Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

IACOBIS ADOLETI in animo non mediocrem gero; volui has litteras testes tibi afferri meae erga te amantillimae volunt iis . Equidem , si peterem aliquid abs te , quod minus eX Veritate,minusque ex omcio probi viri esset; reprehenderem ipse me , neque is essem , qui semper esse volui,aequi & recti & justi observantissimus ; tu vero, cujus singularis integritas egregia opinione est, facile me posses & damnare & coa guere : sed absunt haec ab utroque nostrum . Ego vero peto & deprecor,ut post triginta sere litium annos, tua indusiria, opera,auctoritate meae Ecclesiae causa aliquando definiatur . Faciunt autem meae plurimae occupationes, δc illud studium , quod ego optimis artibus & litteris assiduum do, ut abhorreit in me animus a litibus; nec ex omnibus beneficiis quae mihi multa a tui similibus venire possunt, ullum sit mihi expectatius harum curarum& molestiarum levamento : quod, quando in tua potestate situm est, obsecro te & deprecor per Vinculum illud pietatis & justitiae, quo Deo omnip tenti omnes obstricti sumus, perque amicitiae fidem , quam ego mihi tecum & fidam & perpetuam esse opto , ut me & meam libertatem tranquillitatemque tibi habeas commendatam , aliquantumque laboris mea causa assumas, ut tuo si

gulari dono his solicitudinibus celerirer sim abstructus : atque hoc ita abs te peto, si tu me non indignum existimas , quem tuis praec laris beneficiis ornatum, Perpetuam tibi gratiam c onstituas debere.

572쪽

s 8 EpIs Tot RIllud quod & grati, & constantis,& non inertis ii minis proprium est, ego tibi a mea parte defero ac polliceor, nullum tempus unquam fore, quo aut memoria in me nominis tui aboleatur, aut gratiae tibi reserendae voluntas : quam promitii nem his litteris expressam , fidelissimi pignoris detestimonii loco apud te perpetuam esse volo. Vale Romae 3. Novembris

XVII. CONSIL IARIO

S Pectabilis de Magnifice M. Tua virtus muItorum mihi cognita testimonio facit, ut M amicitiam tuarn summopere expetam , tui auxilii indigens, audacter ad te confugiam in re quidem justissima de rectissima: non enim aliud aut me petere aut te concedere honestum est. Ha- . heo causam cum homine omnium litigiosissimo Domino de Muris super duobus dirutis oppidis S. Lamberti & Bassiti de Besania , quibus mea Carpentoraetensis Ecclesia spoliata fuit, quae Causa an-mis iere 3o. in Aquensi consilio agitata, cum prope ad finem adducta esset, semper iugiente adversario decidionem litis,ejus calliditate & versutiis, ad istud nobile Consilium translata est: hanc ego peto aliquando post tam diuturnum tempus absolvi expedixique,prout justitia exigit:sed ad celeritatem expediendi requiro opem & auctoritatem Spectabilita tis tuae, qua plurimum illam pollere intelligo , si modo

573쪽

Ixeo BI IA DOLITI s69 modo non indignus sum , quem humanitate de benignitate tua in re honestissima esse adiutum velis Mihi quidem abs te nullum majus beneficium dari potest, quam si ero his litigandi licitudinibus te adiutore liberatus, a quibus mea mens & natura longe abhorret: praeterea cum sim & litterarum optimis studiis valde deditus,& maximis apud hunc summum Ρontificem occupationibus obstrictus, amo & desidero his curis liberari: quod si tua clementia fuero assecutus, polliceor tibi, me totum in i rua potestate futurum,gratiamque tibi hujus meriti perpetuam habiturum. Equidem quantum in me est vel auctoritatis , vel gratiae in hac Curia, etsi id non multum est, tamen ita tibi promptum & p ratum offero, ut nunquam sis in me nec fidem amicitiae , nec memoriam gratae di benivolae erga te voluntatis frustra desideraturus : sicut dae.

XVIII. CONIILIARIO

S Pectabilis & Magnifice, tamquam si ater hon

Peto a te,u t quo ego animo ad tuata amicitiam expetendam venio , eadem tu me eXcipias voluntate ; & quoniam casus tibi primum obtulit f1- cultatem beneficii in me conserendi, tuam humanitatem simul & justitiam m1hi paratam esse velis. Habeo causam meae Ecclesiae Carpentoraehensis, quae ab hinc annis Circiter o. duobus territoriis oppidorum dirutorum spoliata, agit ad recupera-

574쪽

ςςo EPIs To Laetionem spolii: quae causa triginta sere annis plus minusve inΑquensi Consilio agitata nuper ad istum gravissimum Senatum avocata est, adversarii mei calliditate & versutiis, qui omnium hominum in xime litigiosus. nullum juris finem unquam videre vellet. Hujus ego causae celerem expeditionem postulo , precorque a Spectabilitate tua , per illam virtutem & integritatem tuam, qua te summe v lere intelligo, suscipias in fidem & patrocinium tuum me ipsum, & meam sponsam Ecclesiam, qui re Optimarum artium studiis deditus,& maximis apud summum Pontificem occupationibus impeditus nihil magis cupio, quam fincm litigii,a quo mea natura lor e abhorret: nec majus beneficium accupere possum,quam harum solicitudinum liberationem . Quantum ergo Spectabilitas tua,salvo ossicio& fide sua, mihi in hujus cauta expeditione favere dignata fuerit, tantum ego tibi in perpetuum debiturus sum . habiturusque gratiam tuae benignitati sempiternam: & quod ad me pertinebit,in eis rebus omnibus,quae tibi honori & commodo esse potetunt quicquid esse in me potest, in hac Curia aut auctolitatis aut gratiae, etsi illud non maximum est , totum tamen tibi atque tuis futurum est paratum in quo me memorem & gratum atque id suscepta amicitia fidelem semper ea experturus .

575쪽

XIX. CONSILII THOLOSANI CONSILIARM.

Spectabilis & Magnifice &c. Si ea tua est hu

manitas , cluam ego esse audio, mihi his litterix ad tuam amicitiam alpiranti facilem aditum pr bebis; praesertim cum omnia sim sonesta & reeta axe petiturus: hoc enim & naturae meae petere est,& tuae integritatis concedere. Nam causam quiudem meae Carpentoractensis Ecclesiae triginta re amplius annos injuriis adversariorum oppresse,quae super recuperando spolio a litata est, ut pro justutia di veritate commendatam accipias , ViX Petendum a tua Spectabilitate est e tu enim ex natura& integritate tua,justitiae di veritati non es deliitu rus . Illud est , in quo velim adesse mihi humanit tem & benignitatem tuam ; si modo preces meae justam causam afferunt obtinendi,quod precamur.ἶut litem tanto tempore dolis Ec calliditate adversarii ductam, aliquando tandem in isto sapientiusimo Consilio ,tua auctoritate mihi assistente, vid am expeditam . Hoc estallud beneficium, quo a te cupio affici, quod mihi maximum luturum est; cum-natura a litigando abhorrens sim, re maximis apud hunc summum Pontificem occupationibus impeditus. In hoc si tua benigna mens precibus me ἰs annuerit, sumpseritque studium & curam justitiae meae expecliendae, polliceor tibi,me aeternam pro tanto dono gratiam tibi habiturum ; omnem

576쪽

que daturum operam , ut te collati in me benesteii nunquam poeniteat: quicquid certe valeo & possum vel opera, vel gratia,vel auctoritate in hac Curia , etsi ea in me non magna sunt, quantacumque tamen sues, tuis commodis ac honoribus sunt par ta : in quo & fidem amicitiae, uec studium amoris er-: ga te semper in me cognosces .

XX. CONSILIARIO

EX meorum litteris certior factus sum, te in meae Ecclesiae causa , quae 3o. ferme annis calumnia dc malitia . adversarii extracta litibus est, singularem quamdam justitiam & integritatem ostendisse ; operamque adhibuisse , ut ea aliquando secundum normam veritatis, & juris decidi posset, totiusque judicii expeditionem tua praecipue vi tute adjuvante in procinctii paratam esse : quo nihil potuissem audia e , nec accipere mihi gratius Ualde cnim opto, cum & occupationibus maximis , & studiis artium optimarum honestissimis distrietiis sim , liberari aliquando hac molestia , quae me , non commodo mei, sed officii, & pietatis. aci in Deum omnipotentem religionis causa , maXime solicitum tenet. Quod ut per benignitatem &auctoritatem tuam consequar , magnopere tuam Spectabilitatem rogo atque oro. Ex omnibus enim

beneficiis quae mihi impendi possunt,hoc maximum habiturus sum, ac pro eo aeternam tibi obligationem& grar

577쪽

& gratiam debiturus. Quod. si acciderit , ut mea tibi fides & opera alicubi utilis, aut honorifica elle possit intelliges, te homini gratissimo , & in susce

pta benivolentia constantissimo dc ossicio & hum nitate tua tribuisse . Ego ad meos istos aetores scribo,ut in rebus omnibus consilio & auctoritate tua nitantur; tu ut eis auram tui favoris in omni justa & honesta re non enim aliter postulo impendas , meque in tua fide receptum foveas . omni animi studio te deprecor . Vale 3. Novembris I Sag.

XXI. EPISCOPO MIRApora

REveren. Jcc. Nihil eram de te meritus , nec meum ossicium erga Reverendam Paternitatem tuam adhuc ullum constabat; cum tu singulari quadam humanitate praeditus me absentem , & tibi in

cognitum in fidem & patrocinium tuum suscepisti,

eamque auctoritatem dc gravitatem,qua plurimum polles meis istic actoribus ad expeditionem causae meae benignissime obtulisti: quo ego praestanti tuo erga me beneficio ita sum obstrictus, ut ne ad agendas quidem verbis gratias satis digne posse me intelli

1 Mirapicensis Episeopus erae hoe tempore Philippus de Leris de quosa marthani t seopus sane generis euritudine aque illustris, ae mitrat entia , qui Gelasiam β.ιm opulentissime ditavit argentea'Ierico βρ pquectis, s libris ossietorum diυinorum . Iundationibus , aliisque Episcopa suum, ipsamque Abbatiam Gra adi is decoravit. Mortures au-no II 17.

578쪽

Cere . Praeterquam enim quod in meae Ecclesiae causa,quae tot jam annos iniquissime vexata, me hominem vehementer occupatum , bonis pr. eterea

artibus ac. litteris deditum maiorem in modum s licitat , video mihi prodesse plurimum posse ad assecutionem justitiae optimi & gravissimi & omni virtute ornatissimi Praesulis auctoritatem, ac prudentiam ; illud etiam mihi multo est jucundius , quod in tua erga me benivolentia maximos mihi fructus jucundissimae amicitiae video esse proposi-.tos . Atque , ut tu sola bonitate ad me amandum& favendum adductus es , sic eso omnes causas habeo, quamobrem te non amem solum, verum D servem etiam atque colam . Nam & praeclarae vi tutes tuae,& tanta humanitas erga me,& ossicium in meis rebus jam adhibitum, onus in me tam magnae obligationis imponunt, ut ego id perpetuo gesturus sim, aeternamque tibi pro beneficiis gratiam habiturus. Quod si quid in me est vel auA ritatis, vel industriae; id totum tibi, & commodis tuis, ac tuorum ita polliceor ac desero , ut te velim existimare , nihil tibi paratius quam meam fidem,operam, studium omnibus in rebus ese & semper fore . Ego , quod jam abs te fieri coeptum est , te deprecor atque Oro , ut mihi in omni re honesta opem & patrocin tum tuum praebeas , & me,quem jam semel in fidem tuam recepisti, tuis ossiciis, a xiliisque sublevatum ab antraetibus litium hominum

dolet

579쪽

Iaco BI SADOLETI .minum litigiosissimorum injuriis adjuves liberari. , Ouod cum effeceris , vicissim promitto tibi &spondeo, eam rem tibi aliquando honori & v luptati futuram esse. Valeat Reverenda Paternitas

tua, cui me unice Commendo. Vale. III. Novembris Isas. Romae.

XXII. EPISCOPO PINO

EX litteris meorum intellexi, tuam Reverendam Paternitatem commorari Tholos, eamque memoriam servare nostrae mutuae benivolentiae, quam fides & virtus tua postulat: quod mihi accidit gratissimum. Recordor enim , Cum tu in Urbe esses, meum amorem erga te 8c observantiam justissimis de causis fuisse susceptam . Quamquam enim vir magnus esses, & auctoritate, re nomine, egregieque Legatione regia fungerere, plus tamen multum erat in te , quod propter singularem doctrinam & eximiam probitatem amandum esset, quam quod propter sortunam. Quo tempore etiam memini, tuam mihi benivolentiam & studium non defuisse . Successerunt ea, quae tu scis tempora , quibus, distracta consuetudine nostra , amor tamen servatus est. Accidit autem consilio quodam ve- . tutis Ioanni du Pin, de quo vossiva in Histo. Larin. lib. 3. eap. II. Scripsit enim , praeter librum de vita Rullea , vitam S. Catharinae Senensis , item vi in Philippi Beroaldi Magistri sui . Laudat eum Erasmus quoque in Cicer n. Fi ruisse in ,ede Rivens a. a soci. seri bime Sammatthani. Extant ad eum Sa doseti nostri littera ia inditi viligatae lib. IV. 13. Rixenss eivitas Risux subeii Archiepiscopxtui de PartamentoTholosano.

580쪽

luti Divino, ut cum ego causam Ecclesiae meae Cariapentoractensis spoliatae ac veXatae quorumdam injuria in Galliis agitarem , tuque tunc in UIbe pr=sens tua illam commendatione non parum adJuvisses, in eis locis nunc existeres, ubi maximo illi possis esse adjumento . Quod ut iaCias, te maximopere deprecor,vel justitiae, & veritatis causa, cujus tu semper fuisti amantissimus, vel amicitiae etiam nostrae; si te homini non ingrato tuum ossicium praestiturum existimas. Equidem , cum multis aliis de causis hac solicitudine & cura cupio esse expeditus , tum maxime, ut eis artibus honestissimis liberiore animo vacare possim , in quibus tu singulari quadam laude excellis; ego mediocriter versor. Itaque mandavi actoribus meis, ut tuo contatio, gratia, ope, patrocinio in rebus omnibus utantur . Quos si tua illa solita humanitate exceperis , mihique ad fidem tuam confugienti opem eam praestiteris, quam ego abs te & spero & opto ; non solum egeris id , quod te talem virum maxime decet , ut justitiam tueare; sed mihi libenti aeternum vinculum obligationis ad cultum & amorem tui ... quod ego sum singulari semper fidei c constantia Conservaturus . Valeat tua Paternitas Reverenda , cui me unice commendo. Romae 3. Novemb. Isas.

tisti

tris tu

SEARCH

MENU NAVIGATION