M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

IN ST. ORATOR. LIB. VI, 1. 255xime in hac parte debet crescere Oratio: quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit

assectus, qui descendit. Non solum autem dicendo sed etiam saciendo quae-30dam lacrimas movemus, unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et Iecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et Vulnera resolvi, verberata corpora nudari. Quarum rerum ingens plerumque vis est velut in rem prae-31 sentem anim0s hominum ducentium, ut populum Romanum egit in surorem praetexta C. Cuesaris praelata in funere cruenta. Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madensita repraesentavit imaginem Sceleris, ut non occisus esse

Caesar sed tum maxime occidi videretur. Sed non ideo pro-32baverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula supra Iovem imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. Quae enim est actoris infantia, qui mutam illam e iugiem magis quam orationem pro Se putet locuturam 7 At sordes et squalorem et propinquorum Mquoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sunt liberi, coniux, parentes, utilis erit: et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia prosecta videri solet: stratum deni-34que iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita. et rei condicio prohibebit. 0uaedam enim tam sortiter tuenda quam lacta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas. Fuit quondam inter 35 haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque, nihil esse ad praesentem rerum statum utiliusquam pridie Calendas Ianuarias liviredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum Omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint. De accusatoribus et reis sum locutus, quia in periculis 36

282쪽

M. FAB. QUINTILIANI maxime Versatur assectus. Sed privatae quoque causae

utrumque habent perorationis genus, et illud, quod est ex enumeratione probationum, et hoc, quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. Nam in parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est, quasi si

personam Herculis et cothurn0s aptare insantibus velis

37 Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens in

epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo s e d i c e n t i, qui excitatur, accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas asserunt interim frigus, dili-38 genterque sunt haec actori providenda. Et quidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive residentes et sacto aliquo vel ipso vultu risum moventes saepe Vidi, praecipue vero cum aliqua Velut scenice fiunt. 39 Transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse Bdversarii dicebatur, nam de hoc lis erat) in adversa subsellia, tanquam in gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat. Tum ille, alioqui vir lacundus, inopinalae rei casu obmutuit et insantem suam frigidissime repor-40 tavit. Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit: at ea saepius risum secit. Nam et ii, quorum officii erat, ut traderent eam, ignari, qui esset epilogus, quotiens reSpexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa nam senis cadaveri erat in laga) praeteritam 41 quoque orationis gratiam perdidit. Nec ignotum, quid Glyconi, cui Spiridion suit cognomen, acciderit. Huic puer, quem is productum quid fieret interrogabat, a paedastogo se rellicari respondit. Sed nihil illa circa cepasios Cice-42ronis sabula efficacius ad pericula epilogorum. Omnia lamen haec tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est: at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad h0s casus aut frequentissime salsa dicunt. Inde est enim, Tendit ad genua restra supplices manus, et Haeret in compleruliberorum miser, et Remcat ecce me; etiamsi nihil horum

3is, de quo dicitur, faciat. Ex scholis haec vitia, in quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro laeto est, quidquid voluimus: non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adolescentulo: Ouid me torvo vultu inlueris, Senere

283쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 1.

Non mehercule quidem faciebam, sed sic scripsisti. Ecce et quam poluit truculentissime eum aspexit. Illud praecipue 44

monendum, ne quis nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas aggredi audeat: nam ut est longe vehementissimus

hic, cum invaluit, affectus: ita, si nihil efficit, tepet; quem

melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. Nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio 45 etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt. Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et, quantum onus subiturus sit, intelligat: nihil habet ista res

medium sed aut lacrimas meretur aut risum. Non autem commovere tantum miserationem sed 46

etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat tum etiam' quibusdam urbane dictis, quale est Date puero panem, ne ploret; et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, 47 circa iudices erat ab advocato latus: Ouid faciam' ego te baiulare non possum. Sed haec tamen non debent esse mimica. Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui, pueris in epil0gum productis, talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt: namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis: neque illum, qui, cum esset cruentus gladius Mab accusatore pro Ialus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit, et, capite ex parte Velato, cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, i an iam ille cum gladio recessisset y Fecit enim risum sed ridiculus suit. Discutiendae tamen oratione eiusmodi sce-49nae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus in iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbanea

Sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satis-50 facimus, si sorte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Aenobarbum ageret: nam, cum de necessitudine multa

284쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

dixisset, de sortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: Nihil nobis min s deest, quam de quo contenditis. 51 0mnes autem hos affectus, etiamsi quibusdam videntur in prooemio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes reeipiunt sed

breviores, ut cum ex iis plurima sit res eruenda. At hic, 52 si usquam, totos eloquentiae aperire sontes licet. Narn et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. Tunc est commovendum theatrum, cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, Hodite. 53 In aliis autem partibus tractandus erit assectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et

miserabiles debent: cum de qualitate alicuius rei quaestiob est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur. Ubi

vero coniunctam ex pluribus causam agimus: etiam neceSse

erit uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero secit.

Nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et 55 aliis plurimis suas lacrimas dedit. Sunt, qui hos μερικους ἐπιλογους Vocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam paries eius quam species videntur. Siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt,

hanc esse consummationem Orationis.

DE AFFECTIBUS. II. Quamvis autem pars haec iudicialium causarum summa praecipue constet asseclibus, et aliqua de his necessario dixerim: non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda, quae Volumus, potentissimum, tum supradictis multo dissicilius, movendi iudicum animos atque in eum, quem volumus, habitum sormandi 2 et velut transfigurandi. Qua de re pauca, quae postula bat materia., sic attigi, ut magis, quid oporteret fieri, quam quo id modo consequi possemus, ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est.

285쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 2. 259Nam et per totam, ut diximus, causam locus est affectibus, et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil afferre maius vis orandi potest. Nam cetera 3 Orsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat; certe sunt 8 perque suerunt non parum multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent. Quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam digerii docerentur: qui Vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicto flendum, irascendum esset, rarus suit. Atqui hoc est, quod dominetur in iudiciis, 4

haec eloquentiam regunt. Namque argumenta plerumque nascuntur ex cauSa, et pro meliore parte plura sunt semper,

ut, qui per haec vicit, tantum non de suisse sibi advocatum sciat. Ubi vero animis iudicum vis asserenda est, et ab ipsa 5 veri contemplatione abducenda mens: ibi proprium oratoris opus est. Hoc non docet litigator, hoc libellis non continetur. Probationes enim efficiant sane, ut causam nostram meliorem esse iudices putent, assectus praestant, ut etiam velint: sed id, quod volunt, credunt quoque. Nam cum irasci, 6saVere, odisse, misereri coeperunt: agi iam rem suam existimant: et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus: ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus assectibus: aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ag 7 testes quid egerint, pronuntiatio ostendit: commotus autem ab oratore iudex, quid gentiat, sedens adhuc atque audiens

confitetur. An, cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est 3 Huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint : adeo velut spiritus

operis huius atque animus est in affectibus. Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duae 8 sunt species: alteram Graeci παθος vocant, quod nos Vertentes recte ac proprie affectum dicimus, alteram ηθος, cuius nomine, ut ego quidem gentio. caret sermo Romanus;

286쪽

M. FAB. QUINTILIANI

mores appellantur, alque inde pars quoque illa philosophia

9 ηθικχὶ moralis est dicta. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari Videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunti Assectus igitur hos concitalos, illos mites atque compositos esse dixerunt; in alteio vehementer commotos, in altero lenes: denique hos imperare, illos persuadere: hos ad perlationem, illos ad benivolentiam praeva-10lere. Adiiciunt quidam peritorum, παθος temporale esse. Quod ut accidere frequentius lateor: ita nonnullas credo

esse materias, quae continuum desiderent affectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent: virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus Versantur, immo secundum quendam intellectum in omni-11bus. Nam cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur : quidquid de honestis et utilibus denique laciendis et non faciendis dicitur, ηθος vocari potest. Quidum commendationem atque excusationem propria huius officii putaverunt, nec abnuo esse ista in hac parte: sed non concedo, ut sola 12 sint. Quin illud adhuc adiicio, παθος atque ῆθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit hoc minus, ut amor παθος, caritas ῆθος; interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae παθος concitavit, ηθος solet mitigare. Proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur. 13Nθος, quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non Solum mite ac placidum sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo

Summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur, quo mores dicentis ex oratione perluceant 1 et quodammodo agnoscantur. Quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens serimus, ignoscimus, SatiSfacimus, monemus, procul ab ira, procul ah odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est: hi enim praeserunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio

287쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. VI, 2.

modo invisos eos faciunt, quam quod amare ipsi videntur: alia, cum senex adolescentis convicium, honestus inserioris fert: hic enim tantum concitari illic etiam assici debet. Sunt 15

et illa ex eadem natura sed motus adhuc minoris, Veniam petere, adolescentium defendere amores. Nonnunquam etiam

lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit sed his non ex locis tantum. Verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi iἰρωνεία, quae diversum ei, quod dicit, intellectum petit. Hinc etsam ille maior ad 16 conciliandum odium nasci affectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intelligitur tacita impotentiae 'exprobratio. Namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, qu0d cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut affectatores libertatis, plus invidiam quam convicium posse: nam invidia adversarios, c0nvicium n0s invisos facit. Ille iam paene medius affectus est ex amoribus et ex desi-17deriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et

illo minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ῆθη dixerimus, quibus plerumque rustic08, superstitiosos,

avaros, timidos secundum condicionem propositorum effingimus. Nam si mores sunt: cum hos imitamur, ex his

ducimus orationem.

Denique hoc omne bonum et comem virum poscit. 18 Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare: utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate laciet fidem. Nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui ηθος Videretur. Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse 19 ac mite: nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desideret; pr0prie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille Orationis modus maxime convenit. Diversum est huic, quod παθος dicitur, quodque nos 20 assectum proprie Vocamus: et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae hoc tragoediae simile. Haec pars circa iram, odium, metum, inVidiam, miserationem sere tota versatur. Quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque

288쪽

M. FAB. QUINTILIANI

21 epilogi dictum est. Et metum tamen duplicem intelligi volo, quem patimur et quem lacimus, et invidiam: namque R It sera invidum altera invidiosum lacit. Hoc autem hominis, illud rei est: in quo et plus habet operis Oratio. Nam qua Quam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium: 22 quaedam enicienda sunt. Id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id, quod passi sumus, ostenditur: quale est apud Virgilium:

O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis. IuSSa mori

quam miser enim casus Andromachae, si comparata ei se Iix 23 Polyxena): aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam, quae multo minora sunt, intoleranda dicamus: Si pulsasses, defendi non poteras; vulnerasti. Sed haec diligentius, cum ad eam amplificationem venerimus, dicemus. Interiin notasse contentus sum, non id solum agere asse Cius, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut,

quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poe-2δnae dicimus quam in morte. Namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur: sed aut, qui non est, aut maiorem quam e St, faciat assectum. Haec est illa, quae δείνωσις vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio: qua Virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.

25 Quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret: satis seceram huic parti, nihil eorum, quae legi vel didici, quod modo probabile suit, omittendo: sed eruere in animo est, quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia,

quae quidem non aliquo tradente sed experimento meo ac 26 natura ipsa duce accepi. Summa enim, quantum ego quidem Sentio, circa movendos uirectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula suerit imitalio, si verba vultumque tantum non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissimenuaedam exclamare videantur, et ira nonnunquam indoctis

289쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 2.

quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum 7 Quare in iis, quae verisimilia esse 27 volemus, simus ipsi similes eorum, qui vere patiuntur, affectibus, et a tali animo proficiscatur oratio, qualem sacere iudicem volet. An ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem 7 irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur 3 siccis agentis oculis lacrimas dabit 7 Fieri non potest. Nec incendit nisi 28

ignis, nec madescimus nisi humore, nec res ulla dat alteri Colorem, quem non ipsa habet. Primum est igitur, ut apud nos Valeant ea, quae Valere apud iudicem volumus, assiciamurque antequam afficere conemur. At quomodo fiet, ut 29 assiciamur 7 neque enim sunt motus in nostram potestatem. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas φαντασίας Graeci V0Cant, nos Sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur. Has quisquis bene conce-30 perit, is erit in assectibus potentissimus. Hunc quidam dicunt ευφαντασίωτον, qui sibi res, Voces, actus secundum Verum optime finget: quod quidem nobis volentibus lacile continget. An vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae, de quibus loquor, imagines Prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, popul0s alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transseremus 3 At hominem occisum queror: non omnia 31 quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo non percussor ille subitus erumpet ' non expavescet circumventus 7 exclamabit 7 vel rogabit vel fugiet 3 non serientem, non concidentem videbo 7 non animo sanguis et pallor et gemitus extremus denique expirantis hiatus insidet ΤInsequetur ἐναργεια, quae a Cicerone illustratio et et D 32 dentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere: et asseclus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur. An non ex his visionibus illa sunt: Ercussi manibus radii, revolutaqus pensa' - Lenique patens in 33 pectore vulnus' equus ille in lanere Pallantis, - positis insignibus ' Quid Τ non idem poeta penitus ultimi sati con-

290쪽

M. FAB. QUINTILIANI

cepit imaginem, ut diceret: Et dulces moriens reminis μMtur Amosy Ubi vero miseratione opus erit: nobis ea, clinquibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus. Nos illi simus, qu0s gravia, indigna, tristrinpassos queremur, nec agamus rem quasi alienam sed assumamus parumper illum dolorem. Ita dicemus, quae in nostro 35 simili casu dicturi essemus. Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum eX aliquo graviore actu personam deposuissent, stentes adhuc egredi. 0uodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita salsis accedit allaclibus: quid nos laciemus, qui illa cogitare debemus et moveri periclitantium vice pos-36 sumus 7 Sed in sch0la quoque rebus ipsis amici convenit easque veras sibi singere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. Orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid . attinet, nisi affectus assumimus 3 Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut sui, pervenisSeme ad aliquod nomen ingenii credo: frequenter motus Fum, ut me non lacrimae solum deprehenderent sed pallor et verisimilis dolor. DE RISU. III. IIuio diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit affectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vela saligatione renovat. Quanta sit autem in ea dissicultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae elο-2 quentiae principes, docent. Nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos sed non contigisse. 3 Noster vero non solum extra iudicia sed in ipsis etiam Orationibus habitus est nimius risus affectator. Mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur suisse urbani-4 tas. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus

et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit sacete, et ipsa illa, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis assi-

SEARCH

MENU NAVIGATION