M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

tibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, Cras mulier erit, inquit. Hoc genus dicti consequens vocant 76 quidam, atque illi simile, quod Cicero Curionem semper ab

excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere, dixit: quia ista natura sequi et cohaerere videantur. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Ci-77cero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis lactus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare, Dies enim, inquit, longiores sunt. Et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus, palmam in ara eius enatam, Apparet, inquit, quam Saepe accendatis. Transtulit crimen Cassius Severus. Nam cum obiurgare-78tur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, Nescio, inquit, qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse.

Re percutiendi multa sunt genera, Venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio, Si hoc ita est, is in erilium; si non est ita, redis, inquit. Elusit cassius Severus obiiciente quodam, 79 quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, Numquid ergo illuc accedo' Sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum temptans tamen ioci sui eventum dixisset, Imperator, torque me dona: Malo, inquit, ter civica donare; mendacium quoque mendacio, 80 ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: Nihil, inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro rotibus cingantur. Contraria est neganti consession is 8Isimulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Aser, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset, Praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis: Nec mehercule, inquit, quicquam proticio. Cui vicinum est non negare, quod obiicitur, cum et id palam salsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti

Philippo, Ouid ιatras' Furem rideo, inquit. Iu se dicere82

non sere est nisi scurrarum et in oratore utique minime pro

302쪽

M. FAB. QUINTILIANI

babile: quod fieri totidem modis quot in alios potest. Ideo- 83que hoc, quamvis frequens sit, transeo. Illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen homine tolerabili, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, Colaphum, inquit, tibi ducam et formulam scribam, quod caput durum habeas. Hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.

84 Superest genus decipiendi opinionem aut dicta

aliter intelligendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est,

quod resert Cicero, Quid huic abest, nisi res et rirtus' aut illud Asri, Homo in agendis causis optime restitus; et in

Occurrendo, ut Cicero, audita salsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, Rectene omnia' dicenti, 85 Recte; Mortuus est' inquit. Plurimus autem circa simu lationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et 'prope eadem: sed simulatio est certam opinionem

animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. Simulavit Aser, cum in causa subinde dicentibus, Celsinam de re cognovisse, quae erat potens semina: Ouis 86 est, inquit, iste ' Celsinam enim videri sibi virum finxit. Dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, Dic, M. Tulli, numquiupotes de Ser. Annali' versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto :0uis potis ingentis causas evolvere belli. 87 cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitast ut Cascellio, qui consultatori dicenii, Mnem dividere volo; Perdes, inquit. Sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, Tar-88 dum fuisse respondit. Ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, Rogo, des mihi surculum eae illa arbore, ut inseram. Intelligitur enim, quod non dicitur. 89 Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter,ngam est rectum verumque, dicatur: quod fit totum singen-

303쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

dis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo, quod fieri non potest. Aliena finxit Iuba, qui querenti, quod ab De quo suo esset aspersus, Ouid' Tu, inquit, me Hippocen-latirum putas' sua C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti, mus, commilito, pugno bene uteris, inquit. Et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versali postera die appositi essent, Festinemus, alii subcoenant, inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium: fieri enim

certe non poterat, ut, cum declamaret, natus non esset. Est 91 et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret, a reo semina sua serro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem c0rporis vulnerare

voluisset: Quid enim faceret, inquit, cum tu galeam et loricam haberes ' Vel optima est simulatio contra simulantem, 92 qualis illa Domitii Asri fuit: Vetus habebat testamentum, et

unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, salsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare suprema

iudicia. Noli, inquit, facere; offendis illum.

Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic93 dixerim, boni stomachi: ut Aser idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, Amas me, inquit, quod te non vidi' Et dispensatori, qui, cum ad reliqua non responderet, dicebat subinde, Non comedi panem et aquam bibo: Passer redde, quod debes. Quae υπο το ηθος Vocant. Est gratus iocus, qui minus ex-94probrat quam potest, ut idem dicenti candidato, Semper domum tuam colui; cum posset palam negare, Credo, inquit, Et rerum est. Interim de se dicere ridiculum et, quod in alium si absentem diceretur, urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, movet risum: quale Augusti est, cum 95 ab eo miles nescio quid improbe peteret, et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: Non magis, inquit, faciam, commiluo, quae petis,

quam quiod Marcianus a me petiturus est. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu 96

toti ut sunt, quod adeo facile est, ut 0vidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit) quod sit

304쪽

M. FAB. QUINTILIANI

gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset, Nisi si qua Uliaees interrasit Lartius; seu

97 verbis ex parte mutatis: ut in eum, qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, Cuius hereditas est, quam vocavi sapientiam, pro illo, facilitas est; seu ficti notis versibus similes, 98 quae παρωδία dicitur: et proverbia opp0rtune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, Tollat te, qui non norit. Ex historia etiam ducere urbanitatem, eruditum est: ut Cicero secit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, Non intelligo haec aenigmata.

Atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.

quae, nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, Pransorium erit, inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta seruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur, an dominus eius auctionem proposuisset, Domum, inquit, Neu-I00 didit. Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant: ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaVerat, an cicatricem haberet, cum ille ingentem in

' semine Ostendisset, Latus, inquit, oportuit. Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti bis acerba cri' mina accusatori, Mentiris, inquit. Et Fulvius Propinquus legato interroganti, an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, Et verus, inquit, domine.

101 Has aut accepi species aut inveni frequentissimas, eX quibus ridicula ducerentur: sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime Varius.102Itaque haec, ne omisisse viderer, attigi: illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, adeo infirmarem.

Plane necessaria his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana

305쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

sed risum tamen non habent. Neque enim ei de risu sed de 103 urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur. Romam tamen accipi sit receptum. Eamque sic sinit: Urbanitas 104 est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos movendosque homines in omnem affectum animi, marime idonea ad resistendum rei lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. Cui si brevitatis exceptionem detraxeris, Omnes orationis virtutes complexa sit. Nam, si consistat rebus et personis: quod in utrisque oporteat dicere, persectae eloquentiae est. cur autem brevem esseeRm Voluerit, nescio quidem. At, quam in godem libro dicat 10bsuisse et in multis, narrandi urbanitatem paulo post ita sinit, Catonis ut ait) opinionem secutus, Urbanus homo ctrit, ius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conrisiis, item in conti ibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erunt, quicunque haec faciet orator. Quas si recipimus finitiones, 106 quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea suit illa divisio,

ut dictorum urbanorum alia seria alia iocosa alia media saceret. Nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse non satis urbane referri. Nam meo quidem iudicio illa est urbanitas, in qua 107 nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque Verbis neque ore gestuve possit deprehendi : ut non lam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos αττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem. Ne tamen iudicium Marsi, 108 hominis eruditissimi, subtraham: geria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium. Et honorifici

ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, Ouinihil soles oblinisci nisi iniurias; et contumeliosi, quod At-109lico scripsit de Pompeio et caesare, Habeo. quem fugiam;

quem Sequar, non habeo; et medii, quod αποφθεγματικὸν vocat et est ita, cum dixerit, Νec gravem mortem accidera viro forti posse nec immaturam consulari neque miseram

306쪽

M. FAB. QUINTILIANI

sapienti. Quae omnia sunt Optime dicta: sed cur proprie 110 nomen urbanitatis accipiant, non Video. Quod si non totus ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est: illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accom-11imodato dictum est, Esse eum omnium horarum; et doaetore lacile dicente ex tempore, Ingenium eum in numeralo habere; etiam Pompeii, quod resert Marsus, in Ciceronem dissidentem partibus, Transi ad Caesarem, me timebis. Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum suisset, quod posset inter ridicula numerari. 112 Etiam illud, quod Cicero Cerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, Haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec, quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diversa opinione, quam sequi magis probantibus liberum est. DE ALTERCAΤΙ0NK. N. Altercationis praecepta poterant videri tunc

inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus eius Ordine ultimus; sed,

cum sit posita in sola inventione, neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret: prius quam secundam quinque partium, hanc, quae tota ex prima pendet, tractaturus non alieno loco videor: quam scriptores alii sortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in 2 hanc quoque videbatur esse prospectum. Constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis traditum est: quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in altercatione sed aliter, aut interrogando aut respondendo. Cuius rei sere omnis observatio in illo testium 3 loco excussa nobis est. Tamen quia latius hoc opus aggressi sumus, neque persectus orator sine hac virtute dici potest,

307쪽

TS ST. ORATOR. LIB. VI, 4.

28 l

paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet. Nam ut in qualitate generali, in qua, rectene factum quid an contra sit, quaeritur, perpetua d0minatur oratio; et quaestionem sinitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de sacto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur: ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari. Nam et firmissima quaeque me- 5 moriae iudicis inculcanda sunt, et praestandum, quidquid in actione promisimus, et refellenda mendacia. Nusquam est denique, qui cogn0scit, intentior. Nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi prae tantia meruerunt nomen patronorum. At quidam litigatori- 6bus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt. Itaque videas alios plerumque iudiciis 7 privatis ad actiones advocari alios ad probationem. Quae si dividenda sunt ossicia: hoc certe magis necessarium eSt,

pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat. Opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, 8

animo praesenti et acri. Non enim cogitandum sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam samiliariter nosse causas:

tum in altercatione maxime necessarium est, omnium per Sonarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam. Alioqui et tacendum erit saepe et, aliis subiicientibus, plerumque studio loquendi latue modo accedendum; quo nonnunquam accidit, ut in nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. Ne quo tantum hoc ipsis monitoribus cla- 9 rescit: quidam laciunt aperte, quae rixemur. Videas enim plerosque jra percitos exclamantes, ut iudex audiat, contrarium id esse, quod admoneantur, sciatque ille, qui pronuntia-

308쪽

M. FAB. QUINTILIANI 10 turus est in causa. malum, quod tacetur. Quare bonus altercator vitio iracundiae careat: nullus enim rationi magis obstat affectus et sert extra causam et plerumque deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia. Neque enim resulanda tantum, quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt: nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantes audendum et impudentiae sortiter 11 resistendum. Sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut Obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, sallitque plerumque, quod 12 probitas vocatur, quae est imbecillitas. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non 13 venit: natura enim non docetur, arte tamen adiuvatur. In qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus emicere: quia propositum tenentes in rixam non ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius lacit. 14 Omni tempore sere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverso dici aut responderi a nobis possint. Nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proserantur: est inopinatis eruptionibus aut incursion ex insidiis sactae simillimum. Id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit: potuerit autem, si tempus ad disponendum suisset. Nam, quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, quo Saepius 15 diutiusque dicatur. Illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales fere sunt, qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. Nocet etiam dsu pugnare in iis, 16 quae Obtinere non possis. Nam, ubi vinci necesse est, eX-

pedit cedere; quia, sive plura sunt, de quibus quaeritur, IM

309쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. VI, 4. 283eilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae. Nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri, culpa altera est. Dum stat acies: multi res consilii atque artis est, ut 17 errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulanlur instrumenta. Inflant enim et saepe discrimen Omne committunt, quod deesse nobis putant, et laciunt probationibus nostris auctoritalem postulando. Expedit etiam dare aliquid 18 adversario, qu0d pro se putet, qu0d apprehendens maius aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere, quarum utramlibet male sit electurus: quod in altercatione sit potentius, quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi consessum lenemus. Est in- I9primis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat: quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. Et instare proficientibus ei ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde per- Severent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident. Nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non 20 sit, inserenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. Quid enim, cum respondere n0n possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit 7 In plerisque idem est, ut dixi, qui circa 21 testes, locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen illic pugna inter testem et patronum. Exercitatio vero huius rei longe lacilior. Nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem,

Sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae,

et diversas partes altercationis modo tueri: quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest. Ne illud quidem 22 ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda: cuius rei eadem in argumentis ratio est, ut polentissima prima et summa ponantur. Illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.

310쪽

M. FAB. QUINTILIANI DE IUDICIO ΕΤ COΝSILI0. V. His pro nostra lacultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae Ordine ipso sequitur, nisi Vererer, ne, quoniam suerunt, qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte 2 traditur quam gustus aut odor. Ideoque n0s, quid in qua-.que re Sequendum cavendumque sit, docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur. Praecipiam igitur, ne, quod emici non potest, aggrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum, obscurum sit Τ Reseratur oportet ad sensus, qui non docentur.3 Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis. Et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans ha-4 bensque in se et inventionem et iudicationem. Sed ne de hoc quidem praecepta in universum expectanda sunt. Nam

ex re sumitur, cuius locus ante actionem est frequenter: nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel c0ntrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum, quo erat

5 Q. Hortensius consul futurus, incidere. Et in ipsis actionibus primum ae potentissimum oblinet locum: nam, quid dicendum, quid tacendum, quid disserendum sit, exigere consilii est: negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere 6 an leniter an etiam summisse loqui expediat. Sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus, idemque in reliqua parte faciemus; pauca tamen exempli gratia p0nam, quibus manifestius appareat, quid sit, quod demonstrari posse 7 praeceptis non arbitror. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrat: poterat enim emendari negligentia: at, si nihil esset erratum, melio-

SEARCH

MENU NAVIGATION