De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 866페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

lectionique religionis incumbere possit. Adde P. quod religio illa, quae nec in particulari , nec in ommuni quicquam habet, persectior dicenda

est, quippe quae maiorem paupertatem amploctatur.Denique si tam persecta esset ut ais iampridem a plurimis suscepta, & per orbem diffusa fuisset. At vero multiplicata non est Care sana religio, quod imperfecta, imo vero imepta sit. P t T R. Tuis nugis respondere cu- , pientes, ostendamus inprimis Cariusianam vitam humilitatis profunditate altisimam esse. Humilior enim caeteris est quoad caeremonias religiosas. Nulla enim alia religio tam humuies 'uod exsequentibus magis.elucescet, cae iremonias nouit. In vestimentis quoque altissi- ' imam tenet humilitatem. Siquidem indumenta Cariusiana caeteris abiectiora esse non dubitan-

tur, quod & fieri Cariusianis statutis indicitiis,

ibus ita cautum est.Cum enim ad omnes Min o. is. nachos,tum maxim E ad nos, humilitatem auri. tionemque pannorum, & uniuersorum quibus utimur vilitatem,paupertatem,& abiectionem, rtum est pertinere. Itaque in zonis,aut cultel- ωis ais, nec argentum, nec pretiosum, seu curiosum quicquam apponi debet,non debet, inqua, hi retum rotundum ferri, nec chirotecae de corio

albo gestari,nec demu alia hoc genus, quae simplicitati ac humilitati vitae non consentiunt, in usu haberi. Porro in aedifici,,utensilibus,acca ieris id genus, siue ad cultum diuinum, siue pruuatum usum pertineant, altissimam s at in tusiana vita humilitatem. Non enim orname ta aurea vel argentea, praetercilicem in Eccle- ita habet. Non ciphos,godetos,aut coclearia am

622쪽

ea. i. a. pars. m.

Dc V1τA CARYvsIANActuratos,vel alias curiosos admittit. Non dent que picturas aut imagines curiosas siue in teptis, siue in cellis recipit, sed Ediuerso reprehendit, utpotὶ simplicitati,humilitatiq; propositi Ca tusiani derogantes. Quod si dixeris, in nonnullis Cariusianis domibus non solum imagines pucturasque admodum curiosas,sed etiam sdificia supra modum sumptuosa ac metgnifica esse: ducimus ordinem ipsum Cariusianum huiusmodi curiosa grauiter reprehendere, admoner-; s tere,ut ea, si fieri citra scandalum possit; radam tur atque tollantur. Tantum abes ut talia coinmendet.Est fateon quaeda domus in Lomba dia nuper extructa,quae ita magnifica est, tant que a Cariusiana humilitate abhorret, ut jemiurati sint frequenter ordinis patres,quo pactoost aliquando ad ordinem admissa. Venim a1 fugiendam Principum indignationem quae facile concitari posset,si eis pias domos sumptum se extruere volentibus, quicquam aduersaretur interdum de vitae asperitate ac rusticitate qui quam remittendum est.Denique tantam Care sana vita seruat humilitatem, ut plus caeteris ea fugiat,quae in saeculo alta gloriosam putantur, &vitae simplicitati ac humilitati aduersari selent. cuiusmodi sunt honores,gradus,dignitates, boneficia, & caetera id genus.Non enim Principum curas sectantur, ut vel officia, vel dignitates a cupentur.Non curiam Romana adeunt, ut pingua consequantur sacerdotia,quibus lauth si Ddideque vivant, & a claustrali disciplina seipsos segregent. Non denique publica gymnasia pstunt,ut gradus honore donati,magistri vocet tur. Magistri enim, doctoris ac domini nunci

pation ' horrentiataque illi ipsi, qui docto-

res olim

623쪽

mini vel fratres vocitantur. Qui, inquam,nobilissimo sanguine fuerunt geniti, aliorum instar '& nuncupantur,& tractatur, nisi forsita aliquid peculiariter eis tribui ratio ipsa suadeat. Sed iam ad altitudine auctoritatis accedamus dicentes, Cariusiana vitam caeteris rigidiore esse. Quod sticith conficietur, si tota vitae ipsius asperitas in medium adductanterit. Etenim Cariusiani soctator propositi iugem Blitudinem velut care rem quendam, assiduumq; silentium obseruare

habet,quippὶ cuius praecipuum studium & pr positum eri silentio de solitudini cellae vacare.

Nihil autem quod &statuta Carrusiana dicunt ca. . a. laboriosus in exerciti, disciplinae r gularis ari ebitramur,quam silentium,solitudinem,&qui tem. Quod D. Augustinus probat, curi inquit, amicis huius mundi nihil esse laboriosus,qu mnon laborare.Deinde ut caetera breuiter tangamus, & fimbrias nostras non dilatemus) Camtusanus &, debet & solet mordax cilicium, ac lumbare canabinum lupiter ad nudam carnem gestare.In algido stramineo, duroque lecto si his dormire, a carnibus perpetuum abstinere.

In Aduentu, quadragesima, singulisque seri, sextis ac nonnullis quibusdam vigiliis praecipuis,nunquam lacticini, uti . Semel in hebd mada unam abstinentiam, hoc est, ieiunium in pane& aqua quod Hieronymus sortissimu appellat sacere, nisi de peculiari gratia quicquam tribuatur. Ab Exaltatione sancta Crucis, usque ad Pascha diebus capituli demptis semper ieiunare,eoque tempore nocturnas ac prolixas vugilias obseruare .Porro Carausani velut in ca

cere tetro positi, suoru P ὶs suum ac mem-

624쪽

D Vir A CARTusIANAbronim usu destituti usque adeo videntur , ut ' eis illa Psalmista verba quodam sensu aptari possint: in habent O non loquentuir, oculos habent O non videbunt, & quae sequuntur. Iugi etenim silentio ora ita clausa habent, uti loquendi usum amisisse vid-ntur.In cella quoque reclusi, non solum vanitates intueri, sed nec ipsum quoque coelum frequenter suspicere soleat. Non solent, inquam, auribus quicquam nisi diuinas laudes haurire, non odorare fragrantia grataque omniata,non palpare mollia atque carnalia,non donique ad votum ambulare, sed quasi cellae pari tibus affixi, ac obedientiae vinculis compediti, in cellae habent angustia permanere. Taceo di, uini officii prolixitatem, nuditatem corporis, aliaque id genus,quae illis cum aliis religiosis sui communis. Quibus animaduersis, haud dubium est,Cariusianam vitam caeteris arctiorem, asperioremque esse. od & testantur multi sum Pontifices, quemadmodum videre est in literis. eorum supra recitatis. Haec autem cum ita se an non tamen propterea putandum est ausianum Ordinem vel crudelem ut canes quidam oblatrant vel importabilem, quod delicati nonnulli arbitrantur, penitus esse. Siquidem ita omnia temperata sunt, ut Cartusanavitas orti ludus,debili pondus, mediocri sarcina facilis .existat.Quod igitur inter argumetandum com 'tendebas,Cariusianam vitam laxatam fuisse, rospondemus quide multa fuisse addit , quae primcipo non obseritabantur,nonnulla quoq; prae sertim ad victum spectantia fuisse mutata,atque temperata, sed propterea vitam ipsam non esse laxitatis rursus arguendam. Siquidem mutatio

huiusmodi, ac primi rigoris mitigatio iussis de s

causis,

625쪽

Li ' E R SE c v N D Vs.causis et secta est. Inprimis quidem, ut vita ipsa portabilis em retur, quod sanE si factum non fuisset,nulli vel eriὰ rarissimi eam suscepissent, imo nec ferre potuissent. Itaque breuianach re licum propositum quod aegrE suscitatum susrat a rebus humanis exulasset. Deinde par erat, ut propter additionem mul torum factam, quae melior sane ac honestior visa est,aliquid de corporali exercitatione quae ad modicum vale0re-ι. Tim. . mitteretur. Non enim pristinum onus cum huiusmodi additionibus rationabiliter ferri potuisset,maximὸ cum humanae vires temporis lapsu fragiliores effectae sint, ea de re non additioine ponderis, sed alleuiatione potius opus fuit. D nique ad vitanda pericula mitigatio huiusmodi, siue commutatio quaedam effecta est. Longa e nim experientia docuit, multum rigorem pret sertim quoad victualia periculosum esse solere. Facit enim interdum quosdam semistultos, facit& aliquando nonnullos pland deme es, facit donique aliquos nonnunquam furiosos. Ad vitai da igitur haec,aliaque id genus detrimenta, mitigatio quaedam in victualibus facta est, quae nolaxitas, sed commutatio rationabilis potisis citiacenda est. Non tamen negauerim, quosdam remis s ac delicatos laxitatis arguedos esse, quirpe qui huius temperamenti rationabiliter facti, limites nimis praetergrediantur. Verum nimia quorundam carnalium licentia no conficit,pr positum ipsum nimiae laxitatis taxandum efferulose quod si tribus secularibus viris distribi . . . 'tum partitumque esset, eos apud mortales magnificos multaeque aestimationis redderet. Caeci nim ad aliam huius vitae altitudinem, perfecti . . rinisque sublinaitatem transeam , dic t , - . t

626쪽

f. tusianam vitam caeteris religiosis ligniore per sectioremque esse. Q iod & authoritatibus & p rationibus coscere certum est, Authoritate in-

.s primis Iuris Pontificij, quod omnibus religi

sis, etiam mendicantibus, facultatem impertit tranfelthdi ad Ordinem Cariusianum. Quod unitaerialiter ne dicam peculiariter ius ipsum

minime concederet, sicariusianus ordo cario. . . ris altior non esset: quandoquidem descensus fieret, & in via Dei retrocederetur, nisi Cari sana religio omnium altissima foret. Deinde authoritate Canon istarum, qui illam putant altiorem religionem,quae arctiorem rigidiorem

vivendi modum tenet. Quod Ioannes Andreae peculiariter asserit in ca. sane. extra,de re.& tras.

ad reli in nouella. Denique hoc ipsum conscis test authoritate epistolae ad fratres de monte ei,in qua de Cariusiana Mita ita habetur. Altis sima est prissessio vestra,coelostra sit, par angm dis est, Abgelicae similis puritati.Alioru est, Deo seruire: vestrum,adhaerere. Aliorum est Deum credere,sci, e, amare, reuereri: vestrii est si pere, intelligere,cognoscere, frui. Sed iam authoriti ' tibus aliquid rationu addamus,inprimis tamen supponentes,religionem aliquam alia digniorcaltiorem,seu persectiorem, bifariam dici posse. Primo quidem modo ex partesinis,& haec qumdam excellentia absoluta est atque praecipua. Al-.tero vero modo ex parte medii siue exercitiis & haec quaedam differentia respectiva est,atque tacundaria. Primo igitur modo illa religio pra modis fri stantior cesenda est,quae ad sine absoluti potis tigismis rem ordinatur. Est aute finis religionis potior, quando vel maius bonum est,uel plura eiusdem

627쪽

religio illa dignior est, quae meliora exercitia ,

habet, hoc est, maiora discreth tamen temper ta) & ad finem essequendum aptiora . Non O. . nim maior exercitiorum copia digniorem esitacit religione, nisi & temperata sint atq; discreta,&ad sine consequendu decenter proportion tam. Dicamus itaq; his sappositis, riusiana via tam secudo modo,hoc est,ex parte exercitii ca teris omnibus altiorem suu persectiore esse. Siquide iticercitia rigidiora,arctioraq; habet,quo admodu pauid anth probauimus, quae ita tamen teperata sunt atq; discreta, Vt nihil magis. Qiod etiam ostendimus,cum de Cariusiana Regula Mgeremus. Quapropter reliquum est ostendere, deam quoq; ex parte sinis digniorem esse. Quod ut aptius fieri possit, animaduertendum inpri- ,

mis est,duo esse religionum genera: unum coi templativum,alterum activum. Sed quoniam duplex est acti'nis genus: unum quod extrarijs . rebus incumbit,alterum quod ex cotemplati ne proficiscitumea de retrita sectantes vestigia, . tria religionis genera ponamus. Primum est e Triaria. rum,quae contemplationi iugiter vacant, cuius modi sunt religiones proprie monasticae. Secrudu genus est earum,quq in exterioribus actionu. bus versantur atque occupantur,Vt sunt illae quq ad suscipiendos peregrinos vel redimendos captiuos institutae sunt.Tertium genus est earum, . quae actioni contemplativae deputatae sunt, cu-

ius generis sunt religiones ad praedicadum, docendumque ordinatae. His praenotatis, seriatini . ' ostendamus, riusianam vitam caeteris religi

sis altiorem esse. Et primum quidem nihil nogoqi est ostendore, eam caeteris omnibys, quae i' i inplici cotemplationi vacant,persectiore esse,

628쪽

Gr DE VaTA CARYvsIANA quandoquidem diuinae contemplationi arctici quod Alexander tertius testimo intedunt O tusiani,habentque exercitia ad sublimitate comtemplationis assequedam aptiora, videlicet perpetuuiis silentium, assiduam cellae Alitudinis

obseruantiam,vitam asperiorem, loca tempor

que oportuniora, & demum alia id genus, quae

ad maiorem vitae contemplativae perfectionem facere videntur. Quantum Vero ad vit' actbuam, quae extrarijs actionibus incumbit, nulla. haesitatio est: cum extra omnem controuersiam Cariusiana vita longe praestantior huiusmodi

o ctiva esse non dubitetur. Quod & ab omnibus

ingenue conceditur,& ex Euangelio aperte con- cio. sicitur,ubi dicitur: Maria optimam partem elegit,oιa non auferetur as ea. Reliquum est igitur probare, ipsam Cariusianam vitam illis religionubus, quae actioni contemplativae deputatae sunt, absolutDersectiorem,altioremque caeteris p tibus esse.Inprimis vita illa praestantior est,qui suapte natura coelesti vitae propinquior ac simia, lior est. Cum enim omnis religiosa vita ad illam AriasEI. assequendam ut media ad finem) ordinetur,p tam est eam, quae vicinius accedit,digniorem esse: cum dicat Topicorum tertio Aristoteles,m aliorum ad eundem finem ordinatorum, quod

ei propinquius est,id melius esse. At Cariusiana vita propinquior ac similior est supernae vita, qu m lita iusmodi activa, de qua nobis sermo. ugitur S persectior censenda est. Deinde vita ill melior putanda est,quae meliorem habet finem, nobiliusque obiectum,quod & nobiliori modo attingit. Nam, ut in Topicis idem Aristoteles ait, ecisum quae ad diuerses fines ordinantur,

uod ad finem ordinatur meliorem, melius η Er

629쪽

Etrursus: quorii finis est melior, ipsum est mes. litis. Sed meliorem nobiliorem ii unem de pocustiari ac proprio nunc intendo habet Cariusiana Vita,quippe quae circa diuinitatem,persectionesque eius tanquam finem obiectumque potissimum suae contemplationis,purhsublimiterque Versetur, cum tamen illa activa in eruditione occupatur.Igitur dignior existimanda est.Insuper 'sta illa persectior est, quae propter se elusitur, jam ea quae propter aliud. Vt enim idem Aristoteles ibidem docet, Bonorum honorabulium, quod est propter se eligendum, melius est eo,quod propter aliud eligitur. Ast vita Cartu- sana propter se eligibilis est, utpotὶ quae nec in altera quidem patria auferetur, sed consummabitur.Illa vero activa propter aliud,scilicet proximorsi indigentiam duntaxat eligenda est.Tolbie alienam necessitatem, se iam no erit doctrina opus. Adde quod in coelesti vita no manebit haec acilua vita, quadoquidem non dicet ibi vir proximo suo: cognosce Deu, oci enim cognoscenteum a minimo usque ad maximum. Porro vita illa caeteris paribus dignior reputada Venit, quae fruitioni Dei vacat, quam quae in usu proximi Versatur.Fruitio enim Dei omnem,clteris paribbus,vsum proximi exuperat: sed Carrusiana vita potissimum fruitioni Dei incumbit: Igitur ait ri praeserenda est. Addo quod doctrinae alienae incumbens,descendit. Ea de re non est contemplativo viro quando praesertim sublimiter con- teptatur,proptereaq; ascendit)nec pr ferendus, nec aequandus. Deniq; plura bona habet Cari sana vita,utpotEc6templativa,solitariaq; ad vutae perfectionem magis conducentia, quam quq cunq; activa.Siquide ea est certior,pe picacior,

630쪽

Da VITA CARTvsrA At Verior, seruentior, intimior, deuotior purior, suavior, humilior, simplicior, timoratior, gra- . tior, obsequentior, meritis essentialibus foecundior,iucudior,pretiosior, pulchrior, perm*ntatior, purgatior, securior, quietior, familiarior, finalior, coelestique vitae propinquior, ac subibmior. Lapropter absolute melior, dignior,autior, seu perscinior censenda, caeterisq; antele Diruatur renda est . 'quoniam ratiunculis quibusdam

asserere nisiis es, res potionis aliquido adtactis ςst Quod igitur inprimis o jcis,

vitam activam Praelatorum vitae similiorem es-1 dicimus primum, Prslatorum vitam mixtam elie,nec activam nisi ineptudici debere. Siquidem pro P. Gregorii sententia) Praelatus eΩle debet actione praecipuus, & contemplatione

suspensus. Deinde dicimus, Cariusianam vitam similio rem in eo esse, quod in Praelatorum vita absoliatepotius est. Hoc enim est contemplati

his sublimitas.Si igitur illa activa, quae praedicationi incumbit, similior sit in aliquo, idipsum. Adde quod nec ex officio, neci , . Gentialiter copetit vitae religios, praedicati nis opus, sed ex munere ac priuilegio duntaxat. Itaque cum ad vita ipsam spectet accidentaliter,no debet propterea viis cotemplativae absellate praeferri. Q iod deinde ais, maius esie illum in re,quism lucere,respondemus, id veru esse posse particulariter: quando scilicet illuminare &l cere eiusdem sunt generis,& per se hoe faciunt,& caetera demum paria sunt, quod in proposito locum no hetbet. Adde quod Cariusiana via tantum exemplis, quantum aliae verbis, spiritaliter illuminat, quod & experietia monstrat,& Sum-

SEARCH

MENU NAVIGATION