Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

a II

ut pauci doceant & teneant . Nos est a majoribus traditus, ut quihuie muneri praesunt in anniversaria studiorum instauratione Latinam habeant orationem ad excitandos inflammandosque adolescentes ad daborem dc laudem , cui quidem si e satisfecit Politus, ut nomen disertissimi Oratoris sit consecutus . Harum orationum quaSdam separa tim edidit, duas in tertium volumen Eustathii retulit, easdem octo numero in unum volumen collegit, quod Romae anno 174 a. edidit,ae BENEDICTO xiv. dieavit ; atque has ipsas iterum cum aliis qua- uor anno II 6. Lueae vulgavit . Sed cum ille videret a se tractata argumenta esse communia δέ pervagata , novum quoddam & inusitatum dicendi genus quaerendum sibi putaVit, quod totum vel Saretur in illustrioribus Etruriae urbibus laudandis. Harum orationum Sex extant, quae laudationes eontinent Pisarum, Volaterrarum. Aretii, Cortonae , S. Miniatis ae Liburnis de quibus admonendi Sum Lectores, ne, ut ab historico , veritatem omnium laudatarum rerum exigant. Ut nostrum v ro de eloquentia Politi judicium proferamus, dico perbene illum Latine locutum . quamvis semper usus non sit Ciceronianis dicendi m dis, numerosum oratorem di volubilem , atque eumdem vehementem. 8e magna eruditionis copia instructum , qua non ad pompam utebatur , sed ad illud apte 8c decore probandum, quod sibi proposuerat. Nee minus eallebat alterum illum quasi eorporis sermonem , id est actionem, quam licet semper ad id, de quo dicebat, cum quadam dignitate accommodaret, dicens tamen aliquando Pisis de ludis Pis nis sibi visus est posse ab armis aut a palaestra mutuari. De reliquo totum corpus hominis, & ejus omnis Vultus , omnesque Voces, ut nervi in fidibus, ita sonabant , ut a motu animi quoque sunt impulsae . Nemo autem ignorat ita hane rem unam dominari in dicendo, ut sine ea summus orator esse in numero nullo possit , mediocris eadem instructus summos saepe superare . Si quis vero quaesierit quae ex ejus orationibus nobis maxime arrideat, ceteris praeserre mi ni me dubitamus illam, qua probatur multorum optimorumque libr

Uol. III. B b

192쪽

a Iarum lectionem non modo utilem , sed etiam necessariam esse ad eloquentiam omneque Sapientiae genus adipiscendum . In ea enim imaginem exprimere & estingere sui , ipsius homo . quem vere helluonem librorum dixisses , voluisse videtur. Atque eo libentius vacabat eloquentiae Politus , quod ei erat persuasum reliquas artes sine ea perfecte suum munus praestare non POSSe, quare scriptores inopes elegantiae remiges, aut bajulos cujusdam operis , ut Caecilius ci) , a pellabat . Interea dum cogitabat quibus aliis rebus posset Sc suae Laismae , atque publicae utilitati prospicere , consilium eepit edendi omnia Veterum scripta copiosis a se commentariis illustrata, quibus Christianae religionis propugnatio atque defensio adversus Gentes suscepta ab iis suit, a qua mente postea discessit non alia credo de caussa , nisi quia saeillime in eo vel ardentissima studia deservescebant . Idem dieito de commentariis , quae parabat in Herodotum , quaeque cum ine dita Μatthaei Palmerii hominis Pisani interpretatione vulgare sibi proposuerat . Quoniam vero ipse vehementer delectabatur in eo genere eruditionis, quod ad antiquitatem pertinet, multa collegerat quae sibi, & iis, qui de his rebus judicare poterant, reeondita videbamur. I taque de iisdem edendis saepe , multum rogabatur. Edidit quidem langiorem epistolam ad litteratissimum virum Io. Iamium de usu quadrigarum apud veteres , quae relata fuit in I. volumen operum Io. Meursii, quorum imprimendorum idem non solum auctor, sed etiam adjutor fuit. Iu his quoque Meursianis operibus locus esse debebat epistolae, quam ipse dedit ad Georgium Iathsonium , quaque defensionem suscepit Gregorii Narian eni adversus eumdem Meunium . Hie enim sanctissimum illum virum calumniae condemnaverat, quod ad απληςιαν, seu ut ipse explicat, ad quamdam inexplebilem avaritiam traxerit , quae ex veterum, ac praesertim Herodoti St Plutarchi estimonio in contemptum divitiarum secisse & dixisse videtur Solon.

