Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

16 E p 1 s r of L a dicere,quae maxime ad incredibilem virtutem tuam,& auctoritatem , si qua est , meam convenire videatur . Et quamquam non una est hominum utraque de vita sententia , activa videlicet & ociosa ;id ipse auxilio ac favore tuo fretus audenter aggrediar , ut & quid hac de re sentiam intelligas , &tuum deinde quale sit futurum judicium, tua pro li-

heralitate edisseras. Persaepe enim, a negociis & re-hus te bellicis transfers ad studia litterarum , & ab Ocio te ad negocium , militaremque disciplinam traducere consuevisti . Idque eo libentius facio, quod & res, mea quidem sententia, quae in medium deducatur dignissima est , & dignitati tuae , ut ante . dixi, non inconveniens . Et ut quid exorare velim facile possis intelligere, nunc de re ipsa disserere incipiam , quam non modo aperire litterarum monumentis institui, sed me apud quemvis aequum ju-ὰ ccm deserisurum non solum rationibus de exemplo , verum & summa hominum auctoritate, cui refragari poterit nemo,& id praecipue apud Illustrisiimum germanum tuum Francisc. Ssortiam inclitum militiae Imperatorem & Mediolanensium Ducem, pollicear . Hoc mihi nihil gratius, nihilque jucundum magis esse poterit: ut , ille, non oportere ma gis ocio quam negoti dulgere , intelligat, Non ignobilem arbitror , Princeps Illustris i- me , nec improbandam quidem , cum pervetustam illam ceterprum virorii in Illustrium consuetudinem, tum & in primis lautissimain divinamque Ro

manorum Diuitiam by Coos e

192쪽

S a c. XIV. A ri XV. S C R I P T. 16smanorum consuetudinem,qui rem omnem quamvis

arduam ac periculosam sortiter & infatigate agere maluerunt, quam aliorum facta in ocio scribere :idque ea ut opinor ratione persequi consuevere , quod negocium octo semper anteponendum judicarunt ; tametsi alterum ita alterius eget auxilio, ut ab alio aliud corroborari videatur. Nam & arma

consilio regi oportet, & consilio investigata armis exequi necesse est. Quid enim Solonis Ariopagus tantum Atheniensibus profuisset , nisi clarissimi Themistoclis victoriis , & rebus Milciadis filii Cimonis bene gestis , eorum patria suisiet illustrata 3 Licet idem de Pausania, deque Lysandro ducibus Lacedemoniis dicere, quorum rebus gestis , dc dila

latum est urbis imperium , & nomen ita adauctum, ut vivant Lacedemoniae res memoria hominum seni-piterna: etsi LacedemOni'rum Lycurgus auxerit

gloriam legibus & disciplinis . Praetereo lx eadem lingua & natione reliquos , Pyrrhum qui bello T rentino primus elephantes in Italiam duxit, Alexandrum Philippi Macedonis filium , qui subacta

omni Graecia atque Asia , in extremas Indiae regiones penetravit; quos fama. ad hoc tempus, cum rebus optime tempore suo gestis , tum vel maxime

scriptorum indulgentia una cum illorum laudibus immortalitati consecravit. Sed ad divinos illos Romani imperii viros,ut sapientia, moderatione, liberi litate , ac justitia, ita & animi excellentia & cor: poris fortitudine praestantissimos pedetentim ve-L 3 . ni Musis

193쪽

166 ΕΡ Is T Laniamus. Quis L. Apuleium Tr. Pl. sapientem virum a Populo Romano habitum Furio Camillo audeat comparare, qui armis salutem patriae stabilierat, & selicitatem, trucidatis Gallis Senonibus,

ita auxerat, ut secundus pater patriae cognominari mereretur 3 cum ille hunc , serrea , ne dura dixerim , sententia, ob praedam Vrientanam minus bene

divisam, falso crimine in exilium misisset. Qui duo Petilii , habiti in Senatu sapientes in accusatione Scipionis Africani Θ qui apud Linternum moriens ejus cineres in male gratam J transferri minimc passus est. Et tamen ejus virtute & animi magnitudine Urbis Romae imperium creverat , & ita creverat, ut Africani nomen sibi vendicans , victo Annibale , fiaci is Poenorum opibus , omnem Africam omnemque Hispaniam Romanae ditioni adjudicari l . Ωuaero abs te, Princeps Illustrissime , nunquid suis illi consiliis tantae patriae profuerunt, qu sine Africano , Carthaginensium incendio ac serro; fuisset in cineres absque dubitatione collapsa 3 At

quem mihi Iulio Caesari parem dabis, ne superio-

rein dixerim,qui oceano imperium & astris gloriam terminavit Θ Summa fuit in M. Catone sapientia,& incredibilis tanti viri auctoritas . C. Laelius vir

quidem maximo consilio & singulari prudentia in ' sRep. habitus est . Sed si hunc vel illum ad divinam Caesaris majestatem & animi magnitudinem , si ad clementiam & pietatem , si ad bellorum & patriae

194쪽

gloriam ; denique si ad augendum & stabiliendum

imperium , Mimparaveris; nihil est sane quod in medium afferri queat e cum ne ulla quidem in re Cato , nec Laelius, divinitati Caesaris comparari. possit. Quorsum haec Θ ut intelligas, Princeps Illustrissime. Temper octo negocium anteponi, vel ad conservandam humani generis societatem, quod a mundi principio peternus Deus voluit, ut terram repleret unde est illud Domini, crescite di multiplicamini , & replete terram , vel ad unius principis utilitatem, vel ad usum rerum publicarum; quae armis , justicia, liberalitate , misericordia, ceterisque virtutibus, & cum moderatione sapientia,

non modo conserVantur , Verum etiam augentur,

esita augentur, ut ceteris mundi Resibus eo dare 1eges & imperare videantur. Non enim solum n his , ut est apud Platonem , nati sumus; ortusque nostri partem patria vendicat, Partem parentes, partem amici. Quis neget omnia ab immortali Deo in usum fuisse creata γ hominem autem ad usum

ipsius 3 unde illa est Philosophi definitio; homo est

animal sociabile per naturam. Praeterea quis est tam mentis expers , qui privato bonum publicum anteponat 3 Atqui actio communem & publicam affert utilitatem; ocium vero nihil habet commune. Cum

societate humana r solum sibi vivit: unde est illud D. Hieronymi: sancta quippe rusticitas soli sibi prodest. Q. Fabius Maximus ne privatos quidem honores saluti publicae anteponit. Dicet fortasse

195쪽

quispiam: nunquid , caussa est effectu suo nobilior, . ac digna magis 3 Ocio sorum vita est hujusmodi, ex qua a iva oritur : quam quidem ob rem ex Philosophi sententia in argumentatione concluditur, ut . ociosorum vita negocio anteponatur ; quandoqui dem conlcmplatio negotiorum Causa esse ostenditur. Isthaec disputantis propositio non semper meo. judicio recte concludit. Persepc ςnim filius,qui est patris effectus , est ipso patre nobilior , ac dignus magis. Sed alio quodam modo respondendum censeo; quod hic de utiliore ac fluctuoso magis ad usum humanae societatis , non de nobiliore dignio- .reque eflectu contendimus . Activam vitam utiliorem Rei p. & fructuosam longe magis ad conservationem humani generis, hoc certe scio nemo audebit inficiari. Inquirant igitur ociosi , quod verum, simplex, sincerumque sit ,& habeant simpliciter ista studia Philosophiae sine invidia. Meum semper hoCerit judicium ; intelligentiae studia perparum hum .no generi profutura , nisi ad actionem & communem utilitatem conserant. Recte igitur ac prudenter Cicero ; contemplationis enim laus omnis in ciactione consistit: abduci enim ab usu publico propter studia Philosophiae contra ossicium est. At dices,. Princeps Illustrissime; Non mehercle quid velis intelligo ; apertius post hac si placet; ut in omni hominum corona ea de ipsa re disputare possim . Dabo equidem operam, & libenter, ut Claritati tuae sim mea hac oratione dilucidius. Est . sermo

196쪽

S a c. XIV. A T S C R I P T. . sermo quidam in ore hominum, sane imprudenter , parumque inconsiderate loquentium; qui ocios his qui se ad negocia cujusvis honesti generis com serunt, anteponant. Sed respondeant, obsecro, aut desinant clanculum minus bene loqui ', ne invidi potius & detraetores habeantur , quam veritatis im. quisitores. Est enim boni viri proprium , nolle sallare , ac sapientis, ut A. Gellius resert, non posse falli. Adde , quod neque bonum , neque sapientem virum decet, malle se videri quam esse sapientem. Nostris itaque aut rationibus acquiescant , aut eorum opinionem defendant : quandoquidem vel, victi mihi cedent , vel ipse i victus imulabo senten-,tiam , & ipsi militabunt. Quaero primum an non persecta est rerum cognitio, tametsi rem inchoatam nulla actio consequatur ; si eam virtutem deserat , quae pertinet ad tuendum humani generis so-, cietatem , in quo est justitia p quis neget hoc fides sine opere nihil, ut D. Paulus inquit . Accedit, quod Majores nostri actionem tanti aestimavere , ut probante Cicerone , pluris , agere considerate putarent, quam cogitare prudenter . Praeterea quae esset illa animi magnitudo sine hominum Cominu-, nitate quae in actione consistit 3 Quid scientia mi- .litaris 3 Quid cura triumphandi ; etiam Cum sint, omnia bene , prudenter, moderateque consideratae& cognita 3 Dices , quod est apud Ciceronem I Parva sunt arma soris , nisi est consiliuin domi: Imo nullum

i vim negandi habet . . I

197쪽

nullum est paene sine armis consilium. Ubinam conis sisteret illa humanarum rerum & utriusque fortunae contemptio quod est proprium sortis magnique animi, & bene a natura Constituti. Ubi esset quoque gratissima illa cum Ceterorum hominum, tum vel maxime Rerumpublicarum ac Principum liberalitas 3 Qua ratione pietas in parentes , amor in liberos dignosceretur 3 Quo pacto sanctissimum illud vinculum amicitiae intaligeremus 3 Quomodo De

rum immortalium religiones & ceremonias Θ Taceant,obsecro, iniqui tales rerum aestimatores, qui negocio ocium anteponunt,si de rerum utilitate conis

tendant. Sed quid te moror, humanissime Princeps3Num quid ipsa prudentia, quae in rerum coguit ne per se muta es 3Quis est enim tam perspicaci tamque acute ingenio , qui cum rectissime omnia noverit omnemque rerum naturam intellexerit, non subito quaerat, quicum quaesita & investigata conferre , quem erudire ac docere possit 3 Socrates Philos phorum parens Platonem erudiit; Lysias Pythagoricus Epaminundam , Dionem Plato, Alexandrum Aristoteles , Trajanum Plutarchus , atque alii alios erudierunt, quti meliores fierent & doctiores. At dicet quis pram . Inquirant ociosi volo; habeanti quoad vixerint rerum omnium cognitionem sine hominum societate : ubi e medio excesserint, relin quant monumenta litterarum . O miram hominis

sapientiam l o incredibile acumen ingenii l o inauditam

a Dionysigma

198쪽

ditam docti hominis inventionem l Hunc profecto

hominem audire semper velim , qui novum sane hominem fingit nunquam visum , nusquam inventum . Ego disputandum de his rebus censeo quae

sunt, non de his quae esse possunt . Sed si ita est . nihil quidem refert roganti respondere. illi facile respondebunt; quod non sine ratione suas ille rationes perscripsit. In ea enim scribendi ratione actio est , sine qua nihil alium , nihil magnificum, nihilque ad usum humani generis accomodatum esse potest. Rogat quis denuo , quid de his dicendum ut , qui divinitatem contemplantes sine litterarum monumentis soli vivunt. Quapropter Christiana religione consecuti sunt portam sempite nam . Ego id sacris Theologis inficiari non audeo; propterea quod intellectiis & animae bona bonis corporis anteponenda judicamus : haec est & Aristotelis sententia. Sed si velim in certamen descendere , eorum ratio longe abest a proposita quaestione, quae usum concernit rerumpubi. & humani generis comunitatem. Erit igitur nobilior ac tutior mentis agitatio , non utilior; nos vero de utilitate & nccessitate certamus . Sed dic, obsecro

te qui causam adversarius suscepisti, quis inficiabitur , sanetissimos illos patres , 8c contemplationi indulgentes aliquid agere ρ At quid , si quis roget eorant, contemplantur, mentes agitant, quas res in actione dubitat esse nemo . Nam orare sedulo dccontemplari quodammodo impossibile est . Ne igi-

199쪽

tur in octo id temporis consumant quod Contem- , plationi superest, aliquid agunt; ut in vitis P trum legimus; aut calathos & fiscellas intexunt , retexunt; aut stagnant rividos; aut hortis & ol ribus indulgent Hoc pacto vivendum est illis, quos necesse est, ministros osse sibi in rebus ad cultum v etumque necessariis., Id utrum ita sit, humanissime Princeps , sapientissimo judicio tuo disserendum relinquo . Ad uti umque enim quam aptissimus , sed i ad rem militarem longe promptior , & Majorum

tuorum more inclinatior : tametsi , ut antea commemoravi , altera alteri auxilio est, actio tameti utilior , mentis vero agitatio tutior , quae fortuna

volubilitatem contemnit , & periculis non ullis subjecta est . Quare perge ita ut facis , magnanime Princeps , ac gerendis rebus Cum pro regnorum amplificatione & paterni avitique nominis claritante , tiim & pro tuo, proque posteritatis honore &gloria , ac seorsum pro conservanda humani generis societate incumbas . Et cum octo litterarum suppeditare non possis res abs te magno sortique animo gestas mandare litteris & aeternitati potero in tuo ipse nomine Consecrare : quod facturum vel metrica vel soluta oratione speres . Ita enim me velle ac debere , pro- summis beneficiis in me tuis; profiteor; pro virili debitum erga te meum obsol- 'am . Vse Italiae militi que decus, spes mea oc

200쪽

Pa umo de Capellis, honorando Secretario Principis Lombardorum.

ΡRincipem nostrum gloriosissimum Ioannem

Galeacium , Virtutum Comitem , earum domicilium , Christianitatis reparatorem,& Imperatorem Serenissimum Lombardorum,quam tonunc, &quam ingenti fastigio summus rerum pater , & opifex exaltavit Θ Et quali voce, qui Dque operationibuῖ, aut qua saltem imaginatione Cordiaca , gratiarum ad ' dcbitas lationes ipsi omnipotenti Deo procumbere debeamus , nec mens ulla posset aestimare , nec facunda quaevis & fertilis sermocinatio propalare . Multas quidem praestantissimas & laudabiles victorias , grandiaque bene icta , non indigne translatis tempestatibus, suae magnificentiae contulit ille princeps altissimus; quae omnia 4n sui laudem , nomenque benedietum, sese recepi sese fassus est. Prae omnibus autem earum , presens trophaeum supradici ratio ipsa me cogit; cum eX- cellat omnia mirabilia opera quae nostris tempori- 'hus contigerunt et ut antiquum & nobile Pallavium , ipsius victolioso cooperante sceptro, du- dum sibi sublatam receperit libertatem , sub tuto

SEARCH

MENU NAVIGATION