M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

gnavit et testimonii loco posuit: ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius, illa ab oratore non ficta sed passim esse iactata. Utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, 5 qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus laret: qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, lacilius, quod reiici quam quod adiici possit, invenient. Affert autem sum- simam rei dimicultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque salsum est, hoc semper, humile: saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum: tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur. Neque enim ab ullo 7 satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum sacto aliquo dictove sed interdum quodam etiam

corporis tractu lacessitur. Praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste Sed Stulte,

iracunde, timide dicta aut sacta ridentur: ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus. Habet 8 enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas: cum

in ipsos dicentes recidunt, stultitia Vocatur. Cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipienti hiis denique saepe moveatur: tamen habet vim nescio an imperiosissimam, et cui repugnari minime potest. Erumpit etiam invitus saepe, nec vultus modo ac vocis 9 exprimit consessionem sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem saepe ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat. Documento Iosunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho securius inter coenam 'ocuti,' cum rationem facti reposcerentur, et neque negari res neque defendi posset: risu sunt et opportuno loco elapsi. Namque unus ex iis, Immo, inquit, nisi lagona defecisset, occidissemus te; eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta. Verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere 1 Iomnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita prae-

292쪽

M. FAB. QUINTILIANI cepta: ita plane affirmo, praecipue positum esse in natura 12 et in Occasione. Porro natura non tantum in hoc valet,

ut acutior quis atque habilior sit . ad inveniendum: nam id sane doctrina possit augeri) sed inest proprius quibusdam

decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente 13 urbana esse videantur. Occasioni vero et in rebus est tanta Vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, cum quis aliquid dixerit prior. Sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provο- 14 cando. Accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. Oratoria urbanitas rara, nec ex parte propria sed ad hanc con-15suetudinem accommodata. Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus singerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem ex-

16 ercitationem. Quin illae ipsae, dicta sunt ac vocantur) quas certis diebus sestae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione singerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis asperre; quae

nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est. 17 Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur: quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeserentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit ru-18sticitas. Venustum esse, quod cum gratia quadam et Venere dicatur, apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. Nam et' Cicero omne, qu0d salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi: et Catullus, cum dicit, Nulla est in compore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridicu-19 lum. Salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sane tamen, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus,

293쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

si tamen non sit immodicus, assert aliquid propriae voluptatis : ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis

faciat audiendi sitim. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere. Neque enim diceret Horatius, 20sacetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: me illi sunt pedes faceti ac deliciis ingredienti mollius. Quod convenit cum illo Horatiano, molle atque

facetum Vergilio. Iocum vero accipimus, quod est contra- ulrium serio: nam et singere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen signissicat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant. Proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est 22

ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. Eius prima divisio traditur eadem, quae

est Omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis. Usus autem maxime triplex. Aut enim ex aliis risum peli-23mus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprehendimus aut resulamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, Venusta

creduntur. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis 2 expectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae

neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur. Item ridicula aut sacimus aut dicimus. Facto risus 25 conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram

posuit loris intentam: dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus: interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat. Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum 26 sit: in quibus est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur: nihil enim est his, quae sicut salsa dicuntur, insulsius. Quanquam autem gratiae plurimum di-

294쪽

M. FAB. QUINTILIANI

centis severitas affert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa, non ridet: est tamen interim et aspectus et habitus 27 oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit. Id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia Λ. Galbae pleraque : aut contumeliosum, qualia nuper Iunii Bassi: aut asperum, qualia Cassii Severi: aut lene, qualia Domitii Asri. Reseri, his ubi quis utatur. Nam in convictibus et coti- radiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient Laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud: Potius amicum quam dictum perdidi. In hac quidem pugna

forensi malim mihi lenibus uti licere; nonnunquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permisSum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana videri solet sortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. Primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in 29 quem et quid dicat. Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas etiam

scurrilis et scenica huic personae alienissima est. Obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet sed etiam a significatione. Nam si quando obiici potest, non in ioco ex-30 probranda est. Oratorem praeterea ut dicere urbane volo: ita videri assectare id, plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando per-31 det quam minuet auctoritatem. Nec accusatorem autem Biroci in causa, nec patronum in miserabili iocantem seret quisquam. Sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut ri-32 sum libenter patiantur. Solet interim accidere, ut id, quod in adversarium dicimus, aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem: quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent. Quod sedit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis: cui respondens Domitius Aser, tui, inquit, animi sententia, Longe, qui malam faciem ha-33bet, liber non est ' Vitandum etiam, ne petulans, ne Superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et d0mO

295쪽

ΙΝST. ORATOR. LIB. VI, 3.

allatum videatur, quod dicimus. Νam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita

sunt receptae auctoritatis ac notae Verecundiae, ut nocitura

sit in eos dicendi petulantia. Nam de amicis iam praeceptumost. Illud non ad orandi sere consilium sed ad hominis per-34tinet: lacessat hoc modo, quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur, quod in plures convenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. Ea, quae dicet vir bonus, omnia salva dignitate ac Verecun- 3bdia dicet. Nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat. Unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, dissicillimum dicere. Nam si species omnes persequi Velimus: neo modum reperiemus et frustra laborabimus. Ne- 36que enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicia, quam illi, ex quibus eae, quas sententias Vocamus, ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis alia in siguris. Risus 37 igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui laclis ab eo dictisque colligitur, aut ex his, quae

sunt extra posita. Intra haec enim est omnis vituperatio: quae si gravius posita sit, severa est: si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. Rarum est, ut oculis subiicere contingat, ut secit MC. Iulius: qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, Etiam ostendam, qualis sis, isque plane instaret

interrogatione, qualem se ostensurus esset: digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Manciatum simillimus est visus. Tabernae autem erant circa larum,

ac scutum illud signi gratia positum. Narrare, quae salsa 39 sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Cepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id sestivissimum est, quod adiicit orator. Nam et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita : Itaque κcum callidissime se putaret dicere, et cum illa verba stra-

296쪽

M. FAB. QUINTILIANI

rissima eae intimo aris io deprompsisset, Respiciis C.

Fabricii senectutem p cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset: resperit ipse; at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit: nam est notus locus: cum in re hoc solum esset, Fabri-41 cium a iudicio recessisse. Et Caelius cum omnia venustissime finxit tum illud ultimum, Hic subsecutus quomodo transierit, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat.

Siculi quidem, ut sunt lasciri et dicaces, aiebant in deI-42phino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire suit in hoc genere venustus Aser Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur: sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt

43 editi libri. Illud quoque genus est positum non in hac veluti

iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. Nam, cum Brutus in accusatione Cn. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat: tris excitavit et ipse lectores hisque patris eius dialogos dedit legendos: quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti

sermonem habitum complecteretur: requirebat, ubi essent eae possessiones' Omnes autem illas Brutus vendiderat: et tuti paterna emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet. 45 Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas. Cuius quidem duplex forma est dicendi ac respon-46dendi, sed ratio communis in partem: nihil enim quod in

lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo. At quaedam propria sunt respondentium: illa etiam ira concitati a ferre solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus requiruntur. Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur: repetendum est mihi, non omnes eo Soratoribus convenire: in primis autem ex amphibolia ne-

297쪽

INST. ORATOR. LIB. VI, 3.

qne illa obscura, quae Atellani e more captant, nec, qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coci filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: Ego quoque tibi favebo. Non, quia excludenda sint Momnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. Quale non hoc modo paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, Isauricum: Miror, quid sit, quod

pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit. Sed illud ex eodem genere praeclarum, cum obiiceret Mi-49 Ioni accusator in argumentum lactarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut expectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset: respondit, Sero; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur. Nec 50 plura modo significari solent, sed etiam diversa , ut Nero deservo pessimo dixit: Nulli plus apud se fidei haberi, nihil

ei neque occlusum neque signatum esse. Pervenit res us-51que ad ae nigma, quale est Ciceronis in Pletorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum visisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. Dicebantur autem, dum vixit, infames seminae convenire ad eam solitae: post mortem bona eius venibant. Quanquam hic ludus pertranslationem dictus est. magistri per ambiguitatem. In me-52talepsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit': nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, ea, mensura ducla inminutionem rerum. IIaec tam frigida , . quam est nominum 53 fictio adiectis, detractis, mutatis litteris: ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum; et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum; et Tullium, cum fur esset, Tollium dictos invenio. Sed haec eadem genera commodius 5 in rebus quam in nominibus respondent. Aser enim Venuste Mallium Suram multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam delicientem et reponentem, usu

298쪽

M. FAB. QUINTILIANI agere, dixit, sed satagere. Est enim dictum per se urbanum, satagere, etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo. 55Fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. Eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, m0do futurum, ut omnia verreret; Icum diceretur ei Verrest modo Herculi, quem expilaVerat, molestiorem apro Erymanthio fuisse; modo malum Sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset; quia Sacerdoti Verres successerat. 56 Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque genere bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, Nec minus niger, inquit, nec minus considens quam est ille Terentianus Phormio. 57 Acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. In his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid in serius leviusque reseratur: quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, 58 homo inprimis dicax, Asinus albus vocabatur. Et Sarmentus seu P. Blessus Iulium, hominem nigrum et macrum et Pandum. sibulam ferream dixit. Quod nunc risus petendi genus 59 Dequentissimum est. Adhibetur autem similitudo interim palam. interim inseri solet parabolae: cuius est generis id

Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, Noli, inquit,

60 timere, quasi assem elephanto des. Sunt quaedam veri similia: unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret Ouameis reus sum, inquit. et 61 panem candidum edo. Adhuc est subtilior illa ex simili translatio . eum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutua mur. Ea dicatur sane sic tio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea. raecas esse oppidorum G saris dixit. Et Pedo de mirmillone, qui retiarium conseque 62batur nec seriebat, Virum, inquit, capere nuti. Itingitur

amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam negligenter

299쪽

msT. ORATOR. LIB. VI, 3.

petenti, Sic, inquit, petis, tanquam caesaris candidatus. Nam illud pelis ambiguum est, securitas similis. Quod hacte- Mnus ostendisse salis est. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, Ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas. Ex con-64trario non una 8pecies. Neque enim eodem modo dixit Augustus praesecto, quem cum ignominia mittebat, subinde

interponenti precibus, Quid respondebo patri meo 3 Dic, me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: Non possum commodare, domi maneo; cum coenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud: siquidem, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius lacit) Libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset, Aliquando desi- net putere. 0nerabo librum exemplis similemque iis, qui65 risus gratia componuntur, emiciam, si persequi voluero singula veterum. Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est.

Nam et sinitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum Sa torem dixit alterum interpellatorem; et partitione Galba, 66 cum penulam r0ganti respondit, Non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar. Proinde genere, specie, propriis, disserentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, essectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur. Sicut in tropos quoque omnes cadit. An non plurima καθ' υπερβολην di-67cuntur Τ quale refert Cicero de homine praelongo, caputeum ad fomicem Fabium offendisse: et quod P. 0ppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. Quid ironia Τ nonne 68 etiam quae severissime fit, ioci prope genus est Τ Qua urbane usus est Aser, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus quere

300쪽

274 M. FAB. QUINTILIANIbatur, Age, inquit, aliquid et rei publicae cclusa elabora

quaque Cicero lusit, cum. Vatinii morte nuntiata, cuius parum 69 certus dicebatur auctor, Interim, inquit, usura fruar. Idem per allegorian M. Caelium, melius obiicientem crimina quam de sendentem, Bonam deaetram, malam sinistram ha

here dicebat. Emphasi A. Tullius dixit, ferrum in Tuc-70 cium incidisse. Figuras quoque meniis, quae σχήuατα διανοίας dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et assirmamus et minamur et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est au-71tem omne, quod aperte fingitur. Stulta reprehendere facillimum e St, nam per Se Sunt ridicula: sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de

theatro Carpathium Titius Maximus, an spectasset y secit Carpathius dubitationem eius stultiorem dicendo, Non, sed in orchestra pila lusi. 72 Refutatio cum sit in negando, redarguendo, de sendendo, elevando: ridicule negavit Manius Curius: nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset: Eryo 73 ego, inquit, nunquam eici ' Redarguimus interim aperte ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, Tum ergo, cum una declamadamus, non eras N

ius; interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente, triginta se annos habere, Verum est, inquit: nam 74 hoc illam riginti annis audio. Belle interim subiicitur proe0, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, Non mehercules, inquit, hoc unquam diri; sed diri, emere te solere. De sensi D-nem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, 75 quod patrimonium comedisset, Meum, inquit. putari. Ele Vandi ratio est duplex, ut aut verecundiam quis aut iaciantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti Vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, Nunquam fugiens remeaeeris, inquit: aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgan-

SEARCH

MENU NAVIGATION