Titi Livii Patavini Historiarum libri priores quinque: in usum juventutis academicae

발행: 1821년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

LIBERI. sa

men, quoniam Numa in pace religiones instituisset, is se bellicae ceremoniae proderentur; nec gererentur solum, sed

etiam indicerentur bella aliquo ritu jus ab antiqua gente Equicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res

repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res

re tuntur, capite velato filo lanae velamen est v Audi. Iupiter,' inquit, v audite, fines, ricujuscunque gentis sunt, nominat audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani justo idque legatus venio, verbisque meis fides . sit. Peragit deinde postulata Inde Iovem testem facit:

Si ego injuste impieque illos homines illasque res dediernuncio populi Romani mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse. ' sec, quum fines suprascandit, haec, quicunque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum inae essus, paucis verbis carminis

concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos expodest, diebus iribus et triginta tot enim Solennes sunt peractis, bellum it indicit. Audi, dupiter, et tu Iuno, Quirine, Diique omnes exelestes, vosque'er restres, vosque inferni audite. Ego vos testor, populum illum, ' quicunque est nominat vim ustum esse, neque jus Persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacis jus nostrum adipiscamur. ' Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim Rex his ferme verbis Patres,consulebat Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinin um hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, qua res eo dederunt, nec feceratus, nec solverunt, dic, ' inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes Tum ille: ' Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur; quandoque pars major eorum ui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferrae-

tam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et, non

minus tribus puberibus er sentibus, diceret Quod populi priscorum Latinorum, nominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, cou- sensit, conscivit, ut bellum eum priscis Latinis fieret ob eam rem ego populusque Romanus populis priscorum Lati-

Ronim hominibusque priscis Laetinis bellum indico facio-

22쪽

I T. LIVII

que. ' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emitiebat riocrium modo ab Latinis repetita res, ac bellum indictuma

moremque eum posteri acceperunt. XXXIII Ancus, demanuata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque alii , exercitu novo congcripto, profectu8, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in eivitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem Coelium montem Albani impiassent Aventinum novae multitudini datum additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque ea nis, novi cives Politorium inde rursus bello repetitum, quin vacuum occupaverant prisci Latini eaque causa diruendae urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postrem omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiu ibi marti incerio, varia victoria, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, praesidioque fit reata valido exati sit, castas in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primum vincit inde. ingenti praeda potitus, Romapa redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem receptis quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. aniculum quoque adjectum; Iim inopia loci, sed ne quando ea

arx hostium esset id non muro Sesum, Sed etiam, b,--

moditatem itineris, ponte sublicio, tum primum in Tiberim facto, corium urbi placuit Quiritium quoque fossa, haudpErvum nIunimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinor clandestina ficrent, carcer ad eramrem increscentis audaciae media urbe, immittens oro, aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager sinesque Silva Maesia Veientibus adempta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis ostia urbs conditas salinae circa factae, egi mitique rebus bello gestis, aedes Jovis Feretrii amplificata. XXXIV. Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis

potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac se magni lionoris, cujus adipiscendi Tarquiniis dam ibi quoque

peregiina stirpe riundus erat facultas non fuerat Damaristi Corinthii filius erat; qui ob seditiones domo profugus.

23쪽

quum Tarquinius forte eonsedisset, uxore ibi ductu, duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt. Lucumo superisit patri, bonorum omnium haeres Aruns priDr, quum pater, moritur uxore gravid; relicta Nec diu manet superstes fili pater; qui quum, isnoran nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis deee8sisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen , Lucumoni contra, omnium haeredibunoruin, quum divitiae jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil summo loco nata, et quae haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis Luciamonem, exsule advena ortum, ferre indi itatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis epit Roma est ad id potirumsimum visa in novo populo, vidi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum larii ac strenuo viro regnaesse Tatium Sabinum arcessitum in regnum Numam . Curibus; et Ancum Sabina matre ortum,pobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materea tantum patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Janiculum forte ventum erat ibi ei carpent sedenti cum uxore, aquila, Auspensis demissa leniter alis, pileum aufert;, perque carpentum cum magno clangore volitans, VIrsus,

velut ministerio Alivinitus missa, capiti apto reponit inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, coelestium prodigiorum mulier Excelsa et alta sperare complexa virum jubet eam aliten est regione caeli et eius Dei nunciam venisse circa summum culmen hominis auspicium fecisse levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Bas spes cogitationesque secum portantes, urbem in essi

unt domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, Sibi conciliando, adjuvatati donec in regiam quoque de eo fama perlata est: potitiamque em brevi, apud regem liberaliter dextr3que obeundo ossicia, in familiaris amicitiae addiixerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis helli domique interes ei; et, per omnia expertus, postremo tutor etiam liberia regis testamento in titueretur.

24쪽

M T. LIVII

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superioruni regum belli pacisque et artibus et gloria

par. Jam filii prope puberem aetatem erant; et magis Tarquinius iii,tare, ut qu'm primem comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus puerοs venatum ablegavit isque piimus et petisse ambitiose regnum, et Drationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animοs compositam Quum se non rem novam peteres quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum astectet et Tatium non

ex peregrino solum, Red etiam ex hoste, regem factums et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum Se e ii sui potens fuerit, Romam cum conjuge ac fortunis omnibus commigr isse , majorem partem aetatis

ejus, qua civilibus ossiciis fungantur homines, Romae se, qu'm in vetere patria, vixisse domi militiaeque sub haud p cenitendo mauestro ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse obsequio et observantia in regem cum omnibus benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Ilaec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, caetera egregium, secuta, quum in petendo habuerat, etiam regnantem

ambitio est; nec minus regni sui firmandi, quam augendae reipublicae, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit praed que inde

niti ire, quam quanta belli fama fuerat, revecta, ludos mulenti. s instructiusque, qu in priores reges, fecit. Tum primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula iniquisque facerent, ori appellaii. Spectavere furcis duodenos ab eria spectacula alta sustinentibus pedes Ludicrum fuit, equi pugilesque ex Etruria maxime acciti solennes deinde annui mansere ludi Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca porticus, tabernaeque acta . XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem par&hat, quum Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, v. mobviam ire ac prohibere exercitu Romanus posset. Itaque

trepidatum Romae est; et primo dubi victorita, magna utrinque caede Pugnatum est Reductis deinde in castra

25쪽

hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse

viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclytus ea tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent,pοsse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt,

Agedum,' inquit, divine tu, inau ra fierine possit, quod

nunc ego mente concipio. ' Quum ille, in augurio rem expertus, Profecto futuram ducisses Atqui hoc animo agitavi, ' inquit, de novacula cotem discissurum cape haec, et perage quod aves tuae fieri posse portendunt.D Tum illum hin cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti cae-pite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam cursae fuit cotem quoque eodem loco sitaminisse memorant ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato M-reretur concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Ilieque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit numero alterum

fantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essetis. Posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatae

sunt, sex locant centurias.

XXXVII. IIa parte copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quiad viribus creverat Romanus exercitus, ex cculto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim in norum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent ventoque iuvante accensa ligna, et pleraque, in ratibus impacta, sublicis quum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis effusi eadem fugam impediit multique moristies, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum uvitantia arma ad urbem cognita in Tiberi, prius pene quam nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo proelio Praeeipua equitum gloria fuit utrinque ab cornibus positos, Dum jam pelleretur media peditum suorum dicies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non laterent moda Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subit in fugam verterent Montes effuso cursu Sabini petebant, et pau- ei tenueres maxima pars, ut ante dicium est, ab equitibus

26쪽

in flumen acti sunt. Tarquinius instandum perietatis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium votum id Vulcano erat ingenti cumulo accensis, pergit Porro in agrum Sabinum exercitum inducere; et, quanquam

male gesta res erat, nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia eonsulendi res non dabat spatium, iure obviam

Sabini tumultuario milite; iterumque ibi si perditis jam

Prope rebus, pacem Uttere.

XXHIII. Collina, et mcquid circa Cialatiam agri erat, Sabinis ademptum Egerius fratris hi filius erat regis

Collatiae in praesidio relictus uiatiosque Collatinos ita accivio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit et ' Estisne vos lemti oratoresque, missi cuppulo collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis r Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate Esi. Deditisne vos,

populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in mealx --

lique Romani ditionem praedimus. At ego recipio.U BeIlo Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit rinde priscis Latinis hellum fecit ubi nusquam ad universae

rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit Corniculum, Ficulea vetus, Cameris, Crustumerium, Ameriola, MeduIlia, Nomentum, haec de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida Pax deinde est facta Majore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat bella ut non quietior populus domi esset, quam militiae fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat; et infima urbis ioca cim: forum aliasque interjecta collibus convalles, quia ex planis locis haud facuo evehebant aquas, cloacis fasti, o in Tiberim ductis siccat; et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat besta Sabino jam praesagiente animo futuram olim amplitudinem laci, occupat fundamentis. XXXIX. Eo tempore in regia proditium visu evmisque mirabile sit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu Phutino igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum

ferret, ab regina retentum sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset.

Mox cum somno et staminam vinasse. Ium abducto in se-

27쪽

LIBERI. as

cretum viro Tanaquit ' Viden tu puerum hune,' inquit, v quem tam humili cultu educamus: Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, praesidiumque regis affictae proinde materiem ingeniis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra mittamus.' Inde Puerum liberum loco eceptam haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae culium excitantur. Evenit facile, quod Diis cordi esset. Iuvenis evasit rere indolis ressae nec, quum uaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae juventutis uri arte conferri potuit; 'liamque ei suam rex desponditi ic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum vis sententiae sum, qui,

Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fue-int, gravidam vim occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab re a Romana prohibitam ferunt servitio parium Romae edidisse, Prisci Tarquinii domo Inde tanto beneficio et inter mulieresi miliaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honοre fuisse et fortunam matris, quM

capta patri in hostium manus venerit, ut servaeustius crederetur, fecisse. XL Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare

emperat Tarquinius, non apud remm moab, sed apud Patres plebemque longo maximo honore Soervius Tullius erati Tum Anciali duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerani, se patrio regno tutoris haude pulsos, regnare Romae advenam, non modo civicae, sed ne Italicae quidem stirpis tum impensitas his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servilia caderet ut in eadem civitate post centesimum fer annum, quam Romulus, De prognatus, Deus ipse tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat tum commune Romani nominis, tum praecipuo id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed serris etiam, regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt dedet injuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat; et quia gravior ultor caedis, si superesset, Rex futurus erat, quam pristatus; tum, Servio occiso, quemcunque anum generum uelegisset, eundem regni haeredem facturus videbatur ob has ipsi regi insidiae paran-Lvx. Ex pastoribus duo ferocissimi deIecti ad facinus, qui-

28쪽

do T. LIVII

hus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae, quum potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regiοs convertunt inde, quum ambo regem appellarent, clam que eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alier alteri obstrepere coerciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem bloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Rex totus averteret, alier elatam securim in caput dejecit; relictaque in vulnere felo, ambo se foras ejiciunt. XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, IIIo fugientes lictores comprehendunt clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros dicit simul, quae curando ulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedula comparat; simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere .ccitο, quum pene exsanguem virum ostendisset dextram tmens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. - Tuum est, ' inquit, Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui

alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, Deos-rue duces sequere, qui clarum hoc iure caput divin quonam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa coelestis

excitet flamma: nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, nοn unde natus sis, reputa. Si tua re subit consiliari pent, at tu mea sequere. Quum clamor

impetusque multidudinis vix sustineri poss't, ex superiore parte aedium per fenestras in novam viam versas, nabita-hat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur Iubet mono animo esse, sopitum fuisse regem subito ictu ferrum haud alte in corpus descendisse; jam ad se

redisse. Inspectum vulnus absterso cruore omnia salubria esse confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio jubere vulum dicto audientem esse.

Eum jura redditurum, obiturumque alia regis munia esse. Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum e regem esse simulat; taque, per aliquot dies, quum jam expirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit tum demum Dalam facis, et comploratione in regia orta, Servius, praesiuio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tunc,omprehensis sceleris ministris, ut vivere ream

29쪽

et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam

exsulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, Iuum privatis, munire pes et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat talis adversus se Tarquinii liberum esset, duas filias uvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, iungit de rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum dentibus jam enim induciae exierant siliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortun enituit Tullii fusoque ingenii hostium exercitu,

haud dubius rex seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur Romam redii Aggrediturque inde ad pacis longemmimum opus. Ut quemadmodum Numa diyini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri tam ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperios ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierenti Tum classes centuriasque, et hunc ominem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello. XLIII. Ex iis, qui centum millium aeris, aut majorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis omnes appellati. seniores, ad urbis custodiam ut praesto essent Iuvenes, ut foris bella 'rerent; arma his imperata, galea, clypeum, ocreae, lorica omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis

essent tela in hostem, hastaque et gladius Additae huic

classi duae labrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secundactassis intra centum usque ad quinqu3 et septuaginta mit lium censum instituta et ex his, senioribus avnioribusque, viginti conscriptae centuriae arma imperata, scutum proci Deo, et praeter loricam omnia eadem Tertiae classis in quinquaginta millium censum esse Diuit totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium, factae nec de armis quicquam mutatum; creae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriae factae arma mutata, inhil praeter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriae triginis factae;

fundas lapidea tu missiles hi secum gerebant in his accensi, curnicines, tibicinesque in tres ceniurias distributi Un-

30쪽

d T. LIVII

decim millibus haec classis censebatur. minor census reliquam multitudinem habuit inde una centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri exercitu ornat distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim seripsit centurias. Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena missi aeris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris In annos singulos penderent IIaec omnia in dites a pauperibus inclinata onera Deinde est honos additus; non enim ut ab Romulo traditum caeteri servaverant Reges viritim suffragium

eadem vi eodemque jure promiscue omnibus dxtum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis Penes primores civitatis esset Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis ceniuriae cibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundae classis Ocarentur; nec fere unquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus,

duplicato earum numem, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenires quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, Tribus eas appellavit ut ego arbitror, ab tributo nam ejus quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque aerimus ad centuristrum distributionem numerumque quicquam pertinuere. XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu lex sde incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani equites peditesque in suis qui uecenturiis, in eampo Marti prima luce adessent. Ibi instructum exercitiim omnem suovetaurilibus lustravit; idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis tactus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferae arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam

multitudinem urbs quoque amplificanda visa est Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque inde deinceps auget Esquilias ibique ipse, ut loco diseitas fieret, habitat Aggere e lassis et muro circumdat uriam; ita pomoerium protein i moerium, verbi vim solam intuentea, postmoerium interpretantur esse. Est autem mi is circa murum lacus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa termirus inaugurato consecrabant ut ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION