Nova eaque plena assertio juris, quod s. Caesareae maj. ac s. imperio in magnum Tusciae competit ducatum, sive Confutatio scripti, nuper pisis ex aulae Florentinae jussu editi, De libertate civitatis Florentiae ejusque domini

발행: 1725년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

constat, manifestos ae legitimos titulos dominium Imperii in ditionem Florentunam supremum adstruere , tot investituris, juramentis, ipsorum Florentinorum CU. confessionibus liberis , aliisque actis publicis adeo graviter corroboratos, ut in oria fessioni- he universo , sano et sincero omnium Gentium judicio, major fortiorque proba- Fώ- nequeat desiderari. Certe confessiones Florentinorum non scripturis solum- ' modo eorum propras, nequaquam violenter exactis , vel astute elicitis, sustineri, sed ipsis factis, Annalium quoque domesticorum auctoritate confirmatis, explicari a. ri, ita jam fuit demonstratum, ut cuncti animadvertant, idem celebre Iustiniani, sis Imperatoris, Rescriptum , quod pag. LXIV. incongrue adeo applicatur , illos

condemnare, qui nunc haud tales amplius censeri volunt , quales olim tum semet scripsere , tum , perpetuo futuros esse, ipsa re professi sunt ac sancte contestati. Quapropter tanto veritatis robori frustra opponitur, amplius antiquissima ιν hiam possessio quaedam Libertatis , de cujus initio et origine ne ipsis quidem Floren- Musi. tinis constat. Cum aliqui a primis Florentinae urbis natalibus arcellant, alii . imnorum que primis ipse Princeps Cossitius I. ad literas exemtionis , a Rodolpho I. Impeis

contrώ- ratore, concessas, memorante GRATIANO, in Commendoni Vita, L. M. C. s.

ictis pag. 313. provocent, atque adeo hoc ipso satis confiteri videantur . Libertatem rationibus undique congestis , fictis tamen et invicem pugnantibus, quin et a prurio dentioribus civibus dudum rejectis ac explosis, tanquam tulcris certis ac firmis, iciis ἀ, Gob niti. Exactissimain profecto Libertatis adsertio praerequirit probationem, quam mi- Aramae nime conficiant aliquot Historicorum . vel Iurisconsultorum fallacia testimonia, auen feri facta quaedam , sive in sinistram partem callide exposita, sive aliis rerum argu-nις. mentis, longe praestantioribus , solide redarguenda. Itemque malae indicium causiae existimatur , si , priore probationis via confestim deserta , talis eligatur . quae, aliunde ducta , ab illa nimirum deflectit, et a veritatis tramite identidem aberrat. Quod quidem apertissimum inconstantiae ac contradictionis vitium aegre purgari videtur, ficta quadam Maximorum totius Europae Principum , quin ipsorum Augustissimorum Caesarum confessione in medium prolata; utpote quae mitius in Tabulis aliquot foederum, vel aliarum pactionum fingenda . sed magis expressu , genuinis , atque idoneis agnitionis Instrumenus ac Literis fuerae probanda. Quandoquidem vero ejusmodi agnitionis consessionisque Documenta nu quam fuere producta , quae Vel intentioni ac dispositioni S. Caesareae Majestatis justissimae, vel consilio Potentissimorum Regum Foederatorum obstare intelligi. possint , imo tot propriae Florentinorum in contrarium confessionis testimonia.

infinitis ferme per omnem Imperatorum Romano in Germanicorum seriem exercitae in Etruriam univcrsam supremae potestatis Imperialis argumentis et exempliseonnexa . ad evincendum penitus et ab omni dubio liberandum jus Imperii sublimius insigniter unita coeunt atque conciliata , haud conquerendum amplius est Serenissimo Etruriae Magno Duci . vel Senatui Florentino, sicubi Caroli VI. Imperatoris Augustissimi. S. Majestas circa definitionem futurae successionis , ac conservationem summi et directi dominii , iisdem juribus legitime utatur, quae Ejus dem S. Majestatis Antecessor Gloriosissimae Memoriae. Carolus V. circa constitutionem Principatus Medicet, auisiciis Imperialibus, legum pariter atque arm rum auxilio communitiis , non solum fuit felicissime exsecutus . sed perpetuitati

etiam, non intermoriturae , quam sapientissime consecravit. Certe quum Carolus U. Imperator , universo populo Florentino applaudente , Decreti Imperialis auctoritatem summae Venerationis . ipso jurisjurandi nnotio religiose declaratae. cultu suscipiente . ac fidei suae ct devotionis, eodem imperatae , constantiam testante , iplam civitatis formam ordinarit, tantam rerum conversionem decreverit, et, nesotio maximi ponderis persecto , in Regno Italiae jura Imperialia gravissime connrmaritὲ multo magis laquei, S. Caesaream Majestatem de Successione in Principatum, jam constitutum , decedente stirpe Modiceae Domus masseula, disponere nunc ac providere ita posse , prouti commodis et juribus Imperii, ac vocis consiliisque tot Potentissimorum Europae Principum , qui Imperio bene

62쪽

Quemadmodum igitur nihil prorsus excogitari amplius possit. quod S. Caesa

ream Majestatem a vindicando atque exercendo supremae in Tusciam potestatis ju- - re dimoveat, vel Libertatis cujusdam Florentinae causam tueatur; ita neque justi sρυ, ' simae Εjusdem intentioni adversari intelligitur Epistola , ad Ioannem Guillelmum, Electorem Palatinum, per taceti. Dn. Comitem de Sinundor , Supremum Aulae Augustaeque Domus Austriacae Cancellarium , Francofurthi ad Moenum d. 9. ZH j. Ian. ann. I ia. scripta , utpote cujus interpretanjae ius Aulae Florentinae nequa quam competit. Enimvero de illo saltem casu quaesitum tum fuit, sicubi forte Magnus Dux disipositionem, inimicis Augustae Domus Austriacae commodam, si scipere conaretur ; atque adeo neque jus statuendi liberum quoddam tacite agnitum . neque plenae Libertatis territorii Florentini ulla injecta mentio, nec tandem potestati imperiali aliquid derogatum , quam probe intellexit Elector, non ignorans , verba haud esse captanda, vel ex literis hujusmodi argumenti quidpiam depromendum , quod in praejudicium Imperii detorqueatur, vel intentioni S. Caesareae Majestatis apertinime refragetur. Quapropter apparet, non ideo lauda. quorum investitura extra omne dubium est collocata, ab aliis Magni Ducis ditionibus mille distincta , ut persecta harum Libertas et potestas de successione st tuendi, quae inde dimanat, agnosceretur, sed tantummodo indicatum, S. Caesi ream Maiestatem seudorum, alioquin ad masculos stilum spectantium , investituram Electrici Palatinae non fore denegaturam . sicubi Masnus Dux justos intra limites se contineat, neque dispositionem aliquam, successionis intuitu, suscipiat. Eidem Majestati, et conjunctim) Serenissimae Domui Austriacae minus convenientem , atque ab ipsius Familiae Mediceae officio longe alienam praecipue cum ipsi allodiorum domini, si de Principatu patrimoniali dilponere velint, superiori alleui subjecto, id agere debeant , ne in hostem quendam vel extraneum. suspectae fidei et amicitiae, res transferatur, nedum Magnus Tusciae Dux . utpote ineujus Ducatu mixtura qualitatum , seudales et ali Odiales. conspiciatur , quarum illa Iux/tiratam superioritatem Imperio, quam fidem et devotionem Domin Mediceae adsgnat, sua ita itemque jus consolidationis et aperturae , exarescente stirpe mascula , constituit, tu am- haec vero immunitatem a petitione investiturae, praestatione jurisiurandi, ordina- Η Ο imriisque contributionibus complectitur. Quae S. Caeserea e Majestatis Sententia ex

Epistola alia, ad Ablegatum Magni Ducis Etruriae, Trajecti ad Rhenum is . April. ann. III 3. exarara, tantum non impugnari Potest, ut potius liqueat, ibidem di-δε' 'versia prorsus proponi , quae nulla ration adsertioni causae Florentinae inservireris. queant , ut puta quae fortioribus multo adminiculis et aptioribus propugnanda fuerat argumentis, siquidem non solum Acta et Vota Consilii Imperialis Auliei, ann. III 4. consecta, et omnem facultatem condendi pacta successoria Magno Ducidenegantia, deberent elidi, sed quoque Articulus V. Foederis Quadruplicati, et in δε Conclusum Comitiale injustitiae cujusdam convinci. Quae omnia hinc magis in ione adhuc declarantur. quod, Magno Duce, Cosmo III. nuper vita defuncto, pr ' ς pria auctoritate dispositionem sibi adrogante, satis praegnantes exseruerint semet V. causae , quibus ducta S. Caesarea Majestas , feminei sexus nulla amplius habitatatione sutpote cujus sustentationi, dignitati Principis convenienti, ex altodiis, pol Ah

eonstitutum Principatum a Domo Medi a comparatis, bonisque, separatis ad-rat omnquisitis . satis prospicitur, atque aliunde etiam debito modo cavetur) negotium est M. successionis Florentinae gravit imum alio prorsus instruxerit modo, atque jura Im- ό aes, perii inveterata et manifesta insimul ad seram usque posteritatem ita consolidarit, Nec sui Constitutio haec Imperialis nullis malevolorum artibus, vel aliis mediis infrin

si aut labefactari queata 3 Quandoquidem ergo S. Imperii Romano Germanici jura invictis nituntur re-

rum argumentis neque supremum hic et directum in uni ersiam Tusciae regionem alais Dominium Reservatumque Majestaticum ab ullo unquam Imperatore fuit te abdi-Lhisisti, cuium . ostendi potest , ita ex omnium Gentium moratiorum et veritatis aman- Medis tiuiri sententia, nullae prorsus exstant rationes. quae id essetant , ut vel S. Cas iso

sarea Majestas atque Excelsi imperii ordines inanem quendam libertatis praetex-t ρ 'tuin admittant, vel Potentassima Rusdem S. Maiestatis Foederaci Pricieipes consi-

63쪽

liunt, non sine persecta totius rei cognitione ae debita circumspectione captum , aς sertionis tam lubricae tamque incongruae causa . nunc demum immutent, satis contestati, ordinatione successionis provisionali Domui Mediceae Masculae, adeoque Serenissimo Magno Duci, Ioanni Gasioni, Patris. nuper vita defuncti Cosmi ΗΙ. Successori legitimo, feliciter hoc tempore regenti. Εjusque possessioni ae iuribus. itemque Florentini populi institutis ac privilegiis nihil praejudicii vel damni iri conciliatum . atque eo sincere et laugabiliter maxime contendentes , ut communis Europae ita quillitas instaurata conservetur , atque sua Italiae praesertim publica quies ae salus eo certius constet; qui finis optimus ac praestantissimus non possie obtineri, nisi votis ac consiliis, pro communi hono susceptis, obsecundetur ita et obtemperetur , ut causa imaginariae Libertatis Florentinae nunc tandem desieratur. atque prioribus Investituris et Homagiis novae iterum investiturae, nova Homagia, Dominium Imperii conservantia , et adversus quamlibet ulteriorem Libertatis ae Exemtionis usurpationem communientia, adjiciantur.

64쪽

VARIA

DIPLOMATA. ΕΤ ACTA

PUBLICA,

EX ARCHIVIS IMPERII AC ALIUNDE

CONTINENS.

66쪽

A Decretum Matricis, Durissae, Mathsidis matris,

Florentiae datum ex in sto.

Um in Dei nomine, in Civitate Florentia , intus Palatium de domu S. Ioannis in Iudicio resedebat Dna. BEATRIX Ducissa et Marchionissa, uxor GOTTIFREDI gloriosissimi Ducis ad caulas audiendas ac deliberandas intentiones ad vicem supra dicti Viri sui; resedentibus cum ea Villelmus, qui Bulsatello vocatur; et Vuido Comites Rothericis, et rio , et Gotefredus, et Petrus, et alius Petrus Iudices, et Uuinibaldus qui Saracino vocatur filio b. m. Aerite, Alberico filio b. m. Ioannis et Uberto filio b. m. item Uberti et Alberto filio b. m. Rodotsi, et Paganus filio b. m. Rotandi, et Ugo filio idemnonis . et Iidebrandus filio b. m. Gherardi et Rainerius filio Germi1i et Theud rieo filio Ildebrandi, et Uuido filio Cunimundi. et reliqui plures ibique in eorum, et praedictorum praesentia PETRUS Abbas de Ecclesia, et Monasterio Beatissimae S. MARI AB sita in civitate FLORENTIA, una cum Wido Advocato suo, et ci-dem Ecclesiae, et ceperunt dicere, habemus et tenemus, ad proprietatem et partem de supradicta Ecclesia et Monasterio S. MARIAE. integram una sorte, et res, quae posita in loco, qui vocatur Mannone, sicut recta est per Joannem Presbyterum, et AZo et Benedicto e . Raimherio , et per eorum Consortes, una cum re ris, vineis, hortis, et Dominicatis et Massaritiis, et universs rebus ad ipsam sortem sunt pertinentes, et sunt infra Territoria Plebium S. Mariae sita Citiuaceolo , et S. Petri in Mercato; si est ullus homo qui adversum nos ad partem supradictae Ecclesiis et Monasterii aliquid exinde agere, aut cauare vel intentionare mittere vult, parati sumus cum eo in ratione standum, et per legem finiendum, et quod plus est, quaerimus vestri mercede, ut vos faciatis pro Dei timore, et Animae DNI. REGIS . et vestrae remedium, ut mittatis B ANNUM super nos , et sit re praenominatam sortem, et res, ut supra legitur, ad partem supradictae Eccleae , et Monasterii; et tunc ipsa BEATRIX Ductrix per consolationem supradiis chorum Iudicum per FUSTEM , quem sua detinebat manu, misit bannum Domini REGIS supra praedictum Αbbatem, et Advocatum ejus, et super jam dictam sortem . et res, qualiter supra leguntur ad partem jam ὸictae Ecclesiae et Monasterii S. MARIAE in Mancusos aureos duo millia, ut nullus quislibet homo, magna parvaque per na, jam dictum Abbatem et Advocatum ejus, vel eorum suce effores ad partem praenominati Monasterii de praenominata sorte, et rebus,seut superius legitur, audeat eos divestire sine REGALI judicio. Qui hoc veroneerit, praedictos duo millia Mancusos aureos compositurum se cognoscat, medietatem CAMERAE DNI. REGIS, et medietatem supra dicto ABBATI, et ADVOCATO ejus ad partem supradicti Monasterii, et de suis Rectoribus , et futura ostensione fieri ammoverunt. Quod quidem et ego Ioannes Notarius ex jus- sone praedictae BEATRlCIS Ductricis . . . . et Iudicum admonitione scripsi . ab Incari Dni. LXl. post mille Kal. Decembris, indictione XU. Rotecherius Iudex interfuirio judex Domini Imperatoris interfui Petrus Judex Sacri Palatii intersui.

67쪽

B. Grob IV. IN. Privilegium Academiae Florentinae concessum

ex rahelii T. III. IDI. Sacr. p. 2 O3.

ΡΕtrus Elirentinus Episcopus - - civitatis Florentiae et Ecclesiae Florentinae non immemor, devotione congrua Maiestati nostrae humiliter supplicavit, quatenus tam ad honorem Ecclesiae suae peaefatae , quam civitatis Florentiae . quain Deus multarum virtutum praerogativa donavit, studium, quod innibi viget, etiam ad Sacri splendorem Imperii, auctoritate Sacri Imperii erigere dignaremur. Hinc est, quod precibus praedicti Florentini Episcopi favorabiliter annuentes, praefatae Ee etesiae suae, et civitati Florentinae ac ejus communi, generale, perpetuum, a que generosium studii generalis priviletium, auctoritate Imperiali damus, et concedimus liberalitate munifica - - - decernentes Micto imperiali praesenti valiti ro perpetuo, et de Imperatoria potesatis plenissiane statuentes , ut in ipsa civitate Florentina studium perpetuum sit, et habeatur in sacra pagina, in Iure Civili, er Canonico, ac Medicina , Philosophia, Logica et Grammatica , ac quavis alia licita facultate, possintque omnes et linguli Doctores et Magistri pro communi Florentino ordinandi ac deputandi in civitate praedicta Florentina, utpote in studio generali solenniter et publice in memoratis facultatibus legere et docere. Verum, si qui fuerint . qui processu temporis adeo profecerint, quod in aliqua scientiarum seu facultatum praemissarum ad Magisterii seu Doctoratus dignitatem et titulum desideraverint pro moveri , hac nostra Imperiali auctoritate committimus Episcopo Florentino, qui est, et qui erit pro tempore, quem superiorem studii ordinamus , quatenus - - - lenniter illos diligenter examinet more generalium studiorum, ac taliter examin iis det licentiam publice in eadem scientia et facultate legendi docendi. - - Quae omnia sede Episcopali vacante committimus capitulo Ecclesiae Florentinae, quod per se vel per alium praemissa similiter exsequatur. Caeterum is Rect res. Doctores, scholares seu studentes studii Florentini praedicti, eorumque universas et singulos familiares et ministros, nec non domos et scholas, in Nostram et Saeri Romani Imperii protectionem, tutelam et defensionein recipimus specia

C. Extractus ex Instrumiato Pacis, Blesiis initae inter Maximilianum I. IN. et Ludovicum XII. Franciae Regem d. 22. Sept.

OUod Maximilianus Rom. Rex, contra sabaudiae et Ferrariae Duces, Montis.

ferrati, et Mantuae Marchiones Dominium Florentinum, communitates Senensem . et Lucensem etc. nihil faciet aut attentabit, nisi severioritatem , honorem , et obedientiam, quam ipsi debent Suae Majestati, et Sacro Rom. Imperio , denegaverint. Item: Ad Serenissimi, et Christianissimi Regis Francorum petitionem et instantiam, Serenistimus Rom. Rex vuls indulgere et indulget, per praesentes, Duci Ferrariae, Marchionibus Montisferrati, et Mantuae . Florentinis , Lucensibus, S nensibus, et Domino Alberto de Carpi, et Joanni Petro de GonZaga. omnia quae ab eo die et tempore, quo Christianiuimus Rex Carolus, novissime dehanctus, primum ingressus est Italiam, usque in hunc diem, contra suam Majestatem, tanquam Rom. Regem, et Sacrum imperium commiserunt, aut quovis modo committera potuerunt. etc. et quod ipsi deinceps Rom. Regi et sacro imperio, sicut ceteri se diu , obedientes , sudisi et dediti esse debeant, et teneantur. Et si de caetero in his. quae Rom. Regi et Sacro Imperio exhibere tenentur . rebe re et minin obedientω erunt. aut aliquod aliud contra eum committent, quod tunc unusquisque Rom. Rex aut Imperator eas, secundum viam, ordinem, aut legem Imperii punire possit. et in isto. neque in aliis quibuscunque principatibus, communitatibus, civitatibus, provinciis, dominiis, et iurisdictionibus totius Italiae, etc. quae Romanorum Regi, aut Imperio quovis modo spectarent, nullus Rex Franciae unquam Rom. Regi, aut Imperatori, neque Imperio, aliquod impedimentum inferre, neque praefatis. aut aliquibus contrariis. aut rebellibus imperii, adjumentum directe neque indirecta vire, sed de his omnibus peuitus abstiuere velit et debeat.

68쪽

REdeuntes 1 sublimitatis Uestrae conspectri Serenissime atque Gloriosissime Prii

et pum, metuendissime Domine. nostrique populi columen, Guelphorumque. hoc est Regiae Maiestatis Uestrae sequacium , spes et praesidium singulare) nostri

Procuratores atque Legati. nobis incredibili eum laetitia nostrarum mentium rei terunt , quanta cum benevolentia, serenitate, et benignitatis affectu per Uestram supereminentiam visi fuerint, quam gratanter auditi, quam gratiose et humaniter exauditi, quibusque ipsos prosecuta merit honoribus Regalis magnificentia, nostraudevotionis intuitu, ac quantum et qualem dii Ilionis et benevolentiae animum, e ga nos, et nostriam populum , et in verborum dulcedine , et in petitorum exauditione , et in effectibus operum ostendistis. Pro quibus quidem , GloriosisIimo Principum, non humanis , non transitoriis beneficiorum muneribus, sed divinis potius et aeternis, quid Regali clementiae debeamus; licet sentiat nostra devotio. nec intelligere possumus, nec proferre ; tanta siquidem non mensura, sed immensi tale, non solum omnia simul, sed etiam singula statum humanarum mentium antecellunt, quod veluti sublime quoddam, inaccessibile , immensum et infinitum. nec comprehendi valeat, nec finiri. mortalisque intellectus viribus adequari. Ecco quidem, clementissime Regum , cum nostra fui iset devotionis integritas tot figmentis , totque mendaciis. quot scivit et potuit . qui vestris obviare moliebatue inceptis , vipera sicut abundat astutia, cogitare. tot modis et verisimilibus concinnata, quod facillime potuillet id alteri persuadere , divina illa Serenitatis Vestrao prudentia, nostrae puritatis innocentiam, primo literis, deinde Vivae vocis oracuato, non solum excusatam habuit, sed humanissime recognovit; Credimus equidem adeo praeter solitum , imo contra naturam Vestrae clementiae visum esse . quod populis Horentiniae, imo Regius , majorum siquidem vestrorum opificium et conservatio Fu--- quidquam contra Vestram Celsitudinem cogitaret, quod sicuti durum Vobis fuit criminationi cedere, sic facillimum atque gratum nostram innocentiam com- , perire; Maxima quidem rebus fides adhibetur, et demitur ex qualitate et convenientia personarum, de quibus . . quicquid malitiose confingitur, rebus etiam non discussis veritas quodam quasi i modo sentitur , nec satis fuit veritati nostrarum e euotionuni cedere, sed etiam, quod Ioco maximi muneris nobis fuit. quod de regno Vestro, pro defensione nostrae libertatis, gentes, et gentium ducem potentissimum concessutis, adliciendo, quod plus quam maximum est, quod Regale v xistum . q- s per ab inlytae memoraar, rarolo Magno, progenitore Hestrae Majestaris est sanguinis usi fuimus . beneficio et concessione Veitra postemus erigere, ec puri vestri siervisores et filii, pura lilia contra duplicis cordis et linguae virum, qui viperis venenosis lilia sacra permiscuit, oblectare L Nec satis haec fuerunt benevolentiae vestrae Eelo, sed veluti res vestri culminis ageretur, pro conservatione nostrae libertatis te status . more majorum Uestrorum, qui nunquam nos ab aliquo pellum- . dati passi sunt. Omnem vel tram pocentiam obtulistis ; nihil plane tot benefletis adjici posse, benignitatis vestrae magnitudinem ignorantibus videretur, sed ecce, quod supremum, et omnium maximorum maximum est, quod offerendo protulit Vestra ibenignitas, foederibus et colligatione firmavit, ut quod prius erat liberum de voluntate spontanea. nunc ex obligationis nexu sit in debiti naturam et formulam commutatum . quique prius eramus devotione servitores et filii . foedere sumus.

quod eum humilitate dictum sit, in societatem se enim voluit Uestra benignitas

tantae Majestatis adsciti. Quis ergo tantae clementiae et humanitati gratias factis referat, vel etiam verbis agat Deficimus plane . Gloriosissime Princeps, cum ad ista respicimus, nosque in tantarum rerum retributione deficere videmus , habebimus tamen perpetu 1 grarias, nee ulla dies unquam tot beneficiorum immernores aeguet vel ingrato , pracstabimus, quod in nobis est, devotionem et fidein . et si non pinerimus usui fore, conabimur saltem inutiles nunquam esse. Quid autem

69쪽

cognito stitu rerum possit amplitudo Uestra tam honori suo consulere, quam,

ne perdatur bene rei gerendae facultas, et occasio, praevidere. Principio quidem opera nostra factum est, ut Domini Estensis, Paduanus, Vo-denanus . et Mantuanus Marchiones , hanc ligam et foedera comprobarim, nec non et magnifici nostri statres, Bononienses, nostrum, qui more id fecimus, et aliorum exemplum ratificatione legitima sequerentur. Quanto vero furiarum aestu Medicit nensis Dux exarserit, non posset literis explicari, et ob id hoc referendum vivae vocis ossicio per oratores . quos jam elegimus, reservamus; Uerum hoc tantisper, et

sub compendio subjungemus . quos tam ipse corruptae mentis, et de sua salute d sperans , et papam , et M toriam Celsitudinem , et quicquid potest humanum divinumque nititur commovere; Quin etiam in civitatem Pisanam, quae nobis est contermina, sibique lummae dilectionis vinculis nexa, omnem suam potentiam eongregavit. Illic quidem Comes Albericus, suarum gentium Capitaneus genera. Ii,. illi e Comes Ioannes de Guino, Paulusque Sahellus, illic Thesaurarius eius,Dominus Nicholetus de diversis, illic supremus ejus Consiliarius, octolinus de Mandello , illic etiam Dominus Broliae Paulus Ursinus, Dominus Octobonus tertius Ct eholinus de Nuchilotis maxim4 societatum Duces . adsciti de partibus patrimonii San-m Petri . in Tuscia congregantur, et tantus est gentium apparatus , quod . sicuti verissima relatione sentimus , tentaturi sint fines nostros bello , minenturque sese ad usque civitatis nostrae moenia progressuros, expectaturi quod Uestrae Serenit iis auxilia de Franciae partibus evocemus, quibus noster populus debeat se tueri. Nos autem e contra nostram similiter potentiam praeparamus . non solum viriliter

restituri gentibus praefatis in Tuscia, sed ipsum , ne quietus nobis bellum inferat. aggressuri taliter quod nos sentiae in Lombardia. Verum , Invictissime Princeps. tametsi spem geramus in Domino, qui justitiam nostram novit, nec non et de bonis tantum assumamus fiduciae, quod alias eum experti suos conatus oppositis nostris viribus elidemus, summa tamen tam spei, quam rei, post Deum, est inpotentia fortissima Vestrae Gloriosissimae Majestatis , quae sibi tam potenter de tot partibus - - - Dignetur igitur Vestra sublimitas; in cujus injuriam haec nobis. sicuti cernitis, inferuntur, considerare statum rerum, nec novi temporis indulgentiam expectare , sed in isto principio taliter ipsum, qui solum in tarditate Uestra siperat,

tamque celeriter deterrere, quod antequam cogitet. invadatur, quod si fiat, i ta belli moles in fines suos et in oculis ejus redueetur , et sine cunctatione dabitur in ruinam. Tota vis hujus rei est in celeritate et fide , ut sine temporis intercap dine res agantur , talesque transmiLtendis gentibus proponantur, quorum ingentem habetis copiam , qui nec aures blanditiis porrigam, et honorem Vestrae Ser nitatis etiam vitae propriae non postponant, sciantque pestimas arces suas. quibus impedire vestra coepta tentabit. Virtute atque prudentia praecavere. Necessarium

autem est. quod Serenitas Vestra scribat Gubernatoribus Uestrae civitatis Ianuae, ruod tam Pilanis quam dicto Comici mare reddant infestum, et in favorem nostrum

cui expedit, operentur. Haec tamen et alia decem ossiciat et Bailliae nostri Com. munis . qui rebus bellicis praesecti sunt, et multas rerum copias intimabunt. Caeterum prudentissimus Uir Dominus Gunterus de Collis, Vestrae Majestatis Secretaiarius et orator, omnia plane vidit, cunctaque fidelissime referet viva voce. Datum Florentiae . die trigesima Desembris, quinta indictione, vino millesimo trecentesiis mci nouagesimo sexis.

Serenissimae Maiestatis Vestrae devotissimi Servitores Priorea artium et vexilliser iustitiae populi et Communis

Florentiae.

subscriptio literarum praedictarum talia est: serenissimo atque Gloriosissimo Principum et metuendissimo Domino Domino Carolo Dei Gratia iactito Francorum Resi, singularissimo ea benignissimo

Domino.

70쪽

Ε. Diploma Rodolphi L. Ress Romanorum, quo Iohannem de Ave is

D Udolphus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, universis Archiepisco pis, Episcopis, Abbatibus, et aliarum Ecclesiarum Praelatis, Principibus, N hilibus, Comitibus, Civitatibus, Communitatibus, Universitatibus , oppidis, Castris et villis, et personis singularibus quibuscumque, in partibus Tusciae constitutis. gratiam suam et omne bonum. Commissiones seu procurationes quascumque honorabili viro Rudolpho electo SalEburgensis Ecclesiae, Imperialis Aulae Cancellario , in bonis . possellioni bus, reditibus, proventibus, civitatibus, castris, munitionibus, jurisdictionibus, nec non in aliis, in quibus, mandatum requiritur speciale, de terra Tusciae per nos factis, in omnibus luis articulis expressus revocantes, ad notitiam vestram cupimus pervenirer quod nos spectabilem Utrum JOANNEM de AVESNIS Comitem Haynnoniae fidelem et familiarem nostrum dilectum constituimus, facimus et ordin mus , Nostrum et Romani Imperii in partitas 2 iae marium generalem , et insuper Procuratorem et nuntium Nostrum ad exigendum, petendum et recipiendum N stro , et ejusdem Imperii nomine fidelitatis, Misagii, et flemitii nobis debiti scramenta, a quibuscumque personis, vel locis, Nobis in eisdem partibus Tusciae eadem debeantur, et ad petenda et recipienda bona, possessiones, reditus, proventus, civitates, castra, munitiones, iurisdictiones , et jura quocumque nomine censeantur in eisdem partibus Tustiae pertinentia ad Nos, et Imperium supradictum , et ad ordia nandum et disiponendum de ipsis, quicquid sibi videbitur expedire, et judices et ossiciales constituendum in negotiis et causis quibuscumque , sicut Nos ipsi eosdem constituere possemus, si praesentes essemus, et ad statuendum, tractandum et faciendum in praedictis partibus Tustiae , omnia et singula quae verus et legitimus Uicarius, procurator et nuntius, plenum mandatum et liberam administrandi pol statem habens a Nobis . facere potest, et debet, de consuetudine vel de jure, in iulis etiam casibus, in quibus mandatum requiritur speciale. Sententias etiam, bona, Poenas , ev multas, tam in causis criminalibus , quam pecuniariis, et aliis quibuscumque . quas idem , vel constituti ab eo judices , ossiciales vel executores tulerint, imposuerint, vel exegerint, ratas habebimus , et faciemus, Domino concedente, in-Violabiliter observari. Damus praeterea praedicto Comiti plenam et liberam potest Lem et speciale mandatum . rebelles et indevotos, si quos quod avertae Altissimus in partibus Tusciae repererit, qualiscumque conditionis extiterint, privandi feodis, castris . terris. gratiis, libertatibus, districtibus, privilegiis, juribus, et jurisdictioni bus quibuscumque, quos, quas, vel quae iidem tenere ab Imperio dinoscuntur. Nos quoque gratum , ratum, et acceptum habebimus, quicquid per dictum Via Carium . procuratorem et nuntium Nostrum actum , et gestum, statutum, judicatuin, et ordinatum fuerit in praemissis , et circa praemilia, vel quaelibet praemis

sorum.

In cujus rei testimonium , praesentes literas fieri, et pendenti sgillo Nostrae Regiae Majestatis, in evidens testimonium praecepimus communiri. Datum Friburgi, Kal. Maji, indictione XII. anno Domini MCCLXXXIV. Regni vero Nostri anno XI.

F. Gharta , qua Gemens IV. Pontifex Alam Carolum, Siciliae Regem,

mearium Imp. in partibus Tusciae constituit ex Reynaldo

ad ann. II 67. Oemens ete. charissimo in Christo filio, Carolo, Illustri Regi Stelliae, salutem,

et cum I e in partibus Tusciae, Romano subjectis Imperio nunc mansi, pacis constituerimus per Nostras sub certa forma literas servatorem, in eisdem tibi paciarii seu pacis servatoris officium committentes; dictum ossicium, et Omnia in eisdem Tibi I a concena

SEARCH

MENU NAVIGATION