M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ΙNSΤ. ORATOR. LIB. V, 14.

eeret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione conneXio.

Huic generi probationis tribus occurritur modis, id 20

est per omnes partes. Aut enim expugnantur intentio aut assumptio aut conclusio nonnunquam omnia, sed omnia haec tria sunt. Intentio expugnatur: Iure occidi et , qui ins dicitus sit. Nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri, qui a se hominem necatum esssfateatur. Expugnatur assumptio omnibus iis, quae de resu-21tatione diximus. Et ratio quidem nonnunquam est Vera, cum eius propositio vera non sit: interim verae propositionis salsa ratio est. Virtus bonum est, verum est: Si quis rationem subiiciat, quod ea locupletes faciat: verae intentionisl alsa sit ratio. Conclusio autem aut vera negatur, cum aliud 22

colligit quam id, quod ex prioribus efficitur: aut nihil ad

quaestionem dicitur pertinere. Non est vera sic: Insidiator Lurct Occiditur; nam qui curavit, ut nim aferret ut hostis, debet etiam repelli ut hostis: recte igitur Clodius ut hostis Occisus est; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. Sed fit vera connexio : Recte igitur insidiator ut hostis occiditur; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet. Sed ut potest vera esse intentio et ratio et 23 tamen salsa connexio: ita, si illa salsa sunt, nunquam est Vera

Enthymema ab aliis oratorius sγllogismus ab aliis 2 pars dicitur syllogismi, propterea qu0d sTllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intenta intelligi

contentum sit. Syllogismus talis: Solum bonum rirtus, nam 25 id demum bonum est, quo nemo malo uli potest; virtute nemo male uti potest, bonum est ergo rirtus. Enthymema ex consequentibus: Bonum est virtus, qua nemo male uti potest; et contra, Mn est bonum pecunia; non enim bonum, quo quisque male uti potest; pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia. Enthymema expugnantibus: An bonum est pecunia, qua quisqvs male uti potest y Si pecunia, qune est in argento signato, ar-26gentum est: qui argentum omne legavit, et pecuniam, quae

272쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

est in argento signato, legavit; argentum autem omne I sanit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legari habebit sormam syllogismi. Oratori satis est dicere, Cum argentum legaverit omne: pecuniam quoque legavit, quae

est in argento. 27 Peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest. Namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare tolam aut certe consertam esse aggressionum et enlhΥmematum stipatione minime velim. Dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae qui-28 dem inter se plurimum disserunt. Namque illis homines

docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupu-l0sius scrutantur omnia, et ad liquidum c0nsessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes,

29 quarum alteram τοπικην alteram κριτικην vocant. Nobis ad

aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum l0- quendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus affectibus: ipsa, quae iu-30 sta ac vera sunt, tenere non possumus. Locuples et speciosa vult esse eloquentia: quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et crebris et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam servitute et ex copia satietatem et ex similitudine lastidium 31 tulerit. Feratur ergo non semitis sed campis, non uti sontes

angustis sistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes tolis vallibus suunt ac sibi viam, si quando non acceperit, laciat. Nam quid illa miserius lege velut praesormalas insantibus litteras persequenlium et, ut Graeci dicere solent, quὐm ma ter amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ad 32 conclusio ex consequentibus et repugnantibus Τ Non inspiret Τnon augeat 7 non mille figuris variet ac verset' ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum saleri ubique videantur' Quis unquam sic dixit Orator' Nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius veneris vel artis reperiuntur 3 Quae apprehensa Graeci magis non hoc s0lum peius faciunt in catenas ligant et inex-

273쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 1.

plicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant

consessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur. Sed de figuris alio loco. Nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, M qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime lato ornatoque putant esse dicenda. Namque a distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in

rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime

propriis et ex usu: at si maior erit materia, nullum his orna-34tum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. Nam et saepe plurimum lucis assert ipsa translatio, cum etiam iurisconsulti, quorum Summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit. Quoque 3b quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus: et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. Nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala argumentatione

dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. Hic tamen habendus istis modus,

ut sint ornamento non impedimento.

LIBER VI.

Libro sexto haec continentur: Prooemium, in quo conquestio de fortuna sua. De peroratione. De affectibus. De risu. Do altercatione. De iudicio et consilio.

PR00EMIUM. Haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam: respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus heredi latis videbar, ut, si me, quod aequum et optabile suit, sata intercepissent, praeceptore ta-

274쪽

M. FAB. QUINTILIANI 2 men patre uteretur. At me fortuna id agentem diebus ac noctibus sestinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. Illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vul-3 nere orbitatis amisi. Quid nunc agam 3 aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam Τ Nam ita sorte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili serirer.

Nunc igitur optimum suit, infaustum opus, et quidquid hoc

est in me infelicium litterarum, super immaturum lanus consumpturis viscera mea si ammis iniicere neque hanc impiam 4 vivacitatem novis insuper curis saligare. Quis enim mihi bonus parens ign0scat, si studere amplius possum: ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus Vocis, quam ut incusem deos Superstes omnium meorum ΤNullam in terras despicere providentiam tester: si n0n me0 casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre e0rundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis ager-5 bissimis rapta satis, selix decessit 7 Ego vel hoc uno malosio eram amictus, ut me iam nulla sortuna posset efficere felicem. Nam cum omni virtute, quae in seminas cadit, uncta insanabilem attulit marito dolorem: tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa nume-6 rari inter vulnera orbitatis. Liberis tamen superstitibus, et, quod nefas erat, sed Optabat ipsa, me salvo maximos gruciatus praecipiti via es ugit. Mihi filius minor quintum egres-7 sus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas Volo, utinamque esset ratio minuendi. Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et squam scio vix posse credi tantam) altae mentis ostenderit: qualis amo-8 rem quicunque alienus insans mereretur. Illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me

275쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. VI, 1.

omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret. Quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omnem

laudem supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.

Minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod

illius gaudendum est. Una post haec Quintiliani mei spe 9

ac voluptate nitebar, et poterat sumicere solatio. Non enim stosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per 10 mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti sciunt praeceptores) sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum sere est, celerius occidere sestinatam maturitatem, et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis 11 iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed haec spes adhuc: illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit 3 ut me in supremih consolatus est Τ quam etiam deficiens iamque non noster ipsum illum alienatae mentis errorem circa solas litteras habuit 7 Tuosne ego, ο l2 meae spes inanes, labentes oculos, tuum sugientem spiritum vidi Τ dium corpus frigidum exangue complexus animam recipere auramque communem haurire amplius potui ΤDignus his cruciatibus, quos sero, dignus his cogitationibus. Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum 13 prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te, omnium spes, acutissimae eloquentiae candidatum 7 SuperStes parens tantum poenas -l Et si non cupido lucis certe patientia vindicet te reliqua mea aetate. Nam frustra mala omnia ad crimen fortunae relegamus. Nemo nisi sua

culpa diu dolet. Sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quae- 14 renda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum

276쪽

M. FAB. QUINTILIANI

adversorum solatium litteras putaverunt. Si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae Venium. Quis enim dilata studia miretur, quae potius non abruseta 15 esse mirandum est ' Tum, Et qua fuerint minus effecta iis, quae levius adhuc afflicti coeperamus: imperitanti sortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non extinxerit, debilitavit tamen. Sodvel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis dimicile est, ita lacile contemnere. Nihil enim sibi adversus me reliquit, et infelicem quidem sed cer- 16tissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. Boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam pr0prium usum perseveramus, Sed omnis haec cura alienas utilitates si modo quid utile scribimus) spectat. Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri ita hoc opus aliis praeparabamus aliis relinquemus. DE PERORATI 0NE. I. Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam

conclusionem alii vocant. Eius duplex ratio est posita aut in rebus aut in affectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ανακεφαλαίωσις, a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula mi-2 nus moverat, turba valet. In hac, quae repetemus, quam brevissime dicenda sunt, et, quod Graeco Verbo patet, decurrendum per capita. Naim, si morabimur, .non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio. Quae autem enumeranda

videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda: alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum dissidentis. 3 Sunt autem innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: Si pater ipse iudicaret, quid diceret, cum haec probarentur . et deinde subiecit enumerationem: aut cum idem in eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. Licet et dubitare, num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem adeu-

277쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 1.

sator habeat omnibus ita de sensis. Illa vero iucundissima, 4si contingat aliquod ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: Reliquit hanc partem causae, aut invidia premere maluit, aut ad preces confugit merito, cum sciret haec et haec. Sed non sunt singulae species persequendae, ne 5

sola videantur, quae sorte nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam sortuitis quoque oriantur. Nec reserenda mod0 nostra sed

postulandum etiam ab adversariis, ut ad quaedam respondeant. Id autem, si et actionis supererit locus et ea proposuerimus, 6 quae refelli non possint. Nam provocare, quae inde sint sortia, non arguentis est sed monentis. Id unum epilogi 7 genus visum est plerisque Atticorum et philosophis sere Omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo, quia Athenis assectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud quos vitii loco est amici: nec boni mores videntur, sic a vero iudicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. Necessarios tamen assectus salebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et in commune profutura non possint. Ceterum illud constitit inter omnes, etiam in aliis partibus 8actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter ανακε χλοάωσιν fieri solere: sicut nemo dubitaverit multas esse causas, in quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices suerint. Haec pars perorationis

accusatori patronoque ex aequo communis est.

Assectibus quoque iisdem sere utuntur, sed aliis 9

hic atque ille saepius ac magis, nam huic c0ncitare iudices, illi sectere convenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei, quam ulciscitur; et reus de indignitate calumniae conspirationis vehementius interim queritur. Dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, prooemio similia sed liberiora plenioraque. Inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio par-10cius, cum admitti satis est et oratio tota superest: in epilogo vero est, qualem animum iudex in consilium serat, et iam nihil amplius dicturi sumus, nec reStat, quo reserVemus. Est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab II

278쪽

M. FAB. QUINTILIANI adversario iudicem, concitare assectus et componere. Et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut tolas causae Vires orator ponat ante oculos: et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum. miserabile aut sit in rebus aut videri possit: ea dicat, quibus, si iudex 12 esset, ipse maxime moveretur. Sed certius est ire per singula. Et quae concilient quidem accusatorem, in praeceptis exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est: si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut de sor-13mitati sutura absolutio. Nam egregie in Vatinium Calvus, Factum. inquit, ambitum scitis omnes, et hoc vos Acire omnes sciunt. Cicero quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit: quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum sortiorem quam in prooemio. Qua 1 de re quid sentirem, alio iam libro exposui. Concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius in peroratione contingit: quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici sacit, si contumax, arrogans, Securus Sit, quae non ex sacto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet. Egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem sed 15 in hunc sensum, Erubescis Caesarem timere. Summa tamen concitandi affectus accusatori in h0c est, ut id, qu0d obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. Atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, in quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo: quae omnia infinitos tracta- 16tus habent. Pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum: tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus: etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die sorte sollemni aut iis temporibus, cum iudicia eius rei maxime exercerentur, aut

in sollicito civitatis statu, item in theatro, in templo, in

279쪽

LNST. ORATOR. LIB. VI, 1. 253 contione: crescit invidia: et si non errore nec ira vel etiam, 17 si forte ira sed iniqua, quod patri assuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri

potest voluisse quam secit. Plurimum tamen assert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu serientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit. Occisus utrum serro an igne an veneno, 18 uno Vulnere an pluribus, subito an expectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solicitudinem conqueritur. Etiam 19 suturi temporis imagine iudices movet, quae maneant EOS,

qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur: sugiendum

de civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit, perserenda. Sed saepius id est accusatoris, aver-20tere iudicem a miseratione, qua reus sit GSurus, atque ad sortiter iudicandum concitare. Cuius loci est etiam Occupare, quae dicturum facturumve adversarium putes. Nam et cautiores ad custodiam quae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea praedicta sunt ab accusatore: iani, Si pro reo petentur, non sint nova: ut Servius Sulpicius contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet. Nec non ab Λeschine, quali sit usurus Demosthenes actione, praedictum est. Docendi quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant: quod est unum repetitionis genus. Periclitantem Vero commendat dignitas et studia 2Isortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et meri lamatorum. Hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio. Com-22 mendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod sactum honestum videtur: praecipue bonitas, humanitas, misericordia. Iustius enim tunc petere ea quisque videtur a

iudice, quae aliis ipse praestiterit. Reserenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad

exemplum. ad memoriam posteritatis. Plurimum tamen va-23let miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit sed motum quoque animi sul lacrimis confiteri. Haec petentur aut ex

280쪽

M. FAB. QUINTILIANI iis, quae passus est reus, aut iis, quae cummaxime patitur, aut iis, quae damnatum manent: quae et ipsa duplicantur, cum dicimus, ex qua illi fortuna et in quam recidendum sit. 24 Affert in his momentum et aetas et sexus et pignora: liberi, dico, et parentes et propinqui. Quae omnia tractari varie solent. Nonnunquam eliam ipse patronus has partes subit: ut

Cicero pro Milone, O me miserum s o to infelicem 1 Revocare me tu in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria

per eosdem relinere non potero 3 Maximeque, si ., ut tuno 25 accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces. Nam quis serret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se Virum nobilem intersectum, quia id fieri oportuisset, lateretur IErgo et illi captavit ex ipsa praestantia animi savorem et

in locum lacrimarum eius ipse successit.

His praecipue lucis utiles sunt prosopopoeiae, id

est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorem decent. Patronum nudae tantum res movent. At cum ipsos 26 loqui fingimus, ex personis quoque trahitur affectus. Non enim audire iudex videtur aliena mala dessentis sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet: quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad assiciendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos 27 assectus sub persona valet. Itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque polius animi praestantia c0mmendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes eliam

sorti viro conquestiones: Frustra, inquit, i mei suscepti labores. O spes fallacest O cogitationes inanes meast

Nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere. 28 Num cum etiam veros dolores mitiget tempus: citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago: in qua si moramur: lacrimis satigatur auditor et requiescit et 29 ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit. Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et affectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus, nec Speremus lare, ut aliena quisquam diu ploret. Ideoque cum in aliis tum ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION