M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 13.

eausa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum. Obiicitur Oppio quod de militum cibariis detraxerit: asperum crimen: sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere. Testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis polli-I8cetur: sacit hoc Cicero supervacuum, quia ipse lateatur. Petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod suerat quaestor eius: ipsum Cicero ut pro se videretur, esse cit. Cetera, quae proponuntur, communes locos habent. Aut 19

enim coniectura excutiuntur, an vera sint: aut finitione, an

propria: aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accidunt. Eaque 20 non modo in propositionibus sed in toto genere actionis intuenda: An sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis: inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis, ne ei Caesar ignoscat: superba, ut in Oppium ex epistola Collae reum factum. Proinde prae-2Icipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. Ex quibus tamen sortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio : Quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ns ipse posterius occideretur' aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant. Nonnunquam tamen quaedam bene et cun-22 temnuntur vel tanquam levia vel tanquami nihil ad causam pertinentia. Multis hoc locis fecit Cicero: et haec simulatio interim hucusque procedit, ut, quae dicendo resulare non possumus, quasi fastidiendo calcemus. Quoniam vero maxima pars eorum similibus constat: ri-23 mandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod assumitur, dissimile. In iure lacile deprehenditur. Est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum disserentia potest esse manifesta. Illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, sa-cile est eludere. Exempla rerum varie tractanda sunt, Si 2

nogebunt: quae si vetera erunt, sabulosa dicere licebit: si

262쪽

M. FAB. QUINTILIANI

indubia, maxime quidem dissimilia. Neque enim fieri potest,

ut paria sint omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum delandatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est intersectus, Maelium regni assectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares; Ahalam magistrum equitum fuisse, sicam privatum esse, dicatur. Si defecerint omnia: videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte sactum. Quod de exemplis idem etiam de iudicatis obser

vandum.

25 Quod autem posuῖ, reserre, quo quidque accusator modDdixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus,

ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus Oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus

26 ut Cicero de Cornelio, Codicem attigit; et protinus cum quadam de sensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, Obiecta est paulo liberalior vita. Sic et pro sordido parcum, 27 pro maledico liberum dicere licebit. Utique committendum

nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmatione reseramus, aut etiam loci alicuius executione adiuvemus, nisi

cum eludenda erunt: Apud eaeercitum mihi fueris, inquit; tot anniis forum non attigeris; abfueris tamdiu ς et, cum tam longo intervallo veneris, mum his, qui in foro habit 28runt, de dignitate contendas ' Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem lacit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse diserunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico Varenum vincrum assereatum, dum hic ostenderet, quid de eo fieri vellet. Quod est utique lactendum, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus. Interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet: et plerumque id est tutius. Quaedam contradictiones natura sunt singulae: id exemplis non eget. 29 Communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. Neque enim pigebit, quod saepe monui, referre: commune 30 qui prior dicit, contrarium facit. Est enim contrarium, quo

263쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 13. 237 adversarius bene uti potest: at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. 0uid ' hoc rerisimile est, tantum scelus Oppium esse comatum ' Artificis autem est, invenire in actione adversarii, quae contra semetipsa pugnent aut pugnare Videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est : venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est. Tubero Ligarium accusat, quod is in AIAsrica fuerit, et quaeritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. Aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio: quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant, quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur. Quid tam videri potest contra 32 Cluentium quam censoria nota 7 Quid tam contra eundem quam silium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum 7 At haec MCicero pugnare invicem ostendit: Sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, ut m censorium iudicium grave religesse an Egnatii. Si senatur lene est, quod censores de celeris subscripserunt. Ipsum enim Egnatium, quem tu

gravem esse vis, eae senatu eiecerunt. Sin autem censorium: hunc Egnatium, quem pater censoria 3ubscriptioneerheredavit, censores in senatu, cum patrem eiecinent, retinuerunt. Illa magis vitiose dicuntur quam acute repre-34henduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro consesso, commune pluribus pro proprio, Vulgare, Super acuum, serius constitutum, contra fidem. Nam et illa

accidunt parum cautis, ut crimen augeant, quod probandum est: de sacto disputent, cum de auctore quaeratur; imp0SSibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint: hominum vitia re-3bbus assignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium: manifestis repugnent: dicant, quod aliter accipi possit: summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant: quod unum aliquando recipi potest, cum malaeausa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum pe-

264쪽

238 M. FAB. QUINTILIANI culatus reus Verres sortiter et industrie tuitus contra piratas Stelliam dicitur. 36 Eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, h0c tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant. Nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine adversario dicunt: et scilicet multo magis in scholis, in quibus

non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae

ipsae sic plerumque itinguntur, ut nihil dici pro parte altera 37 possit. Alii diligentia lapsi verbis etiam vel sententiolis

omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum: non enim causa reprehenditur sed aetor, quem

ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae: si sorte quod 38 laedat, causae non ingenii culpa. Itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut insantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur aut iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos in 39 visos sacere volueris, odium. Alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo sed vita etiam. vultus denique, incessus, habitus recte incusari solei: ut adversus Quintium Cicero non haec solum sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. Pres 40 serat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius. Non nunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. Nam cum Scauri co lumnas per urbem plaustris vectas esse dixit, Ego porro. inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportari. Et magis hoc in accusatores concessum est, quibus Convi 41ciari aliquando patrocinii fides cogit. Illa vero adversili Omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide 42 quid acuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur. De sensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Atti sis adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem lacii, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur.

265쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 13. 239 Declamatores vero inprimis fiunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus lacillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium tingant. Fadimus autem, quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur, materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus, ut non sit ille inutilis versus: Non male respondit, male enim prior ille rogarat. Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, non ipsi 43 nobis respondebimus. Aiunt Attium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis lania vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur, quae ipse vellet, in loro dicturi adversarii essent, quae minime vellet. Ridiculum est ergo in exercitationibus, 44 quae foro praeparantur, prius cogitare, quid responderi

quam quid ex diverso dici possit. Et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam siquid pro sua parte acriter excogitavit. Rursus aliud in scho-45lis permittendum semper, in foro rarum. Nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit 7 Incidunt tamen si plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se rem nihil dirisse, neque tam adulte dicturos; modo, bene admonitos ab adrersario et agere gratias, quod adtuli sint, iocantur: frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum G eraarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse si ad fatendum conscientia esset impulsus;

ut pro Cluentio Cicero: Nam hoc persaepe disisti, tibi sic Trenuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio tegis defendere. Itane est y ab amicis imprudentes ridelicet prodimur' et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat' Ouisnam hoc tibi renuntiarit 3 quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi' Nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud leae ipsa renuntiavit. At quidam mcontradictione non contenti totos etiam locos explicant: erire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. Quod

266쪽

M. FAB. QUINTILIANI

factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: Ego rem, inquit, ista non dico; 49 quid enim attinet illa bis dici ' Nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit: respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae: aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus, aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut d0natam sibi: quibus omni-50bus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest. At in scholis recte plenioribus et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur. Quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione: non enim erit, cui respondeamus.

51 Est et illud vitium magnum sollicite et circa omnia momenta luctantis: suspectam enim lacit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patr0nus et aliis crediderit opus fuisse. Fiduciam igitur Orator prae se serat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat: 52 quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. Nam illa

summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus. Porro, qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimurn, lacile iudicabit, quibus maxime

rebus vel occurrendum sit vel instandum.

53 0rdo quidem in parte nulla minus assert laboris. Nam

si agimus, nostra conssirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda: si respondemus, prius incipien-54 dum est a resutatione. Nascuntur autem eX his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius: ut gladiatorum manus, quae secundae Vocuntur,

fiunt et tertiae, si ista prima ad vocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut his ca-55Vere, bis repetere oportuerit. Quae ratio et ultra ducit. Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex assectibus atque ex affirmatione sola probationem recipit resutatio, qualis

267쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 13. 14.

est illa Scauri, de qua supra dixi: quin nescio an etiam requentior, ubi quid negatur. Videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. Nam sere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur. In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda 56 viribus dicentis et ornanda. Quamlibet enim sint ad dicendum, quod Volumus, accommodata: ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore qu0dam Oratoris spiritu implentur. Quare 57 et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argu mentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum asserunt: et hi proprii, quibus factum quodque laudamus, aut contra iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, a Spe rius aut mitius. Ex his autem alii ad comparationem singulorum argumentorum laciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem. Ex quibus sunt qui praeparent ani-b8mum iudicis, sunt qui confirment. Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda. Ideoque mi-59ror, inter duos diversarum sectarum Velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus: tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. Haec accidunt his, qui praecipiunt, qui ipsi non dicunt in soro, ut artes, a securis otiosisque compositae, ipsa pugnae necessitate turbentur. Namque omnes msere, qui legem dicendi quasi quaedam mΤsteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis sed concludendorum quoque nos praeceptis illigaverunt: de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos Oratores secisse videam, non tacebo.QUID ENTHYMEMA ET QU0TUPLEX: QUIBUS C0NSTM EPLCHIREMA , ET QUOMODO REFELLATUR. XIV. Igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem: eam vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctam

268쪽

M. FAB. QUINTILIANI

que ei protinus probationem, quale pro Ligario, Causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari

posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam dii aciu-verunt; habet enim rationem et propositionem, non habet 2 conclusionem. Ita est ille impersectus syllogismus. Expugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, sortior multo probatio est. Tale est Ciceronis pro Milone: Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si 3 putetis per vos restitui posse, nolitis. Quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro eodem reo factum: Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc roluit cum aliquorum querela 3 quem iure, quem loco, quem tempore, quem impuris non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non du- 4bitavit occidere ' Optimum autem videtur enthymematis genus, cum in propositione dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Dem0sthenis: Non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari; quin s contrario damnari multo magis. Nam ut, si quis eorum damnatua esset, tu haec non scripsisses: ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius. 5 Ε pi ch i re malos et quattuor et quinque et sex etiam lactae sunt partes a quibusdam. Cloero maxime quinque defendit, ut sit propositio deinde ratio eius tum assumptio et eius probatio, quinta complexio: quia vero interim et propositio non egeat rationis et assumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit: et quadripertitam et tripe 6 litam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem. Mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur. Nam ita se habet ista natura, ut sit, de quo quaeratur et per quod probetur: tertium adiici potest velut ex consensu duorum antecedentium. Ita erit prima intentio, secunda assumptio, tertia connexio. Nam confirmatio primae ac secundae partis exornatio et eisdem cedere possunt, qui-7 bus subiiciuntur. Sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: Melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. Hano unam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et

269쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 14.

quam copiosissimis verbis approbari pulant oportere. Hoc ego totum cum sua ratione unum puto: alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio: plures partes esse dicantur. As- 8 sumptionem deinde ponit: Μhil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. Huius assumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem: de quo idem quod supra dico. Quinto inducunt loco complexio- 9 nem, quae aut id inseri solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, Consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et assumpti0nem, adiungit, quid ex his conlici utur, ad hunc modum: Quodsi melius geruntur, quae consilio quam quas sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur: consilio igitur mundus administratur. Cui parti consentio. In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma 10 Semper eadem sed una, in qua idem concluditur, quod intenditur: Anima immortalis est. Nam quidquid eae se ipso moretur, immortale est; anima aulem eae se ipSa movetur, immortalis igitur est anima. Hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. Nam et hae primam habent propositionem: II Sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem: sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque Summa complexione, vel per enumerali 0nem vel per brevem conclusionem, testantur, quid esse cerint. In hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur. Ait era II est complexio non par intentioni sed vim habens parem: Mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. In alio genere non eadem propositio est quae connexio: Omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autem melius est mundo, mundus igitur animal. Hic potest videri de re contentio. Potuit enim sic constitui ratiocinatio: Animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera. Haec propositio aut consessa est ut proxima, aut pro-13banda ut, oui beatam vitam visere volet, philosophetur 16

270쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Oportet, non enim c ceditur: cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt: ut et assumptio interim consessa est ut, Omnes autem Molunt beatam vitam rivere; interim probanda ut illa, Ouod est dissolutum, sensu caret; eum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. Quam assumptionem alii rationem alii

vocant.

14 Epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod

illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. Nam si contingeret semper controversa consessis probare: vix esset in hoc 15 genere usus oratoris. Nam quid ingenio est opus, ut dicas: Bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secuncium I 6 fabulas testamenti detur, ad me igitur pertinet. Sed cum ipsa ratio in quaestionem venit: essiciendum est certum id, quo pr0baturi sumus, quod incertum est: ut si ipsa sorte intentione dicatur, Aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus; itemque Aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non potes, aut habes coheredes; efficiendum est iustum, propter quod nobis bona adiu-17 dicari debeant. Sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior. Aliquando suffiiciunt intentio ac ratio: Silent enim leges inter arma nec so e ectari iuberit, cum ei, qui e ectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. Ideoque id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. Sed et singula, interimque recte, p0nuntur, ut ipsum illud Silent Ieses I 8 inter arma; et a ratione Incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: Quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune noluerunt : quis est, qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet y Variavit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit, cum rideat, aliquando

19 gladium nobis ab ipsis porrigi legibus. Prioris autem partis duxit ordinem: Insidiatori rero et latroni quae potest inferri iniusta neae' hoc intentio: Quid comitatus nostri, quid gladii nolunt' hoc ratio: Quos habere certe non li-

SEARCH

MENU NAVIGATION