193쪽

Sed eum sero, persecta jam impressione, advenisset, latuit ad annuiuusque I 7 4. quo tempore eam Franciscus Gorius vulgavit. Nam losum ei dedit septimo in volumine Symbolanum litterariarum . Maxime vero Politum amore flagrasse in Eustathium haec erunt indicio. Anno I 739. in lucem emisit sane longam epistolam Latinam ad clarissimum virum Cajetanum Moneliam, in qua diligenter & erudite examinat loeum Lustathii ex commentario Perlegesis, ubi dicit ex quorumdam sententia Tarsum non significare in Sacra Scriptura urbem illam caput Ciliciae, sed Carthaginem. Ostendit ille multis exemplis hoc verbum utramque habere significationem . sed trahi ad Carthaginem non posse. nisi aut res . aut tempus, aut alia similis ratio suadeat. Strenue defendit S. Hieronymum, Sc Septuaginta Interpretes a nota erroris, quam iis inusserat Samuel Bochartus . Sibi tamen in extrema epistola non temperavit a vellicando doctissimo hoe viro , ut Se mordet eo loco Natalem Alexandrum , vocans illum alienorum scriniorum expilatorem . Ceterum Politus ex eo tempore, quo ad Eustathium interpretandum accessit, plurimam studii sibi ponendum esse existimavit in geographicis rebus , 8c sane dum ad examen revocat veteres scriptores Eustathiumque ipsum, haud parum lucis veteri geographiae attulisse videtur. Non poterat vero non admirari magnopere ita diligenter 8c accurate Homerum geographiae Sc chorographiae satisfecisse, ut ex eo conjici posset ipsum dum viveret, quod a nonnullis quoque memoriae proditum est , permagnam terrarum partem peragrasse , 8c tum mediterranea, tum maritima loca , atque insulas oeulis suis perlustrasse , Se de singulis rebus uniuscujusque regionis propriis, quas explorasset, commentarios confecisse, unde poesin suam

locupletaret. Biennio postquam illa ediderat, rediit Politus ad Eustathium suum, ut ejus commentaria in Dionysium Perlegetam in Latianum converteret. Qui in hac re antea elaboraverant, opus adeo in scite atque impolite perfecerant, ut peregrinos atque hospites in lingua tum Graeca, tum Latina plane se esse ostenderint. E contrario B b a

194쪽

2t 4 Politus cum utramque persecte calleret, potuit famam optimi interpretis sustinere. Vix agnoveris in hae interpretatione Graecum scriptorem, sed I.atine opus suum ad usum Latinorum hominum condidisse ipsum existimaveris . Neque hae re contentus Politus duos libroseonsecit animadversionum in eumdem Eustathium, de ipsum Dionysium , in quibus antiquitatis , Scriptorumque veterum se litterate petitum ostendit; hosque retulit in illud volumen orationum . quod .

ut supra docuimus, Romae an. II a. in lucem emisit. Has easdem animadversiones postea multo copiosioras elucubravit, eo consilio , ut ipsas ederet cum ipsis Graecis scriptoribus, neque cum Suis modo, sed etiam eum interpretationibus, quas Dionysii fecerant Rusus, Festus , Avienus 8c Priscianus . Parata erant omnia, coeptaque jam erat impressio , cum repente rem abjecit Politus. caussatus sibi pecuniam deesse, neque , quo manus porrigeret , suppetere. Meliorem exitum habuit opus sane magnum Sc arduum , quod de Martyrologio Romano odere instituit. Iamdiu Politus in ea cogitatione curaque versa tatur, ut corrigeret , quae eontinebat menda Μartyrologium Romanum ; 8t hcie rei in maximis suis occupationibus aliquid semper temporis impertierat. Hujus sui laboris secit ipse mentionem , cum alia

quando loqueretur de toto genere studiorum suorum cum S. P. BENEDICTO XIV. Romam enim anno I74 a. venerat. Re audita , Pontifex eum hortatur . ne cui rei parcat ad ea perficienda . quae insti- tuerat; utique fore magnae laudi sibi. utiluatique Christianae re,

publicae. Hujus Politus voluntate cognita , alacrior ad rem geren dam factus, totum se M animo Se corpore ad illam conVertit. Αnno igitur 17s I. primum operis volumen , quod Ianuarium mensem continet , in lucem edidit. In hoc multa industria 6c diligentia comparet. multa Sc doctrina. Reliqua contento cur,u in vulgus proferre sibi proposuerat, in quo cum esset acerrim2 occupatus . Recidit pe- Iincommode, ut ex casa sic ei laederemur brachium 8c manus dextra , ut iis uti nota posset. Hae accepta PIaga , nota est credibile quam amictum Sc stactum animum omnibus ostenterit. Homo enim.

195쪽

et squi nil magis optabat . quam omnem vitae cursum in labare se contentione traducere , maxime dolebat ereptam sibi esse seribendi saeuutatem . Vehemens hic animi angor maxime concitasse creditur apo plexin , quae eum XV. Kal. Sextiles anno IIII. corripuit , paucis post diebus quam Pisis Florentiam venerat, ut impressionem secundi voluminis Martyrologii urgeret . Ex vi morbi mortuus est VI. Kal. ejusdem mensis vespere , cum complesset annos LXXll. dies tredecim, e quibus in Sodalitate annos L H. dies XVili. exegit . Sic ei a suis Collegis justa facta sunt, ut omnes intelligerent magno apud illos in honore suisse . Convenerunt quoque ad has exequias cohone standas non pauci docti homines, qui cum Polito conjungebantur aut amicitia, aut muneris meietate, quod erant in Pisana Aeademia liberalium artium Magistri. Mediocri suit statura . eo ore paullo pinguiori, viribus ad laborem serendum firmis, sae te rotunda, in qua Suavis inerat color, acuta voce, oculis eminentibus 8c acribus, sul-VOque ante ea nitiem pilo. Industria & solitudine videbatur ali , quare cum hominibus raro se consociabat, Sc adeuntes ad se licet admitteret , cito tamen iis se expediebat . quod in mora quoque Pelavio suisse narrat Huetius. Mirum tamen , quod in senectute factus sit paullo Deilior . In prospiciendo rationibus suis nemo ilIo solertior,

Sc eum omnes serme vias pecuniae honeste acquirendae nOSSet, ar-

dehat acerrime , si quis invidorum spes suas sesellisset. sie bonus

erat custos M servator librorum suorum , quorum augendorum nunquam finem fecit , ut ab eorum usu quemlibet exeluderet . Nae fac lis, ac multus erat in conquerendo adversam fortunam , quod minia me sibi darentur facultates, quibus studiis suis consuIere, scriptaque sua edere posset D e nemo vero ignorat omnes , quibuς sunt res υ Edidit hare : PHILOSOPHIA PERIPkΤETICA ex mente S. Thomae

Aquinatis per breves Theses ad Atlitotelieam mei Lodam explicata τ FI

196쪽

aiε minus secundae, plerumque suspiciosos esse . Idem a contentionibus, quae saepe Litteratorum rempublicam turbant, aversus fuit : sua ta-inen scripta notari aequo non serebat animo . Cum existimatione do. estinae non solum apud Italos , sed etiam apud exteros magnoperessoreret , potuit sacile multorum doctorum virorum familiaritates sibi

ORATIO ad Aeademicos Cluacanoa habita in Collegio Florentino Schola. tum piarum ab Alexandro Polito M. . qua probatur. breviorem longe e se optimatum omnium artium . quam humanae vitae euisum : Florentiae I os . in 4.

DE PATRIA IN TESTAMENTIS CONDENDIS POTESTATE, Lib=iquatuor: Florentiae r ra. in 3. EUSTATHII Diaconi a supplicibus libellis & oratorum Magistri, postea Arehiepiseopi Thessalonicensis Commentarii in Homeri Iliadem i Floren tiae an. I so. apud Bernardum Papetinum Tom. I. Tom. II. M. IT 31. Tom. III. an. ars s. in sel. ITA Hella Serva di Dio Suor Mari, Angiola Ginit Firente a 31. in sol. ALEA NDRI POLITI de Clelieis Regularibus Seholatum Piarum epistola ad Caletanam Moneliam vitum Clatissimum . Flotentiae a 39. Edita iterum fuit an. II o. hunc titulum prae se ferens :CONFRONTO della Lettera Latina dei P. Aleasandro Politi eoi ristiettodella medesima stainpato nelle Novelle Letterarie di Fitenre n. ro. 4. Naraci I U. In Firenae x M. nella Stampetia di Pietto Gaetano Viviani. EUSTATHII Diaconi a Supplicibus libellis & Cratotum Μagistri, postea Atehiepiscopi Thessalonicensia Commentarii in Dionysium Perlegetam :Coloniae Allobrogum a74 I. in s. ORATIONES octo Alexandri Politi dee. ad Aeadem iam Pisanam i Ejusdem animadversionum in Eustathium ad Dion ratum Pellegetam libri duo: Romae ex Typographio paleatiniano a 41. in CRATIONES duodecim Alexandii Politi &e. ad Aeadem iam Pisa m. Lu. eae x νεέ. ex Typntaphia Philippi Mariae Benedint .

In hoc orationum volumen retira est ejusdem Politi

EPISTOLA de tribus Marartibus Bononiensibus ad vitum cl. UbaLlum Ni. enoesum

197쪽

concἰliare; inter quos honoris eatissa nomino Anionium Matiani Saliavinium . Iosephum Averanium, la Henricum Newtonium . Nee non a Ptineipibus viris gratiam iniit. Siquidem CLEMENs xiI. multis eum honoribus decoravit; FRANCiS Us II. Magnus Dux Etruriae, quem nobilissima Latina oratione laudavit, munera satis larga ei dedit; BE-

PANEGYRICUs Imperatori Caesari Francisco I. &c. Academiae PIsanae nomine constet tus: Florentiae IT O. Typogr. Petti Cajetani Vt,ia ni in 4. PANEGYRICUs Volaterrarum senatui Populoque Volaterrano consecratus: Pisis ex Typogr. Evangelistae Pugii ret g. in . PANEGYRICUS Liburni Senatui Populoque Liburnensi consectatus: Pia a ex eadem Trpographia a 4s. in Φ. PANEGYRICUS Samininiati sanatui Populoque Samminiatensi consecratus et Pisis ea Trpograph. Ioan. Dominiei Carotti x s r . in . ORATIONES PANEGYRICAE geminae de laudibus Aretinis Ae Cotto nensibus Alexandri Politi &c. Opus posthumum, utriusque Urbia Senatia Populoque consecratum t Liburni 17 sa. in .

MARTYROLOGIUM RΟΜANUM G tegorii XIII. jussu restitutum . Urbani VIII. Clementia X. . & Innocentii XI. auctoritate reeensitum . a Benedicto XIV. P. M iauctum fle eastigatum , Alexander Politus de cl. Reg. sch. Piar. commentariis suis post Caesarem Batonium ad veterum libro. tum , histotiaeque fidem Pontificio iussu illustravit. de denue reeen e n. dum atque castigandum Benedicti Papae XIV. iudieio ae censurae subje.cit t Florentiae M. I s I. apud Petrum Caaetanum Vivianum . in sol. EPISTOLA de euitibus Antiquorum ad virum elatissimum Ioannem M. mium 1 exrat in praefatione ad I. volumen operum Iovianis Meunii , quae

Florentide impressa sunt .

EPISTOLA in loea quaedam Ioannia Meurati r editar in libro eui timulas:

S1mbolae litteratiae. op enla varia philologica . seientifica . antiquatia, signa, lapides. num iamata . gemmas, de monumenta medii aevi nunc mi mum edita complectena . Volum. VII. Romae ex Trpntaphia Pali dia a τ ι 4.

198쪽

II 8 Ninimus vero XIV. Post plurimas amoris ac benefleent Iae deelaraiationes, illum eodem gradu e Se Voluit, quo ii sunt, qui supremum ordinis Magistratum obtinuere. In hac tamen gloria , nominisque ee. lebritate modestiam semper servavit. Idem instituta Christianae Religionis. Sodalitatisque suae non solum pure & caste, sed etiam diligenter Sc studiose coluit . Quae quidem laus ceteras omnes vineit . Nam non aliud putare debemus esse Sapientiam . quam meminisse unumquemque quid sui Oiscii 8c muneris sit, idque cum fide Sc integritate praestare .

199쪽

CAPUT IX.

De Praefectis nouo Bolanico O Bolanices Magiuris . V Enio nune ad eos, quibus rei herbariae & naturalis historiae

cura & magisterium commissum fuit , quibus studiis quod Medicet Principes omnes mirum in modum delectati fuerint, sane hi curarunt, ut homines ingeniosi ac diligentes atque exercitati iis praeficerentur . Et henignitate illorum museum in aedibus Academiae apertum fuit, quod urbi quoque ornamento esset, cum antea istis rebus prorsus vacua atque nuda suimet. Dedit omnium primus Cosmus hujus nobilissimi studii exemplum , quod a liberis & nepotibus diligentissime retentum fuit, dc propagatum etiam ad alias Italiae urbes . Homines scito ab iis missos fuisse in Asiam aliasque remotissimas mundi regiones conquirendi caussa quae erant rariora , Sc si qui harum rerum intelligetites ad illi: accessissent, conciliabant illos sibi donis se benignitate Singulari, ut disce lair es ab Etruria saepe ad eam redierint , mirifici earum rerum laudatores , quas per se viderant . Sed jam ad propositum veniamus , gratias agentes Dominico Vignae , qui in iis, quae praelatus est ad suas animadversiones in Theophrasti libros , satis multa dixit de illis , qui praefecturam Horti Pisani ante se gessere . Ipse quidem per plures annos gesSit, nunquam Vero, quoad vixit vixit autem ad an. usque I 647. intermisit studium tradendae horanices e superiori loco , he quod de eo plura narravimus insuperiori volumine illine assumes, quae ad hune locum pertinent. Filium habebat nomi ire Constantinum a se optime institutum , quique

medicinam secerat in triremibus Etruseis , & quod cupiebat illum es Vol. III. C e

200쪽

se assiduum in holanices studio, sicile a Magno Duce an. I 637. impetravit . ut Iovis Se festis diebus aeroases in nobiliori schola gratis haberet. Neque vero hoc poterat offendere eos, qui tum praesectu ram gerebam horti bolanici, eum hi plerumque soluti onere suerint ad Academiae scholas accedendi . Anno quidem I 626. renuntiatus fuit Praesecius horti . musei naturalis historiae , 8c elaboratorii che- inici Matthaeus Pandolphinius Florentinus ex ea sodalitate Franciscanorum . quos Minores Obserυantes appellamus. Ex his tum plurimi erant Florentiae , qui, duce & auc ore Salvatore Scalandronio, gloriose Bota uicen excolebant. Sc de Pandolphinio quidem honorificentissima commemoravit Vigna , cum a1Tirmare minime dubitasset

ipsum inter Simplicistas, qui illis temporibus in Etruria florebant .

prinςipem obtinere locum . Illo curante, noster , hortus nostrumquemuseum illarum rerum copia abundavit , quibus ornari solem. Suppeditabat vero elaboratorium chenticum aegrotis varia medicamentorum genera , nec ad ea paranda deerant instrumenta, quorum ut esset copia providerat Christina I otharingi a Perdinandi II. avia ic tu. trix ad omne praeclarum opus sane semina vigilantissima ca) . Harum omnium rerum procuratio sic credita Pandolphinio fuit , ut solutus esset a publica schola; tulit vero laboris Sc diligentiae praemia satis

liberalia, eum ei penderentur CCLXXXVI H. amavi centusses, Sc majora fortasse tulisset, nisi peste, ut creditur, an I63 . abSumptu 2

fuisset. Ad paucos menses Franciscanus alter partes Pandolphinii s

09 Paveos menses ante Deo motua fuerat Pancratius Marsauhius, de qua ruri periori in volumine diximus . His adirem verbis suffectus ia litiua locum

fuit Am Kal. Sexti Pan Iphiniux LL. A A. informate delia sufficientia inia telligema e tanta di F. blatteo Pandollini. to ele gano alia cura dei Giardino de sempites e delia Galletia con stipendio ei L . seudi it mese si Procur testis est Paullus Troncius ὶ che ε' introducesse la Fonderia nei Giatdino de semplici. e eumpili gl istrinienti d' argento. metallo e pi ua. e prox vide Sios . e odori. ed ait o con spera di Ua. sca si

SEARCH

MENU NAVIGATION