장음표시 사용
241쪽
aI4 EPIs TOLAE culpare; scilicet aut ignaviae torpore languisse , vel ob superbam arrogantiam despexisse. Nam qui scitanti responsionis debitum non rependit , est
velisnarus, vel arrogans, Vel ignaVus. Ignorantiam , quam tamen mihi novi rebiquis duabus vehementius dominatam , jam tuis utinam sic veris
ut velles, sicque meritis ut scripsisti l) laudibus eo clusisti. Restaret igitur quod mihi posses objicere
dumtaxat, superbiam vel teporem . Atque, vir clare, minus vellem de superbia , seu desidiae marciditate posse redargui, quam de ignorantia remorderi quia superbia est detestabilius vitiorum, abominabilis Altissimo, & mortalibus detestanda. Nil
autem enervatius, nihilque quod magis virum qui velit se humo tollere , & ut ait Ennius, virum volitare per ora, dedeceat, quam desidiae luriditate consternari. Videmus enim animantes egregias la-horibus enutriri. Est utique excusabilior ignorantias cum proficiscamur ab utero matris coecitate nescientiae caligantes . Superbiam vero & vitia cetera vendicamus postea nobis usu pravissimo. Verum non juste desidiam in me neque superbiam causabere. Nam remoratae sunt me Variae occupationes& vagi locorum discursus; unde mens equidem raro , non sistente corpore stabili, est ipsa composita vel quieta : dc in tranquillo existentihus animi motibus, quis Consonos & conformes meditari poteterit intellectus, utque congruit electis sensibus explicare Θ Variantibus quippe animi ductibus, ut verba
242쪽
S a c. XIV. Rr XV. SCRIPT. a Iς verba vacillent, necesse est; scut navis magistro titubante, nec amplustre Volvendum animadverten-.te , cymba circumagitur in discrimen. Quamobrem; maxima de te concepta fide , temporis opportunitatem , qua valerem ocium studio suppeditare,hactenus praestolabar; persuadens mihi, dignam abs te , nec non excusabilem indulgentiam promereri . Quam mihi quaeso ut impertiare, persuadens
tibi, sic fore veluti scribo. Suscepi, fateor, apud urbem Ticini tuam epistolam. At haec tabida & epidiamialis lues , quae retrolapsis pluribus quadraginta
cursibus annorum ' Hesperiam vexare non cessat ,
quae civitatem illam nunc exhaurit, plerasque Ligu- iriae urbes inlaetans; cum Melchiore nato ejus quem patris loco carum habeo Pasquini, me coegit abire librorum immunem, & multa curarum anxietate Completum . Belgojosum p imum tetendimus post Serenisis. Principem nostrum cum eodem colendissimo patre nostro ; demum ad hanc conspicuam civitatem , ex qua stirpem suam oriundam nobilitat &extollit, nominis sui praeconium longe lateque notum praestans : ibique semper aut rurivagus, aut in motu . Quapropter commoditatem non habui bene aptam in eghibitione responsi . Nunc autem tempus obtemperat; sed cum librorum suppetentia deis sit , opus est ut sparsa recolligam , & exigitur quod
memoriae cellul as investigem,corrogando qualequ te rescriptum, tamquam anus paupercula quae ligno-
243쪽
rum strue non fulta , stirpulos & stipulas per semitas usquequaque Iecolligit,ut rogulum excitet. Veniamus igitur ad concepta . Epistola tua submissa humilitate primordians ferebat, te nequaquam de Musarum sonte gustasic , nec filiconis silvas , nec rica lustrasse Parnasi; ideo non te hexametris ex raturum sed prosa ; mox dat, me sere doctissimum , futurumque decus Italorum , cum sim sertilis quarumlibet scientiarum,hyperbolice meis laudibus insistens . Porro haec eadem consulit, haeChortatur , ne deficiam ab haerentia mei Patris,
meique singularis asili spectabilis Cremonensis ; in
cujus expressione Virtutum asseveras , non indigne, linguarum affabilium elegantiam desecturam . Demum haec antiposoram faciens , dicit, cordiale incendium caritatis, quo mihi sic indesinenter inn eteris, ut quater ad me scriberes impulisse, mei satus salubritatem sciscitans avide nunciari; er- Torum mendas, si quas sorsan scribendo commisias vel omissas cernerem , postulans humiliter emendari . Hic est, ni fallor , vir colende , totius epistolae tuae sensus strictim collectus . Itaque complexis his adhibeo diligentiam , seriatim portioni
