장음표시 사용
221쪽
Τρ4 EPISTOLAE novimus comparari. Te tamen more humilium . modicae & incapacis intelligentiae fore dicis. Sed tuum verbum , tuumque praestans eloquium te longe alium indicarunt': mostrant enim verba plerumque mentis penetral ; nobisque ait Plato ad hoc datum fuisse sermonem. Demum; quod mordaci-hus stiparis viris , dolenter assicior; & optarem , ut Atlantem juvit Alcides in poli rectione , tuarum sic potens forem curarum participem fieri, & te ab hoc quo premeris onere relevare. Μultiplicitas namque curatum quod intenditur impedit ne ag tur ; veluti sata creberrima areto in loco conje a sese praepedire noscuntur . Sed , o curae hominum frivolae, metus inutiles, spes inanes t torquemur reminimis quibusque prosternimur . Ideo miserabiliter humana conditio, nisi rationis virtutumque sustentaculo, relevatur . Quare cum sis prudentia Comitatus, ut video; cum sis temporis experientia perdoctus , ut audio , solare in eo qui solus est omnium solatium , & salutare nostrarum remedium jacturarum, & dede te libris, dc has mundi vanitates posterga ; & praesertim cum non habeas filios , qui cor patrum plerumque mordacioribus eradicant curis, sese filiorum amore , perditioni corporis & animae,ut eos dites linquant, indigne subruentium; Et ut tandem claudam cpistolae meae metam ,
me tuum , precor, habe; deincepsque ut filio me potire . Vale I 388. prima Iulii. Johannes Mang. de Motta . VII. Ad
222쪽
, insignissimum Ptificum . SPeculum quoddam, qualibet retrolapsi temporis aetate rarissimum , mirandissimum in nostra virorum sapientia pollentium inanissima penitus , interque clarissima illorum veterum ii enia , quos imperitantis Augusti tempestate floruisse , veridica quadam tua , nec non facunda epistola, quae priscorum merito intellemium praestantiores prius natis excellentias praeconigat , elegantissime nominasti , locabile non indigne, splendidissimum ingenii tui lumen , laudatissime vir, omnibus virtute schumanitate consortium diligentibus percolende , verum mihi strictiorr quadam reverentia praeserem de , per diem digressus a te secreta mente, sed jucunda consideratione mirabar. Et scito, Pater, uod dudum , postquam hanc urbem introgressusum, quemadmodum claris plerisque viris faciebam , ad te quoque aliquid scribere meditabar . Sed clariori, imo clarissimo litteraturus viro, singularius aliquid intendebam . Merces enim quaelibet suorum sunt valorum preciis distinguendae. Lana nobilis , non ignobili suco , sed murice precioso, colore quoque praestantissimo tingi debet; regum corpora fulgentissimis vestibus induenda . Viri s pientissimi, non nugacibus, sed ponderatis, ma-N a turi-
223쪽
196 EPIs TOL Eturisque sunt alloquiis adeundi . Quare, quando me rebar impotentem scribere tibi huc usque , vir praestantissime , deses sui: non enim mihi aequum videbatur , sed absonum ; quod ignotus & indo sego, quique sim juvenis imperitus, te virorum doctissimum, reverenda jam canicie colendissimum dc maturissimum in omnibus, sic inconside-xate , & praecipitanter affarer praesertimque cum serme per quadriennium a studio vacavissem . Ad
haec , sita mihi superi auxilientur ostentandi de
me cuiquam suspicionem ingerere non optarem.
Novi enim aliquot, qui ut mirabiles appareant dictatores & famosi Rhetores , praedicant, scriptitant undequaque: qui cum sese, autumaverunt f mam nactes , fastidium ingerentes, indoctissimi sunt reperti. Quorum de acie nollem sore ; pomquam de te jam indelebilem cordis mei conceptibus compressi fiduciae cicatricem , quam cauterio caritatis impressi, & ubi intus mentis in medio sumpsi tuae venerandae dilectionis emblema , . Teque habendum fore dum vives ; postque fata, si Tibi superstes mansero, absentem , praesentemque
Pro meae intentionis prospectibus proposui semper Pro eo bono dc spectabili viro quem dicit Annaeus,
.ut tamquam te Conspiciente convivam, teque meis
in actibus semper reverear: & quoniam silentium modo rupi & audacem strium coepi, non ut tibi
blandiar vel me ostentem , quoniam a me utrumque abesse curavi , sed ne muta caritas introrsum to Peat
224쪽
s a c. XIV. E T XV. S C R I s T. I97peat & vilescat. Nisi enim carbunculus sub acervo cineris consopitus admotis conibustibilium materiarum aridis nutrimentis excitetur in flammam , resolutus in se ipsum , inter cineres penitus extinguetur; siC amor tacitus , non expressus nisi aliquibus justis & honesis semitibus agitetur in flammam paulatim deficiet & vanescet; ubi vero flamma , semitibus undique coacervatis ad ipsam , e. creverit in vaporem , non valet ullius aquae respergine comprimi vel extingui. Ampliatur enim amicitiae principium , tametsi requirat in virtutum mutuo substantiali fundamento primitus radicari , morumque similitudine , coaugetur inquam & accenditur ignibus veri amoris , Communicatione secreti cordis, dulci collocutione verborum, morum habitibus honestorum , decoris gestibus honestatis, utriusque participatione .rtunae, suavium visit, tionibus scripturarum dc hujuscemodi. Est quippe aliquid, nec id evanidum, neque leve cernere perlucentes splendidi cordis praecones , & indices amicantium radios oculorum ora gratissima comtueri : veras audire & reddere voces, inquit Maro, in quibus saepe patet animi pulchii tudo dccon semitas voluntatum . Speculum enim mentis- plerumque refulget in verbis, ait Ambrosius . Pra terea jucundum est valde, litterarum figuras aspic Te , . non Volantium sicut umbra , sed durabiliter impressarum , manu ejusdem quem maxime dilia gimus exaratas, dc de suae mentis sente scatentes.
225쪽
Iρ8 ΕpIs TOL EHis igitur aliisque modis exsuscitatur samm e indesinentis taliter incrementum , quod nullis faminibus turbinum , nullis fusionibus undarum mortificabitur vel desistet. Quare post dulce colloquium jam tecum Peramoene lusceptum, cum sis aetate venerabilis , imo pater prudentiae, & scientiarum excellentia dominus , & magister, vera bonitate &humanitate gratissima, multipliciter reverendus,
propter se stabilitae amicitiae glutinio quadam caritativa parilitate domesticus aequat enim amor etiam eos qui gradu dispares sunt, ut nosti , calamum sumpsi audentius, ut tibi aliquid qualitercumque notarem; nec Curavi scribere tam amoene , quod nescio , quam amanter , quod vellem, spem de te, pater, non ambiguam gestans, quod insulsa recondies , resecabis superflua, & incons nis vocem dabis . Nec tamen putato , ut te incitarem ad calamum, me nunc scribere : absit . Nullo vellem te labore vel taedio assici; satis mihi est , quod hoc legas ; satius enim est quod tibi non imperat taedium , vel faciat occupatum , vel aliqualiter te disturbet, satissimum denique milii erit, idque permaximum quod me ames. Ad rem igitur
Affatu nudius tertius tua de vcneranda pater nitate jam habito , ejus quidem mersae jam lucis te nebris noctis obumbrantibus superficiem terrae, Vix oculos quivi saporosa quiete concludere , sed id longe ultra noctis medium parum seci: de te enim
226쪽
Sa c. XIV. E T XV. S C R I P T. dumtaxat, & tui intellectus mirabili profunditate
mea cogitatio volvebatur , dc de tuae praestabilit
te sapientiae , quam tibi donavit qui potest omnia Deus , quamque industriae tuae nobilibus & laboririosis studiis adauxisti. Quae quidem cogitatio mire dulcis , quamquam sopito mihi nulla somni gravedine decussa est : quin posteaquam obdormivi
conversa est in jucundissimam vitionem . Revidebam enim sphaeritosium tuis fabricatum manibus , deque tuae profundissimae mentis altitudine protractum in formam; opus hercle ingentissimum , in pusque divinae speculationis , opus denique hominum ingenio non dabile, neque operabile, & nuulis unquam diebus antelatis plasmatum: quamvis
dicat Cicero, Possidonium sphaeram effecisse, cujus singulae conversiones etaiebant in sole & in luna ,& quinque stellis errantibus , quod essicitur in caelo singulis diebus & noctibus. Non equidem reor, tantam illi operi insuisse rationem artis, non id ingenii magisterium quod in isto . Nec per. poster
rum quemquam credo unquam factibile erit, vel saltem superabile ; cum non videamus in aetatum successione tam excelsas ingeniorum auehelas. Sed
quid fabor 3 Decentius quippe soret hujusce rei silentium figere, quam exiguum loqui, ut de Carthagine Crispus inquit. In hoc enim opificio arti ficiorum plenissimo, tuis manibus elaborato, elima to , atque adeo mire sculpto , quod nullius artifi cis docta manus ipsum quiret agere , cernere datur N ce
227쪽
certis di scri minatos metis septem stellarum , quae
ab incessi dicuntur erraticae , circos sese orbiculata Circinatione urgentes; quorum altior est is qui dicitur Saturni, quem Munt in aethere minimum Videri , sed ipsum maximo ambitu circumagi; hi Cue tardivagus anno triceno ad metam a qua digres sus fuerat regressum inchoat , & orditur; hic influentiam consert gelidam & rigentem. Post hunc Juppiter vertiginem suam rotat , volucriore tamen motu , annis scilicet duodecim complens cursum. Tertium Mars mox globum sortitur, hino peragens Viam anno , cujus ardore protenso & supe stantis pulpito primo senis rigore , qui falce recurva priscis temporibus pingebatur, contemperatum Jovem utrique interpositum , salubrem influentiam date constat. Sol autem lucis maximus lator,
solus omnium generabilium post Omnipotentem Duum productor, & similiter propagator , medius existens perlucidissimis & amplissimis mentibus ,
annuo per Zodiacum transitu complet orbem οῦ Cujus ascensum pariter & descensum, temporum vices , mensium ordinem, signorum respectum , dierum augmenta , nec non decrementa , horarum denique spatia & momenta, & totum ejus officium subtilissimis figurationibus exemplorum per singu los gradus & puncta , perspicacissime designasti . Post hunc Veneris sidus, loca quod alterno per
ambulat itu; nam Solis ortum priecuriens ut egregius praeco , primo Lucifer nuncupatur: ab occi-
228쪽
S a c. XIV. s T XV. S R I p T. ao Idente vero lucem prorogans , est nomen Vesperis consecutum. Hujus sideris influentia cuncta gignit in terris. Nam, ut inquit Plinius Veronensis, in
alterutro exortu genitali rore conspergens, non modo terrae conceptus implet, verum animantium
quoque omnium genituram stimulat. Signiferi autem ambitum peragit diebus illis totidem quibus Phoebus, ab ipso munquam absistens partibus sex &quinquaginta longius , ut' Τimaeo libet. Penulti nium siluini descensive Mercurium , illi proximum
sed non ejus virium, non etiam quantitatis. Hic fertur novem diebus circulo ociore; modo autem solis exortum , modo radians post occasum , ab eo nunquam XXII. partibus amotus, ut placuit Sosi-geni. Phoebem , quam Lunam, Dianam , Dictynnam , Proserpinam, & Cynthiam nostri prisci vates
variis respectibus nominarunt , Planetarum ult, mum , terrae magis proximum demum sistis ; quae nocturnarum tenebritudinum antidotum , vari tionis ambiguae, nunc exiguam & inanem, nunCimbutam & bene pinguatam se offert, nunc arcu tam Cornibus, nunc circumflexam orbibus , nunc nitentem juventa, nunc languentem senecta , nunc rubore suffusam ventorum bajulam . nunc tinctam pallore nunciam pluviarum, nunc alba serenita
te perlucidam tranquilli temporis quod a nobis
mundo degentibus frequentius exulat hortatricem, quandoque latentem , quandoque serius, quandoque ocius apparentem ; nonnunquam corolla praeci
229쪽
aoa EPIs To Lacinctam, puri coloris aliquando, alias denique rutilantis : lizec est aliquando sanguinea magnarum per tendi trix jaeturarum , excelsa plagis in aetheris aliquando , contigua montibus aliquando ; aliquo tempore vergitur erecta in boream , nonnunquam dejicitur versus austrum : ambitum quippe suum minimum obit; vicenio namque septenisque diebus ,& tertia diei portiuncula tantumdem aetheris emetitur , quantum gelidi senis sphaera trigesimo lustrat
anno . Fratris ista sulgore suum radium occulit &assumit, amplificat ac extinguit; hujus ob interventum eumdem etiam Solem nobis occultari compertum est, ipsamque Lunam terrae obice: radii enim Solis , Lunae interpositu opacati , splendorque Lunae, terrae objecta, tenebras invehunt repentinas . Quae quidem omnia singulaque intuentibus perspicaciter , materiali exemplo vivo mirabiliter
demonstrasti. Sed de his satis superque per me nescium siderum perstrictum sit; de quibus cum alio penitus siluissem , tecumque , ni fidens audacia de te sumpta me intimidum fecisses & promptum;
cujus & non alterius in manus sore perventura, tam temerariis ut sinerem non essem ausibus, quia posssem facillime subsannari, ut in Oratore suo Cicero risum narrat ab I annibale Phormionem , tanto tamque probato bellorum imperatori scientiae militaris monitus ingerentem . Porro circulus ille inferior in opere hoc tuo locatus , in quo dies singula mensis cujusvis, & totius anni cona putus, & ka
230쪽
Sac. XIV. ET XV SCRIPT. ao 3lendaria sertate noscuntur , & rimatae sese offerunt fenestrellae , festi solemnitatem , si quam ea luce celebrari contingat, ostendenti, pandentique Canineellulo Sancti nomen designatum in circulO ; non parum admirationis ignorantibus causam affert. intelligentibus Vero delectationis ingentis. Atque ut paucis expediam, nullum magnis temporibus tam egregium, tam mirificum , tamque praest intis
artificium ingenii non fuisse repertum. Sod aedepol si fuisses tempestate priscorum, ante scilicet quam Verbum , & Unigenitus Dei Christus ex utero Virginis carnales sumeret induvias, te coli secisses , & transtulitas in Deum . Si enim Apollinem cithara, si aesculapium & ipsum Apollinem medicina , si Saturnum Bacchumque & Cererem agricultura , si Vulcanum fabrica, si linum Osirim;
si denique . ut sileam ceteros, oliva Minervam munere Divinitatis beavit, in culturam celebrem Iosteris suggessit, cur non te tam mirabilis horinogii inventorem , in Astionomia ceteris emine
tem , naturasque rerum omnium , & arcana rimatum , utque testabatur in quadam magna quam tibisci ipsit epistola laureatus noster Petrarcha heu dum vixit amantissimus tui, principem medicorum, cum ipso superstite tot florentioles qui modo Vigeant reperti serent medici , te tamen praeponentis omnibus non indigne; cur non, inquam, te in Deum merito posteri coluissent Z Verum te vere divinum , orbis-