam maximam posset, earum copiam Pisas deserret. Hujusce desiderii expectationem adeo explevere Consules Amstelodamenses, ut magnus ille numerus plantarum ad Tillium pervenerit, quas doctissimus Commelinus diligentissime descripserat ; gratulatusque plurimum is est sibi, ScHorto Pisano , non tam propter copiam, Sc praestantiam rerum , quam propter soli 8c caeli naturam, cum storuerint in eo nonnullae plantae , 8c in his aloes, quas, nulla non arte adhibita , florescentes videre haud potuit Commelinus. Illud etiam singuIaris . insperataeque

cujusdam felicitatis suisse putavit Tillius, quod semen Iasmini illius Arabici, cui nomen posuimus Casse , quodque Pisas primo delatum

fuit anno III s. , mediocri cultu Se curatione tuto nasceretur, Suos

que ederet fructus. Quod vero ipse esse eerit , ut non solum hae . Sel& aliae nobilissimae stirpes Galanga , Tama indus. radoaria, Batates , Ceret. & Euphorbii species Variae. 8c quamplurimae aliae, quae in Pisano Horto primum extitere , eum antea Italiae essent perobscurae , ac prope ignotae , omnibus innotuerint , merito laudatus est a Iulio Pontedera, eeterisque rei Bolanicae cultoribus eximiis . Ad hane laudem amplificandam, celebritatemque sui Horti augendam deliberavit in vulgus edere librum , quem inscripsit : Catalagus Plantarum mni Pisani. Editus est liber anno IIa 3., nuncupatusque Cosmo III.

217쪽

rei Bolanicae studioso , 8c fautori praestantissimo. Minime secutus est Auctor ordinem , ac rationem a Turnesortio traditam; imitari tamen voluisse videtur nescio quam ejus negligentiam , cum Acanthion, ut unam alteramve rem exempli caussa ponamus , carduis adjecerit, quae sine pappis thalamum serunt , neque dixtinxerit Guaicanam in sterilem ει fructiferam, quae geminae est naturae , utraque Δane stori se-ra, Se petat odes, sed sterilis, majoribus, quam fructifera, ornata floribus, ae receptaculo destituta. Non propterea tamen quis dicere auo debit, non satis aeutos Tillium habuisse oculos ad minimas plantarum dissimilitudines noscendas , cum potius et , ut Sc Michelio , objici possit, insatiabili, ut ita dicam , varietate distinxisse omnium multitudinem . Nemo enim ignorat , pro soli natura modo contrahi stirpes . modo produci, modo minora re aridiora , majora modo Merassiora esse solia, quamvis una eademque sit plantae species, ut propterea nulla notanda esse disserentia videatur . Sic ex. gr. eadem

Orientalis Agrimonia , quae a Turnesortio humilis dicitur, procera magis, quam vulgaris , apud nos surgit omnibus partibus. In eo etiam reprehendi posse nonnullis videtur Tillius, quod simillimis plantis diverso in libri loco diversa, sed tamen synonyma, dederit nomina, ut Acarna, Alcea, Anemonoides , Apocynum , Asplenium, Barbaeaprae Cardus, Chaerophylium , Geranium , Hedera, HedypnoiS, Hieracium, Hypericum, Paeonia , Limonium, Vitis, &c. Sed , cum

ipse ingenue, aperteque erratum suum consessus suerit, ceteris ademisse libertatem reprehensionis videtur. Caussam etiam assert, cur diligens corrector, Sc emendator sui operis non fuerit. Nam eo tempore , quo illud typis committere debuit , erat animo perculso, Mabjecto ob mortem Fratris, Burgi a S. Sepulcro Episcopi, qua nihil sibi ad dolorem acerbius Sc is quidem ob egregiam virtutem, Scdo trinam tanto moerore dignus erat θ aecidere potuisse dicebat . Sed pauca vitia minimum imminuunt gloriam operis , quod non in Italia solum, sed etiam in Britannia, Batavia, Sc Germania , magna E e a

218쪽

eum laude ereeptum est. Se autem non sine caussa elaborare alebat Tillius, ut sua studia Bolantea nota essent litteratis hominibus, quod moveretur voluntate Principis. dignitate Academiae , Se memoria summorum hominum, ae praesertim Andreae Caesalpini, qui Pisis rem herbariam curarunt, docueruntque. Horum imitatus industriam, videbat, ne quid privatis studiis de opera publica detraheret: quapropter paratissimus semper suit ad iustituendos adolescentes . sapientibusque consiliis in studiorum ratione gubernandos . Nemini etiam doctrinam Suam medicam denegabat , quam inter ceteros depoposcit Carolus Hispaniarum Regis filius . eum aeger Liburni esset gravi variolarum morbo. Huie rei caussam dedere multa Se praeclara, quae de Tillii in medicis rebus doctrina audie t ejusdem Principis mediem Bonae rius a magistro ge amico Nicolao Cyrillio . Non necesse habeo dicere , Tillium simplieia amasse in medicina saeieada , eum dixisse satis fuerit e Redii, si Bellinii sehola illum prodiisse . Nee in medicina solum , sed Sc in omni vitae actione, quod simplex esset Sc siniscerum secutus est egregie cordatus homo, integer, innocens. religiosus , ac plane bonus. Virtutis Sc doctrinae usum cum vitae persectae prosperitate non enim fortunam magnis divitiis metimur conjunxit . Nam a nemine laesus tranquillissime semper vixit; sto ruit amicitiis , amatus , honoratusque ab omnibus, M a suis maxime Principibus suit. Id quoque prospere ei evenit, ut Angelum Tillium Fratris

Filium , quem doctrinae. virtutum , Sc bonorum heredem secerat , obtinuerit successorem in muneribus , quae sustinebat in Academia Pisana. Sic cum vacaret cura & negotio, secessit in patriam sibi MDeo victurus, ibique diem extremum morte consecit. Ad prodendam posteris ejus memoriam haec inseri piici ab Leopoldo Guadanio exarista in ejus tumulo posita suit.

219쪽

OBIIT. A. R. S. CIP. I . CCIL. ANNos. NATUS. LXXXIV. Μ. XI. D. III.

AΝCELUs. ATILIUS. IN. SCHOLA. ET. HORTI. RUSI. PRAEFECTURA. SUCCESSOR. ET. PHILIPPUR NERIUS. I. QFRATRIs. FILII. ΝΟΒΕ. PH. PATRUO. B. Μ. ΗΕIC. UBI. S. E. T. P. C. Si vero noscere cupis formam eorporis, eam perquam simillimam hahes in fronte libri , quem de plantis Horti Pisani ipsum eon secisse diximus , sub qua Antonius Maria Salvinius haec inscripsit. Qui Libiae atque Asiae perspexit Tillius Oras, Herbarum O dias sedulus auxit opes. Ille est, quem cernis , mentis eandorque fidesque A nulla fingi protinus arte queat.

220쪽

In patrui disciplina educatus Angelus Tillius .ialis quidem evasit, ut rudens tk probus , & navus 8c dinctus ab omnibus judicaretur. Ut ab ipso aliquid muneris haberet Academia, considentissime exposuit Mi iachael Angelus Magno Duci, illum esse Sibi amore filium, consuetudine discipulum, voluntate M studiis similem. Quo testimonio dignus habitus est illo , quem supra diximus, loco. Quid conatus sit facere, aut posse fieri cogitavit ad ornamentum Academici Horti , non est hujus loci commemorare , cum id pertineat ad Lotharingiorum regnum,

de quo dicere nunc minime mens est . Nullum quidem reperisses aut in persolvendis ossiciis diligentiorem , aut in retinendis majorum institutis , 8c Academiae disciplina cupidiorem, aut gravitate Vitae, suavitateque morum laudabiliorem . Is vixit ad LX l . usque aetatis annum; nam an. I 78 I. XII. Kal. Decembr. dum rusticabatur in Castro Florentino, quo in oppido ortum habuerat, naturae concessit. Hactenus de iis, qui praefuerunt aut horto, aut cathedrae botantees atque naturalis historiae. Minime vero silentio praetereundum

videtur , quod ad decus Academiae plurimum refert, inserviisse quoque eidem horio Petrum Michelium, cujus doctrina in omni re herbaria non satis laudari potest. De eo quoque nos multa narravimus IV. in volumine vitarum Italonum doctrina excellentium , nec pigeret nos iterum de eo nunc dicere , si ejus nomen in album Magistrorum , Pra sectorumque unquam relatum fuisset. Quare studiosos Michelii ad illud volumen delegamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION