Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ao4 ΕpIs TOLA orbisque ad finem usque nominandum , Christi Iesu crucifixi pro nobis veri Dei fides perlecta, tuis visceribus ab utero gunt tricis radicata , virtusque tua claris ima , quae te tale vexit in culmen, δc nominis

gloriam tam sublimem perenni fama celebrabilem facient infallenter. Es praeterea, ultra praedicta, tam dulcis & amoenae facundiae, quod quasdam epistolas tuas cernens casualiter his diebus , stupidus satis steti, k vehementer admiratione commotus. Nam si seinper eloquentiae operam impendisses, equidem satis iaret. Est igitur ingenium tuum ad omnia versatile. Unde de te, non secus ac quod de Iulio Caesare scribitur , dici potest: videtur namque te natum fore ad ea sola quibus applicas mentem tuam , Cum in omnibus , & singulis emineas singularis . Ad haec studium poesis & amorem , quomodo nunc in sene-etute sectaris, quantas laudes mereantur, explicare non possem. Facis praecipue ex tua elegantissima scientia medicinae , mundo commoditatem immensam , quod post orbi commodissimam legum editionem , Gi orum sapientissimus Solon , ut nosti recitare Timaeum , legitur effecisse : unde itidem de te dicendum putem , quod de Solone nuntiatur ibidem . Quod si non perfunetorie , sed dedita opera suisies Poeticam executus, profecto non opinor, te minorem Hesiodo vel Homero ; utque de nostris

adjungam , Virgilio , Statio , vel Petraacha fuisse; sed in ea maximus atque famosissimus evasisses. autum autem rapacibus dilectionis uncinis prae

232쪽

Sac. XIV. E T XV. S c R I P T. Io ster cetera trahat me hoc tua senescentis in Poeti-'.cam serventissima mentis adlicesio , aestimare non

Iosses . Haec est enim jucundissima cura & cupido aude dignissima, hocque tam praestabile studium .

quam Catonis senis capularis , Danaum litteras insequentis ; quamque Archimedis suci cuidam ope- designando a supervadentis hostis gladio crudeliter occumbentis; quamque senis Carneadis obliti huccellam ori, dum discumberet, apponendi. Est

tam etiam senibus rerum earum quae immortalit

tem ipsis morientibus propagent & pariant commendabile studium, qualecumque sectantur. Quale legimus de Platone , Varrone, Livio, Druso, Appio Claudio , Socrate , Chrysippo , Isocrate, Sophocle ; quorum atque ceterorum consimilem his plurium historias te non ambigo non ignorasse;

quale etiam vidisti de illo fulgentissimo Sole mundi Petrarcha, saepe mihi dicto, saepiusque dicendo ;quale denique praeprimis de Nicola de Lira, qui

cente is eXistens , Voce vivacissima, & rejuvenescentibus gutturis arteriis, & repullulantibus mentis ramis, disputando, respondendo , legendoque patefacicbat scrupulos Scripturarum, extricabatque nodos sacratissimae Theologiae, quam studens continue , de Hebraeo perfidoque Judaeo factus Christicola perfidelis, x. 8c centum moriens a norum , supra totam Bibliam lecturas selennes &' immensae amplitudinis dereliquit. Horum itaque, colende

a v. epist. super .

233쪽

colende pater , senectus , rebus non fuit momentaneis & morticinis attributa: horum cupiditas,

habendi siti, nec avaritiae stimulis puncta fuit; horum denique Cura omnis , rebus eminentibus extra

terram , & splendore subjecti nobilis, nec unquam extinguibilis , est versata . Quorum tu , Virorum optime , virorum doctissime, imitaris vestigia ,

imo tua. quo non alius evidentius novit res mundi quaslibet, casuum praecieitiis subjacere ; virtutem vero & scientias ste tolli, perpetuitatemque mereri: haec enim virtus sola felicitat homines ; haec virtus de gradu ascendentes in gradum nos i men perducit in montem Sion, ubi est fons vivus,& prae aquarum opulentia saliens in vitam aeternam Tu igitur, ut ad seriem revertar , Poeticam ' diligis , eique, dum tempus datur , invigilas . Vera solet esse sententia et delectatio perficit operationem ; vestrum etiam solet esse consilium; ut animus gaudens sit, & animi moeror absit. & humores melanchonicos abigitis, ne cor suffocent &obumbrent. Et recte quidem , cum Salamon ipse dicat ; Spiritus tristis exsiccat ossa, animus Verogaudens floridam vitam facit . Et alibi legitur; Tristitiam non des animae tuae , & non amigas te metipsum inconsilio tuo : jucunditas cordis, haec est vita hominis, & thesaurus sinε desectione sanctitatis ; & exultatio viri est longaevitas miser re animae tuae placens Deo & contine . congrega cor 'tuum in sanctitate ejus , & tristitiam expelle a te r

234쪽

s S a c. XIV. E T X li S c R I P T. 2 7 multos enim occidit tristitia , di non est utilitas in illa; relus & iracundia minuunt dies , & ante tempus senectam adducit cogitatio . Quamobrem sane& consiliariter facis, dulcedini Poeticae tete dare , ubi reperis mysteriosa colloquia , per amoena Vocabula , & tegumento incredibili, rerum veritatem, profundasque sententias palliari; unde cor tuum non dubito horum dulcedine gratissime delectari,&seneci utis tuae dies absque aliquo taedioso fast, dio pertransire . Demum hujus multiloqui tecum sermonis finem facturus, inter, imo super ea, quae mihi vita tradidit cariora , tuam amicitiam, & p ternam notitiam superaddo;cum non solum ego ru-

dissimus & dejectioris fortunae , studioque obieet tus, & monitorum indigus gestire pro posse debuerim , ut tibi succederem in dilectum; verum magni Principes & Physici doctissimi. At nimis degeneramus , & omnis aetas declivius deteriusque praecipitat a colle virtutum in vitiorum abyssum . Legimus de ultimis Hispaniae Galliarumque finibus venisse Romam nobiles, conspecturos eloquentiam convicini concivisque tui Titi Livii Patavini: legimus Reginam de Saba Hierosolymam usque proiectam , ut contemplaretur prudentiam Salamonis :Legimus denique Alexandrum Macedonum Ducem

ad Diogenis dolium, & Pompejum Magnum ad Possidonii sores fuisse progressos : legi audivique

magnos δc Praelatos, & Antistites ad Sorgam usque delectanter grestas, ut nostrum Petrarcham cern

Tent ;

235쪽

sed illum Paduae Tyrannum pluries ipsum visitasse Petrarcham , in Arquadi rure inter colles Euganeos habitantem . Sed minus solito virtus nostris temporibus aestimatur. Curat quisque de ambitione , curat de pecuniis, vel de fraude , & violentiis inserendis: unde qualiter mundus eat &Christi Religio , bene vides . Ipse auteri, cujus est, Christus

provisionem inhibeat, qui nobis suam saluti seram gratiae largitionem praebcat, & a linguis dolosis re

infandorum hostium artibus. nos prohibeaet truculentis , vitamque in hoc saeculo peccatorum exsortem praebeat, tandemque secum nos sui famulos& apud suam redhibeat majestatem , dc scientiam nostram caritate cohibeat ne frangatur . Vale P

ter & parce linguaci. die x I. Iulii 1388. Iohannes Mana. de Motta. v III. Rietalia de Villanis, laudatissimo Regum Consulto. CLarissimum splendorem visus intrinseci tibi dedit Altissimus , procusitque tibi natura P

rem tenacissimum recordationis antrum . in quo

profundissima sacrae inaestimabilis civilis sapiemetiae jam dudum proscripta possessio cohabitat radiacata , quae sub aequitatis pensatur examine , Consiliis regulata re stitudinis. Te prudentissimum legum interpretem, jurisconsultum insignem, orato

236쪽

S 3 c. XIV. E T XV. S C R I P T. 2ostremque facundissimum ille sacer ordo conscriptorum Ρatrum, qui nostri Principis intersunt co

sultationibus, reverenter attendit. In te , pater cΟ-lcnde , sedet reverenda canicies stipata studiis laudabilibus juventutis. Et in sacro numero Consul torum Principis nostri, ut olim in Romano Senatu Scaevola,tam conformiter ad proposita dans responsum, atque Papinianus, quem DivusIustinianus acutissimi memoravit ingenii. Et quantum Putas gaudenter admiror , cum problemata singula , scientiae quaestiones cujusvis, tam perspicaciter , legum discussione dis tuis, consessim enunciando leges, sicin tuae memoriae antro pervigiles & paratas , sor- san non promptas, & ut Munt, illotis manibus numerato non habitas Θ Ad quaestionis articulum, uter

intellectus , semineus an virilis sit aptior ad suscipiendam litterarum do strinam & impressionem, pridie tibi in conspicua nostri Principis Bibliotheca odie stae; legum allegationes idoneas effudisti . Cum supervenit ille venerandus Antistes de nobili& famosa Cretae Insula prosectus ad illustrandam Italiam sui olim legitur de Saturno , qui sationis frumenti usum ad has oras adduxit γ qui est unicus

paginae sacrae doctor insignis; contra quem non inamoena vivis rationibus roborata disputatione leges sacerrimas merito tuebaris. O felicem nostri temporis aetatem , si tales aliquot & tam egregios

protulisset, qualem te legali tulit in scientia i qualem hunc venerabilem Praesulem in sanctissima o Theo

237쪽

a Io EPISTOLO Theologia; qualem & illum , supra quam vires mei faminis promere quirent de me benemeritum , &laudandum patrem meum & dominum singularem, Bartholomaeum de Iacobo Ianuensem , tanta scientiarum omnium capacitate praefultum , &perfe-etum, in successione Tullianae facundiae , nisi me fallit amor , nulli nostri temporis comparabilem ;qualesque alios , tam armorum quam scientiarum K legum praestantia renidentes , quos serenistimus

noster Princeps suis lateribus coadjunxit, ut scripsi perdiu cuidam doeto Viro ; Fulgita quem tamquam circum tant sidera Regem, Consiliisque altis Ilorida corda geruης ; quos omnes ad praesens numerare admodum seret prolixum . Et nempe , ut Clemcntissimus est Principum, sic sapientissimum fore com- Pertum est, qui utraque duarum rerum , quibus Imperatoria Majestas & Respublica gubernantur , praestantiores viros δc sani consilii secum trahit . Hoc secisse legimus summos Principes Romano-xum . Ante alios Augustus Caesar M. Tullium , Asinium Pollionem, Valerium Messalam oratores summos; Virgilium Maronem , Flaccum Horatium, Nasonem licEt postea propter ejus incontinentes

mores relegatum in Pontum , Varum , & Tuccam Cremonensem, poetas; M. Varronem, ut Munt, doetissimum Romanorum , & T. Livium summarum scriptorem historiarum , legitur habuisse: Hadri nus Iuvencium Celsum, Salvium Iulianum, & Meratium Plistum peritissimos legum consultos;

238쪽

Antonius Scaevolam ; Severus Papinianum ; Alexander qui luit Romanus Imperator non dico ibium ducom Macedonum Domitium Ulpiantun , Fabiumque Sabinum , & Julium Paullum; qui omnes quales fuerint, tu ipse novisti. Hi sunt, pater , quibus Principes & Reges primi floruerunt . Hi sunt , quibus assistentibus Imperator tutissime ginbernatur: hi sunt quibus magis Res p. indiget, quam armorum praesidio, ut Cicero disputavit & alii doeti viri. Quare dominus noster, refluentes altissensibus viros & sancta virtute pollentes satis hu- perque gloriabitur , si habeat. & hoc suis urbibus& regno fiuctuosum fuerit. Nam, ut ait Alius Lampridius , Res p. es: melior , & prope tutior, in qua Princeps malus est, ea, in qua amici Principis sunt mali, quia unus malus potest a pluribus corrigi , multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. Ideo Alexander optimus filii, qui apud se, licet esset bonus, bonos,

tenebat Viros , sanctos , Venerabiles , non malitiosos, non furaces , non fietiosos , non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventq-

res sui, non irrisores; sed sanetos , venerabiles, Continentes, religiosos, amantes sui Principis, &qui de illo nec ipsi riderent, nec cum risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingerent; nonque diriperent cxistimationem Principis, ut se amaret: Haec ille . Tales ergo Viseo a tutum

239쪽

a Ia EPISTOLA

tutum Comes , illustrissimus Principum viros tenet, Iurisconsultos, Theologos, & peritissinos alios scientiarum, religiosos dc divinos , & qui ament Deum , dc' diligant honestatem, & aequitatis &justitiae respeetiun semper retineant ante conspectum . Ipse igitur optimos viros habens in suo venerando virtutum sodalitio,gi andis & indeficientis imperii gubernacula possidebit, sub cujus tranquillitate clementiae totus orbis serenabitur& florebit Accedo ad id demum,ob quod principalitor Ac impulsive paternitati scribendum tuae concoeperam; licet praescripta, quae primitus animo sbloque Co gesserunt sese,longius me traxerint in sermone . E ce igitur quod nunc te quaeso . Est mihi vir probus valde in avvunculum , quem semper patris loco tenui, dc expertus sum . Is jam vergens in senium; qui prosceto, dum robusta fuit aetas , & corporis valitudo jucunda, sese magnis dc altis negociis implicuit ; podagrica tam male quassatur aegritudine,& aliorum cum senectute venientium morborum

gravedine , quod quilibet ipsum cernens, si quid pii vel humanitatis haberet, sibi compateretur immense . Ipse serme Circiter annos XX., cum non modicis amicis suis qui vicini fuerant Heetus de solo natali, per alienas exulat terras dc urbes; quem profugum & expulsum secit ille olim truculentissimis Bernabos, ob infandissimas illas partes, quae quasi urbes Italicas funditus obruerunt, ad postiselationem suorum partialium vicinorum . Nunc editiam

240쪽

s a c. XIV. I T XV. s C R I p T. a I 3tiam meum avunculum ubique insequebatur tyrannus antedictus, tamquam perniciosisamum hostem . Quare cum supplicet illustri Principi nostro, magna cum spe quam in ipso semper habuit, pro

restitutione in patriam unde traxit originem; te quaeso teque precor virorum optime , ut pietatis& miserationis intuitu , pro senectutis suae morborumque solatio, sibi assistas , ipsum juves ; &hoc obtestor te , per eum quem legibus sacris gestas amorem , per superos omncs . 8c si qua fides de te mihi umquam debeat esse , quatenus suadeas , quod gratiam obtineat, ut unde corporis Originem sumpsit thalamo gaudeat sepulcrali; dc resectis dirutarum funditus domorum habitaculis, natos & amucos sub umbra clementissimi Principis reduxisse &linquere glorietur. Deus autem qui est omnium dator bonorum , adversis illibatam tibi tribuat senectutem , quae raro sine magnis venit incommodis,& tandem animae quietem det, de vitam sempiterinnam. Vale. Iohannes Mans de Motta.

VIIII

Nobili miro Conrado de Dotaria cient ensi. BImestris cursus, vir generose , jam fluxit, quo

facundis epistolae tuae visitationibus me decumrat rescripsisse . Quo pacto , quoniam hoc non egi, de harum rerum alterutra quires non immerito me

SEARCH

MENU NAVIGATION