장음표시 사용
181쪽
facile indulgebat . Proetivis ad iram in disputando c 6c frequentes quidem erant iis temporibus in Academia Pisana plenae concenati num disputationes facile exeandescebat; sed ubi primus i fle impetus
deserbuisset, placide sedateque colloquebatur . Patriae Se Academiae Pisanae amans adeo fuit, ut, ne amplissimis quidem propositis praemiis, maximaque spe, divelli ab iis potuerit. Nam mortuo an. I 68 a. Dclais vio Feriario , Academiae Patavinae Moderatores ad profitendas in hae humanas litteras illum invitarunt, idque ipsum praestitit etiam non multo post Summus Pontifex Innocentius XI., cupiens tantum virum Archigymnasio Romano adjungere . Absuit semper ab ostentatione gIoriosa , neque hoe mediocre modesti animi signum suit, quod vix di turnis Sc quotidianis amicorum expostulationibus adduci potuit ad edendum c effecit hoe anno 1688. primum suarum orationum librum cI , quodque editum exteris nationibus ad esoquentiae suis famam propagandam deserri minime curavit. Profecto si gloriae stim Ius acriter illum pupugisset , praeclara multa, quae latuerunt in thesauris suis, excudere potuisset . Quis enim illo iii veterum Seripi rum Iectione exercitatior . quis ingenio, memoria Sc industria sup
tior Nihil illi erat incognitum . quod in litteris Graecis M Latinis
es et inclusum ς Platonem , Ciceronem , 8c Livium saepius legerat ἔVirgilium Se Tibullum omnino , alios vero Latinos poetas magna ex parte memoria tenebat ; in rebus o vinis , in communi civium hominum , ει gentium jure , in omni re, quae ad geometriam pertineret , in astronomia , in recentiori philosophia , aliisque reconditis
si) Si Mne excipias, nil aliua edidit Aueranius. Fuere vero, qui post mortem illius ediderunt II. Oratio m voluisen Florentiae Iros. . Di mertationes in Pisana Academia habitas eum orat ovistis is eaminibus . Florentiae xν σὲ Θ a 17. Vol. In in fol. Dieei Lexioni sopia it 1 v. Soneteo . l. Parte det Caa oniete des Petrare a detis neu ' Aeeaciemia della Cr ata. e Mescin i xl. detis neu Aeeade inia degli Apatisti.
182쪽
ao in doctrinis erat versatus. Erat Sc intelligens existimator picturae . architecturae, M sculpturae , aliarumque minorum artium . Adeo ver industrius . ut ab opere eessare non posse videretur, Suoque exemplo confirmaret praeclarum illud Aristotelis dichim ; hominem ad duas res, intelligendum O agendum esse natum , quasi mortalem Deum . Cum autem Sc legeret 8c meditaretur, adeo animum defigebat atque intendebat, ut non modo rerum, quae extra se essent, sed sui ipsius oblivisceretur. Accidit aliquando, ut . eum adesset sacro cuidam Oratori non multum quidem es eloquentia Sc rerum delectu auditores attentos facienti, coeperit elata voce Homericos versus recitare cum omnium risu , suique ipsius maximo rubore . Ne in infirma quidem valetudine sibi temperabat a libris; qua de re cum saepe a. medicis reprehensus suisset, respondere solebat, se minus animum defatigare lectione, quam meditatione , a qua otiosus Sc solus , tantum con-Suetudo valet , se abstinere non poterat. Ex vehementissima Sc continua animi contentione gravissimae ortae sunt capitis offensiones . Vere an. 7 7. rheumatismus non solum caput, sed Sc pectus misere oppressit, ex eoque tempore Benedictus nunquam pristinas vires 8c colorem recuperavit , ut omen impendentis mortis videretur .
Sed hujus calamitatis praenuntia maxime fuit a poplexis . quae illum XVIII. Kal. Septembris , dum rebus divinis in templo intererat . invasit. Multa sunt adhibita remedia . ut convalesceret ; sed medicina im- hecillior fuit quam morbus . Nihilo tamen minus exeunte Octobre Pisas concedere voluit, quo non multo post quam Venerat, tussis levem febriculam excitavit, & rheumatismus magis magisque pectus oppressit. Breve vitae reliquum totum serme in Christianae religionis ossiciis obeundis consumpsit; cumque interrogatus suisset, quid de bonis scriptisque suis fieri vellet. eaduca haec se prorsus negligere, immortalia vero unice curare respondit . Mors , quam V. Kal. Ian. sub solis occasum obivit, fuit pacata , tranquilla, nullo comitata dolore ,
mentisque desectu, Sc placido simillima somno . Morti proximus au
183쪽
ditus suit idemidem iterare vel ba illa solemnia : αγιος o S et: ισχυροι' quoe cum non intelligeret, qui ei aderat S: cerdos Graecae linguae t narus , illum delirare putavit . Nihil non iactum , ut mortuo honores haberemur, qui essent testimonium illius virtutis & docti inae . dolorisque , quem omnes, & Academia praesertim Pisana , ex ejus interitu susceperunt. Pompa exequiarum . quae
eelebratae fuerunt in S. Frigdiani, suit illustris & splendida , haneque
non parum auxit nobilis sane oratio, quam de mortui laudibus habuit Laurentius Giannius decus & ornamentum Florentinae juventu. tis . Cadaver tumulatum fuit in magnificentissimo Pisano sepulcreto. quod Campum Sancturi vocant, in monumento familiae Pomaderiae, non concedente solum . sed etiam invitante Vineentio Aulla Eautio ,
ad quem illud hereditate rei venerat . Hic Averanti etiam imaginem ex marmore . opus in gnis sculptoris Iosepai Piamoni inii, prope idem
monumentum cottacavit c i. ., hoc elogio. D. I. M. BENEDICTO AVERANIO FLORENTINO INGEMiI DOCTRINAE ELOQUENTIAE PRINCIPI . QUI MAGNARUM RERUM ATQUE ARTIUM NiΗiLIGNORAvIT NIHi L AB ALiis DI Dici T . NULLO DOCTORE DOCTRlNlsoMNIBUs INSTRUCT1 SsIMUS. IN PATRIA GRAECAS LITTERAs ADOLE-κENTU Us AB INTERITU VINDICAUIT. LATlNI SERMONIS INTEGRITATEM ET ROMANAE ELOQUENTIAE MAIMTATEM RESTITUIT . ΕTRU sc AE LINGU L SPLENDOREM AC DECUs ATTULIT . IN GEOMETRIA AsTRONOMIA ET OMNIUM ARTIUM OPTIMARUM sCIENTIA PLANE PERFECTUS. CUNCTIS PHILOSOPHORUM DISCIPLINIS ERUDITUs IN A TassiMAM PLATONIS DOCTRINAM PROFUNDA MENTE SE NGURGITA-v1T. DIVI Ni PHILOSOPHI SAPIENTIAM NON TAM INTELLiGENDI QUAM INE V. VENDI DisClPLlNA ET EXCELLENTIA VIRTVTis ExpREMIT . GRAECAS LATINAsQUE LITTERAS xxx. ET AMPLIUs ANNOS PROFEs-
184쪽
SUs sUMMUs ORATOR POETA SUMMUS PisANAM ACADEMIAM INGENII LiacE ET NOMIN; S CELEBRlTATE NOBILITAvir ELOQUENTIMI Mis ORATIOMBUS DOCΤlvi MIS PRAELECTIONIBUS QUIBUS THUCYDIDEM EURIPIDEM ANTIIOLOGIAM VIRGlLIUM CICERONEM LIVIUM ILLUSTRAVIT EI Us DIGNITATEM ET GLORiAM AMPLlFICAvi T. EQUES VINCENTI Us AULLA PRAECEPTORI OPTIMO ET AMICO INCOMPARABILI QUEM EXCEPIT HEREDITARIO SEPULCRO MOESTIMIΜUs PosUIT . OBIlT V. KAL. IANUAR. ANNO SAL. MDCCVII. AETAT. LXIII. Nee minus studuit Romanus Areadum coetus carminibus , Vita, aliisque monumentis Averanti nomen decorare ; Sc Floreutina Academia Furfureorum ne in honorando tanto viro exteris esset insertor , tum