cuilibet respondere . Cum ergo inquis, tibi compilandi grandiloquorum versuum notitiam non adesse, idcirco prosaica scriptitatione functurum ; res pondeo , quod rarissimum hominum genus legimus qui altiloqua carmina panxerunt; sed rarius eX-
244쪽
sac. XIV. ET XV. SCRIPr. a. ITeellentium oratorum, qui elegantissime & aptissime texuerunt sententias sermone soluto . Maximum enim est, electis verbis, vitioque carentibus ad omnem dicendi genus prosam scribere ; adeo i ut λns eloquentiae Marcus inquit, nullus unquam Bitcui ipsa facultas oratoria tota contingeret. Inspice quaeso , nonne quasi totius sapientiae plenitudo prosaico textu patet 8 Sacratissima Theologia , legum sacerrimae sanctiones , totius Philosophiae volumina, tam moralis, quam etiam naturalis, & den, que tota vis facultatis Rhetoricae, uti sunt orati nes Demosthenis, & facundissimi Ciceronis, Se
calia documenta, his briarum memoranda reco dia , non metrorum regula, Verum prosaica Compagine gloriantur. Quare parvi non videatur Cui quam, se esse dumtaxat in prosarum editione pra stantem , cum juxta testincationem Annaei in se rum primordio declamationum, Cicero ipse Latini maximus Princeps & auctor eloquii, solum promianeat in sermone soluto, & Crispus Sallustius in histariarum scriptione praecellat. Hi tamen eadem
gratia in carminibus caruerunt, quae tota Maronitinitimo tuo cessit, quae prosa incomparabili &demissori valde facundia moliebantur. Quamobrem tua eloquens prosa, &electis compacta vocabulis de intimis sapientiae progressa penetralibus, mihi incomparabiliter placuisset, si non tam meis institisset laudibus , sed de alio quoquam viro laude tanta digno di tantos titulos promerito loqueretur;
245쪽
ars EPISTOL Rcum tuus homuncio juvenis,de quo tam gloriaris, de his quae scribis nil tale minimum possidere se noscat . Sed summa dilectio servorque calentissimi geli, quem mihi gestas , te ad scribendum hujusmodi praeconia compulerunt. Verum amantium sunt coeca judicia; & quanto strictius amant, est eo minus laudantibus fides danda . Nam si veridice centena earum rerum,quas mihi tribuis, particula contigisset, me fore selicissimum judicarem . Consilium autem tuum salutare admodum, paternumque sapiens Omnino dulcorem scilicet quod non abeam ab eo, quem in patrem retineo ungularem, Pa- Ruino virorum clarissimo , cujus jucundi nominis memoria me fomentat humilitate quanta possum accepto. Quid enim melius , quidque praestantius , quidque suavius hominis vitae , quam cum his Convivere & morari, qui scis struxerunt summa bonitate , clementia , & virtute , vitia spernentes , &honestatem suminopere diligentes p Est quippe ta
torum virorum Conversatio optantius requirenda,
quod nos essiciat meliores; ipsorumque vitandum sodalitium , qui in deteriora & probrosa labuntur, delectantes colluviem vitiorum. Et nisi reverens filialis amor, & purissima caritas,quam ad ipsum habeo , me fallat; revera hic noster Pas uinus singularior & optimus est virorum, cujus glorificum
nomen , quemadmodum cupiunt leges, rerum Comsequenciam imitatur . Unde decrevi; suam me face re & factum esse creaturam , dum Vivam , nec un-
246쪽
S A c. XIV. I T XV. S C R I p T. asstquam, nec ullatenus a sua voluntate discrepaturus .
Demum perseetium & intimum dileetionis vinc tum , quo mihi copularis arctissime, jamdiu stabilitum hethui persuasum ; & nunc planius patuit tam salutiferi datione consilii. Quod autem impetras corrigi quod dictabas, nec saperem ego , nec medoetior , ut videre videor , alter posset. Demum vale , & parce , si sui nimium in responsione taediosus. Sospes sum; itidem de te , tuisque avidissime
semper ardens. 1388. die v II. Octobr. Iohannes ManZ. tuus.
