장음표시 사용
341쪽
3I4 EPIs TOLLtionis proponitur ; in qua nos utilitatem , & commoditatem tuam non modo adjuvare, sed omni nostro studio, quantum cum Domino se justitia
poterimus , procurare sumus parati: neque id solum commodo , sed honori etiam tuo atque existi mationi vehementer consulere:per vim Vero, atque arma rem velle gerere , tumultusque denuo maximos Concitare , non soluin a Dei voluntate alienum longe esse, sed etiam ab optimi Regis dignitate . Ac nos quidem , quoniam in memoria versantur ea, quae tot annos continuos magno cum dolore vidimus , misera, dc calamitosa detrimenta Italiae ,
nihil mirum est , si & pro pastotali ossicio , quod
sustinemus , & pro amore patriae , cui tanquam homines, & non ingrati alumni affecti sumus, metu impendentium malorum commovemur. Vidimus enim, nec commemorare possumus sine dolore, maximas saepe caedes , atque strages Christianorum seri . virginibusque , & matronis nefariam vim inferri, urbes non paucas praedae gladiisque subjici. templa Deo immortali consecrata sanguine , &acerbissimis rapinis violati; quae talia , dc tam acerba qui perpessi sunt, perpetuum moerorem; qui verocgerunt, brevem adepti sunt laetitiam . Atque haec si iterum expectanda , & perpetienda essent , quae armis rursum commotis , instare , & imminero nectae esset, sane miseram, Ac calamitatibus nimium addiciam existimaremus esse Italiam , quae cum propter nobilitatem , dc principem inter omnes
342쪽
IACO EI SADoLETI. '3IS nationes Imperii ac verae Religionis gloriam , immunis omnium malorum esse deberet, tantis ultra
cladibus , & calamitatibus est amicta , ut nihil addi ad deteriorem conditionem videatur . Quare iis omnibus rebus adducti, & quae dictat nobi 1que inspirat maximus auctor pacis, & charitatis Deus , tibi quoque persuadere cupientes, Majestatem tuam quanto possumus studio , per viscera misericordiae Dei nostri adhortamur & enixe oramus, ut suum Christianissimuin nomen cogitct, velitque sua in Deum pietate, nostraque erga ipsum benevola &propensa voluntate, imitari illum summum Regem, qui se inter cetera nomina pacificum appellati voluit ; armisque omissis sibi pericillosis , Italiae perniciosis , legitimam juris , & honestissimam compositionis viam persequi : in qua nos illi non modo aequitatem nostram , si eam requisierit, sed etiam benevolentiam paratam sore promittimus, ut intestinis inimicitiis dimissis , ea consilia quae
inchoata sunt omnino communis concordiae conciliandae , sanctissimique in crudelissimos Christi h stea belli suscipiendi ad debitum , & optatum finem perducantur. Quibus nostris paternis, & mantissimis monitis si Majestas tua animum adhibuerit , cum ceteris quoque Principibus agere non cessabimus , ut hujusmodi optatae pacis societate, non solum Italia, sed omnes , quae ubique Crucem Christi agnoscunt gentes nationesque comjungantur . Datum Romae anno primo . Sadoletus. XII.
343쪽
fecerant tuae binae litterae , quarum una die 5. Aprilis, altera a 6. ejusdem mensis die scriptae fuerunt . Pertulerunt enim ad nos tanquam vivam quandam , & loqvcntem essigiem , cum maximi,& praestantissimi Regis, tum nobis amicissimi , & in sanctae Sedis Apostolicae observantia , totiusque Christianae Religionis propugnatione cum summa
virtute gloriaque Versati: quae omnia non quidem nova nobis, sed tamen grata , & peroptata acciderunt . Itaque eas libentissime legimus , veteremque amorem tuae erga nos Majestatis, cujus jam plurima , & maxima indicia ad nos profecta sunt, in eis recognovimus ; teque absentem , tanquam praesentem nostra benevolentia , nostro animi studio , & paternae charitatis affectu sumus amplexi . Memores enim sumus , quod a tua Majestate acceperimus ; & quantum tibi debeamus non obliviscimur. Atque hoc privatum nostrum ossicium est: publico vero Christianae Reipublicae nomine ; cui pro boni Pastoris , & communis omnium Parentis ossicio ma
a osseti benevolentiaque plena & redundans epistola erga Perdinan dum 3 ut & i . lib. i. Aem, Qui ibi meronymus appetiatur, atque alibi sape in iisdem Bethbi epistolia, in his atque aliis deinceps Hiero 3mus de Vitat nominatur, euius frater Guillelmus Cardinalis erea tus Leone a. is I . v. Ciaceonium de utroque scribentem multa col. 3Py. 3. Guiectardinum ιιb. RI. Me.
344쪽
JAco EI SADOLETI. 3ITgis asse sti esse debeamus, quam tibi, habemus prosecto neminem . Nunquam enim frustra, neque haec sancta Sedes, suis dissicilibus temporibus , auxilium tuum , nec Fides Christi universa patrocinium requisivit . Sed haec clara sunt , neque testimonio egent: quae Vero ad nos scribens amantissime &sapientissime admones , sunt penitus infixa in curis,& cogitationibus nostris; quae quamquam sua sponte placerent, tamen tua auctoritate majorem n his cuiam injecerunt: quare omnem nostram operam , & voluntatem ad illa converteinus . Quod vero successus habeamus secundos , Deus ille iurutator cordium , & sublimator humilium , qui nos nihil tale meritos, nec opinantes ad suum honoris gradum advocavit, essicere pro sua clementia dignetur : quanto enim minus nos & virtute , & s pientia valemus, tanto erunt manifestiora opera
Dei Altissimi . Verum haec, re magis, quam ver his praelianda sunt. Illa vero , quae extra litteras tuas communicavit tuo nomine dilectus Filius Hieronimus de Vichi tuae Majestatis apud nos Orator , studiose audivimus, planeque intelleximus, tibique vicissim per eumdem Oratorem tuum, & Nu cium nostrum nonnulla significanda mandavimus , cui omnem fidem poteris adhibere . Quod reliquum est, Majestatem tuam certiorem facimus,nos erga te ita affectos esse , ut quantum cum Deo nobis licuerit , nihil sit neque in amore tam magnum , quod
345쪽
non tibi debeamus, debiturique perpetuo simus.
Datum Romae anno Primo . . Sadoletus.
XIII. REGI CATHOLICO LDIleete Fili. Licet intelligamus ex hoc summi
Pontificis, & omnium Pastoris loco , ad quem quamvis immeriti , divina providentia vocati sumus , patrocinium justitiae dc aequitatis nobis ante omnia suscipiendum; tamen libentius id Scimus, cum vel eorum hominum quibus prodesse cupimus dignitas, vel eorum apud quos auctoritatem nostram interponimus , nota & multis in rebus spectata in hanc sanctam Apostolicam Sedem volum tu , nobis fiduciam dat ipsius obtinendae sequit tis quod quidem Nobis nunc accidit, tum in persona Ven. fratris nostri S. Episcopi Albanensis, Cardinalis Arborensis, Ecclesiae Burgensis perpetui Commendatarii , cui hujus Ecclesiae Burgensis possessionem ad hunc illi diem interdictam, re pro- hibitam tradi, & concedi, postulamus; tum verci in tua, qui nihil quod justum aequumque esset nobis , & Praedecessoribus nostris negare consuevisti. Quapropter, si hujus supradicti Ven. Fratr. Episco-
Ut Burgensis Eeelesiae possessionem tradat Arborensi Cardinali Epist Albanens ι nimirsui Iaeo Hrra, de quo Ciaeconius rom. s. σοι. 1 1. Quod vero ibi dicitur ; Episcopum Albanensem primo , mox Tusculanum sub Iulio II. . denique Praenestinum sub Leone suisse , emendanaum ex hae epistola esse censeo.
346쪽
IACOBIS ADOLETI. 3I9pi Albanensis , dc vitae integritas, & sacrarum litaterarum scientia , & in primis senectutis veneranda quaedam antiquitas , quibus omnibus honorificum S. Romanae Ecclesiae membrum existit, nos valde moverunt, ut illius Commodi curam couitationemquc susciperemus , Serenitatem tuam pater na affeci ione requirimus, ut te eadem ipsa move.ant , adjuncta praesertim nostra intercessione , velisque homini in extrema aetate Constituto , meis ritis , & virtutibus eminenti, antequam ei ex hac
vita migrare necesse sit, dare hanc laetitiam sui optati juris & captae Burgensiis Ecclesiae possessionis: hoc nec justius quidquam , nec nobis gratius
essicere potes . Datum Romae anno primo . Sadoletus
DIlecte Fili. Dileximus semper etiam cum in minoribus essemus constituti dilectum filium Troilum de Rubeis propter illius quidem erga nos observantiam perpetuamque Voluntatem, quam omnibus nostris in rebus promptissimam ostendit; sed non minus etiam ob multas egregiasque virtu tes: quare quod altiori in gradu positi sumus, majoremi Raimundus Cardona Proretis Neapolitant munere fungebatur hoe tempore , ut vel ex Leonis eiusdem litteris tonstat a Bembo exaratis lib. r. 7. s. 3 o. a . I. a. 4. 6. Troilum de Rubela eleommendat . Troilo Rubeo Parmensi epistola scripta invenitur eiusdem Leonis nomiae a Bem hoc ipso anno lib. v I I. a T.
347쪽
3ao EPIs To Lajorem quoque rationem habere debemus nunc, cum accepimus, quod nobis valde molestum fuit, cum quibusdam tuorum venisse graves in controversias , ita ut periculum sit, ne tuorum militum conspiratione , dc impetu gravius aliquid in bona , 8c in tunas antcdicti Troili comparetur. Quocirca nos,& homini nobis caro consulere cupientes, & tui quoque honoris non minus quam illius salutis habita ratione , petimus a te , quanto possumus msedio , ut respectu ad nos habito ipsum Troilum nostra causa velis salvum atque incolumem esse
Quamquam hoc sortasse abs te non est difficile impetrare : neque enim tibi, & laudi tuae quicquam aptius quam nobilibus viris favere. Sed illud etiam,
quod aliquanto majoris est negotii, tamen te factuium Confidimus, ut milites tuos a direptione honorum dicti Troili contineas, neve permittas ejus res atque fortunas praedae, & rapinae esse: ho nobis gratius Nobilitas tua facere nihil potest. D tum Romae anno primo. Sadoletus
XV. PRO ARCHIDIACONO FLORENTINO LUNiversis , & singulis , ad quos hae nostrae lit
terae pervenerint salutem . Propter quaedam negotia nostra , ut ea recte & prudenter admini
a Franeiseus Minerbetius Archiepiseopas Turritanus ex. X. sive XI. Le statis qui a Republica Florentina ad Clementem VII. ut de Pontificata gra-
348쪽
I A c o B I S A D o L E T I. 3a Istrentur, destinamus dilectum filium Franciscum Minerbellum Archidiaconum Florentinum Camerarium nostrum secretum , cujus fidei , & dexteritati valde confidimus. Cupientes autem , ut munus , & iter sibi mandatum commode faciat, reliquos hortamur , 8c requirimus in Domino, nostrarum Veio provinciarum atque urbium Pr. esidia hus , Praesectis, Gubernatoribus , Magistratibusque mandamus , ut hunc ipsum Franciscum ita recipiant , atque tractent, ut nostram in eo gratiam possint promereri; eumque & commodis diversoriis & ducibus , si opus fuerit , directoribusque itinerum , equis etiam Commutandis, quo celerius , & melius , si ei videbitur , iter suum peragat, studeant adjuvare, nullamque ei moram quovis in loco ulla ratione inserant: quod sub nostrae indignationis poena volumus diligenter observari. D,
Hortamur in Domino Nobilitatem tuam ι, pro nostra reverentia , & Apostolicae Sedis honore , ut per te gratiam , ac beneficium ,
tutarentur missi sunt; atque eorum ipse primus , ut varehi init. lib. s. narrat; item ex Legatis Iv. sive v. Alexandro Duel ex eod. Lxa I. de Ammirato ι. Σκ Antea cum esset Arehidiaconiis Florentinus idem munus obivie,cum Leo Bon niam se eonferens Florentiam venisset, ex Ammirato ιιι. xx. ad ramum s.
1 Andream commendat nescio quem, de quo etiam in alia epistola egis se se significat.
349쪽
quod dicito Andreae contulimus, illi stabile, ac pa
cificum obveniat ; ne lis eidem vel Procuratori ipsius ad capiendam dictae Praepositurae possessionem inieratur, ad eamque pacifice , remotis impedimentis omnibus, obtinendam, tuam & humanitatem, & operam praesidio atque adjumento velis esse : in quo faciet nobis Nobilitas tua rem gratissimam , & ei observantiae, quam semper S. R. f. prae stitisti maxime convenientem. Datum Romae 1 s 13 anno I. lLeo X. Sadoletus.
XVII. PATRIARCHAE MARONITARUM LV Ener. Frat. Ex litteris dilecti fili Marci de
Florentia ordinis Minorum Observantiae loci S. Salvatoris Siruthi in Syria Guardiani,cognovimus ea , quae nobis summo gaudio , & incredibili laetitia suerunt, te unum praesidem nationis Maronit, trum gentis Christianae, atque Catholicae & a ver Dei cultu , quem saneta Romana servat Ecclesia in nullo aberrantis regere eos populos non solum prudentia ; sed integritatis , & prQbitatis , & Religionis exemplo illos ad verum iter salutis dirigere, cujus
a Respondet petenti eonfirmationem dignitatis suae . mitram, S cet xa ornamenta. Tempus quo seripta est epistola ineertum s nee quis si constat Mareus ille de Fl ,rentia.Nam quem inaddingus nominat a. 43 E. antiquior est quam ut hae in illum eonvenire possint.Notum est quod de Maronitis legitur In Cone Ilici Lateranens . Epistolam aliam Patriarchae Maronitarum ad Leonem recitat Raynaldus asi 4. n. 88. videtur omnia illa haec epistola
350쪽
IAco EI SADoL2τI, 3 a 3 cujus tuae in Domino Nostro Iesu Christo reetae voluntatis magnum indicium habemus, quod tu misso ad nos data opera nuncio tuo , nos tanquam Dei Vicarios in terris , Beati Petri Apostolorum Principis succetares, in capite univerialis per totum odibem terrarum. Ecdlesiae divina providentia, licet imparibus meritis , constitutos , quemadmodum decet, venerari, & debita tuo ac nationis illius nomine obedientia recognoscere te velle, cupereque a nobis confirmationem hujus dignitatis. in qua nunc es, ostendis , atque ut ejusdem Guardiani litterae significabant, petis , ut tibi mitram & cetera ornamenta elargiamur. Nos Fr. nost. charisis.
simul atque hoc intelleximus , frugemque illam tantam fidelium animarum , quam veteres illi sanetissimi viri , Deo inspirante , seminaverunt, nostris diebus nos collecturos speravimus; sustulimus manus ad Caelum, ac pro zelo Fidei, & Dei omnipotentis amore, cujus honorem & gloriam multo vita nostra cariorem habemus , egimus
ipsi Deo, & Domino nostro Iesu Christo gratias, qui in eisdem pene locis, in quibus ut nos salvos Geret, ipse nec saluti suae, nec corpori pepercit ,& ut nos ad aeternam vitam vocaret, ipse temporalem mortem suscepit, non permiserit penitus suum sanctissimum, & gloriosissimum nomen aut aboleri omnino, aut perversa superstitione coli; sed te Fr. nost. populosque illos, qui te piaesidente in Fide Catholica illius nomini deserviunt voluerit