carminibus, tum eloquentissima oratione habita ab Antonio Maria Salvinio. qui se debere maxime Averanti praeceptis suam in Graecis, Latinisque litteris praestantiam gloriabatur, decincti laudes publice eelebravit. ejusdemque pictam emgiem inter illas clarissimorum Aeademi eorum collocavit. Donatus etiam fuit Averanius honore numisma tis i jussuque Ferdinandi Etruriae Principis ejus imago condita in Pinacotheca Medicta: quae quidem bene Se sapienter instituta sunt non solum ad renovandam doctorum hominum, qui e vita excesserunt , memoriam, sed etiam ad excitandam spe gloriae eorum , qui supersunt, industriam. Eo majus sui desiderium reliquisse Averanium arbitrabimur, quod, illo amisso, per viginti sex annos & amplius omnino siluere Graecae linguae Se humaniorum litterarum cathedrae . Anno demum II 33. ad Graeca docenda vocatus est Alexander Politus , de quo ea repetere hoc loco juvabit, quae alibi narravimus. Is Florentiae natus est VI. Id. Quintilis an. i 679. Ioanne Polito, & Victoria Manellia eivibus Florentinis. In iis studiis, quae ab humanitate nomen habent, imbutus est a Iesu itis. Philosophiae vero praeceptores habuit homines , ut vocant, Scholarum Piarum. Diei non potest quantum vel a prima pueritia litterarum amore fiagraverit idit prae illarum dulcedine non
185쪽
solum omnia alia oblectamenta abjiceret, sed etiam parum valetudini pareeret . Studiosus audiendi ea loea frequentabat, quo convenire s liti erant docti homines. a quibus, si quando sermo aliquis de litteris haberetur, attentas ille aures praebebat, neque prius discedebat, quam ad finem sermo esset deductus. Nam dederat ei natura inge uti vim scquosdam igniculos, quibus totus incendebatur ad gloriam , Sc quod audierat accusari inertiam adolescentium, qui Graecas litteras minime ediscebant, plurimum studii in his posuit, duce Iacobo Maria Ayrolo e S. I. viro non modo Graecis , sed etiam Latinis ει Hebrateis Iitteris docto. Tali modo exacto aetatis anno quinto Se decimo , sodalitatem Scholarum Piarum ingressus est. Eo tempore, quo tyr cinium posuit, huic rei studuit in primis , ut aliquos veterum Latinorum poetarum illustraret, consecitque volumen observationum , quod
dicavit Sigismundo Coceapanio, qui inter suos magnam auctoritatem habebat, & a quo non diligebatur solum, sed etiam amabatur. Absoluto tyrocinio, renovavit studia philosophiae: sed haud ita multo pos ab iis discessit, ut Romae operam rerum divinarum scientiae daret . In hae cum profecisset non mediocriter , doctrinae atque ingenii perieulum fecit an. 17 . plaudentibus primariis Familiae suae viris, qui ad comitia Romam accesserant..Hoc peracto, Moderatores ei munus detulerunt publice docendi artem rhetoricam; sicque eam docuit ali quot in Etruriae Collegiis, ut omnibus se probaverit. Nam non m do discipulis suis commonstrabat viam, M. ut fieri solet, digitum ad sentes intendebat, sed ipsos manu prehendebat , ponebatque Vestigia , quae persequerentur . Optasset ille quidem , ut omnes Latinaeum Graecis conjungerent , utque pares evaderent in utriusque orationis iacultate , sed cavebat ne plus exigeret , quam se as, ut posse speraret . Hinc venit haud multos post annos ad philosophiam explicandam , sectatusque est, ut temporibus illis , Peripateticos . aliquo tamen rerum delectu habito , ut videretur ea , quae dictabat, e sontibus eorum judicio arbitrioque suo hausisse, non a do ctore aliquo sumpsisse. Interim arbitratus est utile sore studiosae ju-Α a u
186쪽
a 6 ventuti, si eontraheret Si in angustum deduceret totam pene sormamphilasophiae Peripateticae . Itaque anno IIo 8. librum edidit his ver bis inseriptum : Philosophia Peripatetica ex mente S. Thomae Aquinatis per breves Theses ad Aristotelicam methodum expficata ab Alexavdro a S. Sigismundo Florentino Scholarun Piarum. Sed quae
hie coarctaverat dilatare postea aggressus est; eratque ei propositum non solum nihil praetermittere eorum , quae ad illustrandum illum Peripateticorum parentem Aristotelem pertinerent, sed etiam omnia persequi , quae ab illustrioribus hujus disciplinae sectatoribus , ne Sch
lasticis quidem exceptis, scripto mandata suerant . A iduum sane opullvastumque, ut ipse appellabat . quod brevi e manibus deposuit, seu quod eum voluntas, aut spes absolvendi defecerit , seu ut diligentius satisfaceret muneri tradendae rerum divinarum scieritiae , quod ei anno IIII. demandatum est. Atque haec facultas si non summa, haud vulgaris tamen erat in eo . Nam , ut docuimus, adolescens haud parum studii in ea posuerat, nec ullo unquam tempore removerat se RSS. Patrum lectione i iungebaturque jam tum munere Theologi Cardinalis Medieei . In hoc quoque , non secus ac praestitit in philos phia , sibi elaborandum putavit, ut totius theologiae summam uno
volumine explicaret, quod volumen manu sua scriptum cum cuidam ex discipulis suis commodasset, hic reddere amplius noluit, impudentissime negans se accepisse . Profecto Politus tanta erat industria , tantumque evigilabat in studio. ut quo tempore totu erat occupatus in aliquo opere, non jam quaereret quihus rebus relaxaret ac remitteret
animum, sed quibus aliis intenderet. Cum illi igitur nullum a legendo scribendoque vacuum tempus relinqueretur. potuit haud multorum annorum Spatio meliora facere . quae pene puer notaverat in Lucr
tium 8c Martialem, quem ad incorruptorum quoque codicum Veritatem exegit; multa scribere in Elymologicum magnum Andro inachi . in Ethnica Stephani Bytantini , in Dionysium Halicarnasseum , prae-xertim corrigens interpretationem, quam estis secerat Husonius, & in Herodotum, quem etiam in Latinum magna ex parte convertit. Atque
187쪽
haee inedita. In vulgus Vero anno 17o9. Latinam orationem emisit, qua probabat breviorem longe esse optimarum omnium artium , quam humanae vitae cursum; ac triennio post librum de Patria in testamenIis condendis potestate, quem conscripsit rogatu cujiusdam nobilis viri, quemque nuncupavit Salvino Salvinio viro sane optimis artibus eruditissimo ae sectim familiaritate conjuncto . Materies haee tota erat propria Iurisconsultorum , quorum arti cum ille nunquam studuisset, evenit, quod aeeidere debebat, ut ejusdem artis antistites quidam ipsum male habuerint, & ex jure manu conSertum voeaverint , quod in alienas possessiones tam temere irruisset. Sed ajebat ille , hanc selenistiam omnibus patere ; tuebaturque se testimonio Antonii, qui quanquam
juris prudentiae minus se studuisse fateretur, tamen se non vereri diiseebat, ne iis caussis, quae sibi in jure defendendae essent, satisfac re non posset . eum juris utilitas ad quamcumque caussam , quamvis repente, vel a peritis, vel de libris depromi possit. Verum hoe erat leve Sc infirmum . Cujus enim ponderis esse potest sententia hominis de jure ei vili, qui se illud nescie conseςςus est ' Adde, quod Antonius, ut idem postea testatus est, ea aliaque similia pronunciavit, ut refelleret in quo nemo ei unquam praestitit Crassum, qui non dubitaverat impudentiae singularis eos condemnare, qui hac juris scient a nudati ad forum accederent, non ut ea exponeret, quae ipSe Sentiret . Sed illuc redeo . Cum videret Politus a plerisque ita hanc a tem tractari , ut eam indotatam atque ineom taram 8c incomptam esse sinerent, voluit ipsam in hoc libro verborum dote Si infinita pene eruditione locupletare Sc ornare . Sed in hoc peccavit, quod non Senserit quid esset satis. Sint igitur in hoc libro praeclara multa , nec levis est illa conjectura , quod relatus suit in Thesaurum operum illustrium Iurisconsuliorum , qui apud Batavos impressus est , sunt ta men haud pauca redundantia , nee sua quoque ei desunt ahsurda. Quare minime mirum esse debet , si in epistola quadam ad Ludovi cum Bertrandum , in qua plura persequitur de ratione studiorum suo ram, illum sibi excidisse eonquestus est. Magnum jamdudum ceperat
188쪽
2o8 Politum desiderium conficiendae sibi bibliothecae . quam non modo
utilem , sed nece&sariam existimabat ad eas res , quas apparabat. Igitur cum omnes vindemiolas suas eo conserint, festivam jam hoc tempore habebat librorum copiam , praesertim Graecorum ἔ comparaveratque etiam quosdam rvos manu scriptos codices, quorum erat quam
qui maxime intelligens. Ad hane copiam augendam omni serebatur cogitatione, quo factum est, ut omni stud.o suos reddiderit Ioannem Gibsonium 8c Georgium Iachsonium Britannos , homines honestissimos, divitiis assuentes, ac litteratorum studiosos Sc fautores mirificos . Quae quidem res ei salutatis suit. Nam ab iisdem multa adjumenta habuit non modo ad emendos libros, sed ad instituendam quoque editi nem Eustathii, de qua nune dicemus . Constat inter omnes ex mulistis veterum, qui in Homero explicando, emendandoque operam suam collocarunt, unum excellere Eustathium Archiepiscopum Thessalonia censem, qui saeculo XII. floruit. Hic enim admirabili judicio ae eruditione instructus, eum in unum locum collegisset eximia quaeque ac praeclara , quae in omni aetate notata saerant in illum epicorum poetarum principem . descriptiones temporum , Sacrorum jura , sacerdotum , domesticam Sc bellicam disciplina vi , sedem regionum , locorum , omnium divinarum humanarumque rerum nomina , genera, ossicia, causas aperuit, plurimumque non Solum Homero, omninoque Sc Graecis litteris luminis attulit M vemis . Sumpserat hunc Auctorem in manus Politus, nee satiari poterat in illo legendo . Qua de re
cum sermonem aliquando contulisset cum amicissimo collega suo Iuliano Sabbatinio , docto viro , qui postea Mutinae Episcopus faelus
sulti quin tu, hic inquit . suscipis cogitationem curamque dignam virtute tua, ut, quod multi tentarunt, nemo perfecit, celeberrimum hunc interpretem in Latinum eonvertas , suisque locis allustres ρHuic ille r Vellem equidem, inquit, praesertim te auctore, si mihi ullum tribueretur vacuum s liberum tempus; neque erum , occupata opera, res tanta suscipi potest. Nihilo tamen minus Politus, qui magna Semper spectavit, sibi experiendum censuit : dc quantum sibi
189쪽
2 9 tribuebat otii docendi munus ad Eustathium potissimum conserebat . Instituto jam opere , ecce Genuam mittitur id accidit anno iri 6. ad tradendam e superiori loco rerum divinarum scientiam , totoque biennio , quo in illa eivitate fuit, nullum diem abire sivit , quin aliquid laboris in Eustathium impenderet. Post hoc tempus reversus in
patriam , cum sibi initium requiescendi, atque animum plane Vacuum ad sua studia eonserendi concessum esse arbitraretur , casus molesti quidam intervenerunt, qui licet illum non removerint a persequendo Eustathiano opere, multum tamen celeritatem illius absolvendi retardarunt. Id erat propositum Polito 8c sane praestitit intelligentium judicio θ ut non modo verbis plane Latinis sententias Eustathii con-Verteret, Sed quantum fieri poterat verbum pro verbo redderet , Scgenus omnium Verborum, vimque servaret; quod eo diisellius suit, quod habet Graecus iste sua verba Sc genera loquendi, quae ViX, aut profecto aegre quisquam intelligat, nisi sit in eo legendo studiose Se multum volutatus. Illa igitur Politus se non solum tanquam ap'pendere lectori putavit oportere, sed etiam, quantum res patiebatur, adnumerare. Quod vero attinet ad illustrandum opus , id ille specta vit, ut omnia obscura , quaeque in aliqua parte diis elles explicatas habere possent, patefaceret. Quae dum praestitit . instituto suo Va gatus est latius. Nam multa Sc varia tum Graecorum , tum etiam Latinorum scriptorum loca examinat atque judicat, & agendo partes modo theologi , modo geographi , modo oratoris ae poetae, saepius philosophi, saepissime vero grammatici, voluit omnibus ostendere lumen ingenii sui . Huc quoque corollarium intulit quarumdam animad- Versionum, quas inter legendum secerat Antonius Maria Salvinius, homo Graecis litteris adeo eruditus , ut nullius rei , quae quidem esset in his litteris , ignarus esse videretur. Cum hujus praeclari operis iam a non solum, sed etiam speeimen quoddam ad publicum rer- venisset , avide illud expectabatur . Verum seu quod pecunia deesset Polito ad sumptus iaciendos in impressionem primi voluminis, quam ipse sibi assumpserat, eum ceterorum imprimendorum onus suSceris
190쪽
set typographus Bet nardus Paper latus, seu aliud caussae fuerit, habuit sane longam moram haec primi voluminis editio . Proditi tandem anno i I, o. deditque illi Politus patronum Joannem Gasionem Magnum Etruriae Ducem . Biennio post vulgavit secundum volumen , quod inscripsit CLEMENTl xli. . secutumque est tertium anno II 3 s. Liudovieo xv. Galliarum Regi dicatum. Hic haesit res , cum querelae ortae fuissent ii iter Politum lc Tyrographitin. Ille vero doluit semper haud sibi dari facultatem absolvendi opus, per quod immortalitatem se consequi poSSe sperabat . Nihilo tamen secius magnam
ingenii famam collegit , 8c hic suus labor, ut in lucem venile coepit, late illieo dimanavit ad existimationem hominum commendatione Scjudicio intelligentium. Quo factum est, ut ei anno 1733. . Sicuti S
pra narravimus , delatum fuerit munus tradendarum litterarum Grae- earum in Pisano Gymnasio. In hoc ita Se gessit , ut omnes magis magisqtie si ut admirati in eo excellentem Graecae linguae cogui: ionem . Sed optandum erat, ne se adeo in lateras abderet , seque paullo iaciliorem praeberet in admittendis domum, audiendisque doctrinae cupidis adolescentibus. Anno, qui secutus est, rogatu Senatoris Fer rantis Capponit, vitam scripsit seminae sanctitate eximia Mariae Angelae Giniae Florentinae , quae inter eas virgines luerat, quae Subur hanum Monastellum incolunt, quod dicitur S. Matthaci in arce veteri . Post neque ita multo ad docendam eloquentiam in eodem Gymnasio electus est, quod munus nemo post mortem Benedicti Averanti obtinuerat, ut gloriosum fuerit Pol. to ei viro successisse , qui magna eloquentiae atque eruditionis laude non solum in Etruria, sed prope cuncta in Europa enituerat. Hanc provinciam ita ille sustinuit, ut studiosi dicendi adolescentes , qui ad eum audiendum frequentes conveniebant , non jam inanem quamdam 8c nudam eloquentiae sp ciem intuerentur, sed plenam Sc periectam. Homo enim abundanti doctrina, Sc quadam incredibili varietate rerum 8c copia instructus poterat facile eos sontes aperire , unde non aliqua aqvula scateret, Sed universam flumen erumperet; qui quidem ita abditi sunt Sc retrusi,