insignem militari, dignitatis, praeclarissimumque mirum Iacobum de Herme . QVid dicam , ignotum; non esti mihi dicere promptum . Hinc enim juris civilis me st dium distrahit; illinc vero suppetens materia me retardat , & illinc unius adolescentuli Pasquini proba indoles , doctrinae praeceptionisque indigens
incremento, me excitat ut insistam. Cupiens tamen morem gerere voluntati Domini mei Spinetae M le spinae celebris utique militis, quod tibi quic quam scriberem , rogitantis; obtempero, nequa quam ornandi gratia , ut incultum monstrabit eloquium , Verum ut primum notus calamo , demum praesentia , tuorum aggreger dilecto ministerio se Vitorum; utque idem Spineta me suum prorsus
247쪽
habet, sic confidentissime me jure non impari sun- lgi queas . Quo paeto nil in praesentiarum scribe
dum censeo, neque possum , quod dignum tanto , tamque praeclaro viro sistat. Alias enim , quando dabitur tempus uberius , & materia suberit amplior , excogitatius sorsan loquar , cultiusque scribam tuae spe stabili claritati . Atque dum scribere ordior , verborum congeries sese multiplicat δc impellit : ea namque , ut Munt, vicem obtinent cerasorum , qui suorum pediculorum connexionibus& amplexu , catervatim se ingerunt manibus capientium . At hoc unum sat sit nunc tuae clarescere notioni; quod quidem primum praecipuumque in captanda amicitia doetissimi viri veteres censuere ;virtutum columen , quod animos coagulat, &mentes indissolubili catena conne stit. Tua etenim, vir insignis virentissima virtus multiplex, quae dudum absentis aures corque meum delectabili quadam . permulsit dulcedine , majorumque tuorum , praecipueque praecipui & illustris genitoris tui fama posteris excolenda, quodam me flagrore perducens; ad haec his accedens ingentius stimulans argumentum , scilicet tui intellectualis visus delere bilis illustratio scientiarum; quae secundum sententiam meam, imo Platonis, est causa maximi coinmodi ; haec , inquam , praeciare vir , me urgenter incutiunt, me vehementer Impingunt; imo volentissimum libentissimumque nobilissimae tuae pedi L sequae me perducunt, quatenus toto mei cordis ci
248쪽
S A c. XIV. v T XV. S C R I P T. aarcino , tamquam punctum penitus sc tenacius impres atum , medio circuli mentis meae complectar;& teneam irrevocabiliter permansurum . Fungere igitur deinceps me tuo quodammodo libenter : nccverba me putes & ineffectualia pervulgare. Experire ; nam invenies me perpusilla mei potentia; persecto syllogismo totum effectualiter tuum fore. Quid enim frustrabilius & prorsus enormius . quam alicubi bono viro cumulosa faminis prolatura imprimere spem costantem; mOX autem, Cum opus es .fallaci delusione menti tam3De Kalendario viventium deleantur linguarum pseustes, frigentis olei Pelago mortem passi. Vale vir sublimis & me ceristissime inter caros servulos tuum loca. Mentem conspicuam florida gaudiis Virtus imbuit alma. Fulgidus. morum praeit, iique celsus Culmine famae
Laudari cupiant viribus impii. Alti divite pompa. Vestit hosdem purpura , saevientes
Turpia patrant. Orco clauditur intus, Flegetonticis Undis mergitur atris, Pessimus, trux, horridus, acer Crimine saevus.
Mandari mihi, jussuque tuo loqui,
249쪽
Si boni quicquam cupio; tuus sum
Iohannes Manet. de Motta 1388. die XIIII. Januarii ' X I. Respongis Domini Iacobi de Verme ad litteram
FAcunde vir, amice dilectissime'. Suscepi gratanter affectionis vestrae gratissimas simul & f cundissimas litteras , quibus erga me sincerae dilectionis conditis caritatem, t*nto me decorantes honore , quanto nec ipse me digner , nec ab aliis dignus arbitror me censeri. Veruin in hoc , ardoris vestri benivoli cognoscitur vis amoris, qui nobili seductus errore, dum quidem coecus est, vera non cernit , dignitatem virtutis ac laudem plerumque illis tribuit qui tam sublimia nomina non merentur rquamquam error hic vester animorum nobiliorum ut communis, qui de re amata bene cogitant, & sibi sic esse persuadent; amatum qualem cupiunt talem credunt. Sed quamvis error ipse sit nobilis , & ejus adversarius, qui ex odio nascitur , sit infamis , &mundo damnosus ; utriusque tamen aflectus &amoris & odii aequis spatiis a veritatis paritate remoti sunt, tametsi est alter honestior. Sed quoniam , ut ait Cicero, in hac vita vivitur cum non
Persectis hominibus; &ut Petrarcha saeculi nostri
250쪽
S Ac. XIV. E T XV. S C R I P T. 223 decus; reprehensionibus irascimur , laudibus dele- stamur ; utque Terentius, obsequium amicos, veritas odium parit; ego ex hoc errore vestro honesto
vobis & nemini damnoso delector, licet ipse deme humilius sentiam, nec vos peritius errare voluerim , sed mallem esse quod videor, sic enim dc mihi, cui multum negotii superest ad virtutem ,& vestro consultum esset errori. Sed quoad amicitiam meam , cum ob Domini Spinetae honorabilis mei fratris intuitum , dc amicissimi mei Pasquini respectum, cum quo in rebus omnibus unam
habeo voluntatem, vos in amicum carum meum
animo libenti suscipiam , & cum vestra virtus imgenii vestrum me alliciat in amorem, per quam fit, justa sententiam Ciceronianam in Laelio , ut eos quos nunquam vidimus quodammodo diligamus. Quare juxta morum incomparabilem praeceptorem in rem praesentem veniatis oportet, ut cujus stylum nos , miror, & diligo , faciem non ignorem . Et quoniam ex litteris magnam suscipio v luptatem,non sit vobis grave mihi saepe rescribere . 'Quisquis es in nostros adeo succensus amores, Ut celebres nostras lyrico modulamine laudes , Te nimis jam fallit amor, malus arbitrer aequi. Non ego virtutum specimen si praedicet orbis .,
Me fore crediderim bene , si non hostis honesti. Sed postquam tamen est nostri tibi fixa cupido, Noster eris, nosterque veni, contingere deXtras Fas