M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

LIBER VII.

Libro septimo haec continentur: De dispositione. De eoniectura. De finitione. De qualitate. De iuridiciali qualitate. De scripto et voluntate. De legibus contrariis. De syllogi Smo. De Amphibolia. De praedictorum statuum cognatione. De Vi dispositionis.

DE DISPOSITIONE. Prooemium. De inventione, ut arbitror, satis dictum est. Νeque enim ea demum, quae ad docendum pertinent,

executi sumus Verum etiam motus animorum tractavimus. Sed ut opera extruentibiis satis non est, saXa atque materiam

et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur: sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit. Nec immerito 2 Secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim quanquam susis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen. Et artus etiam leviter loco moti Perdunt, quo Viguerunt, usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. Nec mihi videntur errare, qui ipsam re- 3rum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint Omnia. Sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore sui tet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.

Quapropter totus hic liber serviat dispositioni, quae 4

quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo POSSet, non tam paucis contigisset. Sed cum infinitae lilium formae fuerint suturaeque sint, et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.

332쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Neque infitias eo, quaedam esse, quae demonstrari possint,

eaque non omittam.

I. Sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium in singulas, partitio singularum in partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia annectens, dispositio utilis rerum ac partium in locos distri-2 butio. Sed meminerimus, ipsam dispositionem plerumque

utilitate mutari, nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandum. Cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Dem0sthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento, in iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo Videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudi-3 cem quaestioni legum praepararet. Aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur:

denique in accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. Igitur, quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi. 4 Erat mihi curae in controversiis forensibus nosse omnia, quae in causa versarentur. Nam in schola ceria sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae θέματα Graeci vocant, Cicero proposita. Cum haec in conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam prob mea cogitabam. Et primum quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc m0do. Cogitabam, quid primum petitor diceret. Id aut consessum erat aut

6 controversum. Si consessum: non poterat ibi esse quaestio. Transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar: nonnunquam etiam, quod inde obtinebatur, consessum erat. Ubi primum cog perat non convenire: quaestio oriebatur. Id tale est: Occidisti hominem; occidi. convenit: transeo. 7 Rationem reddere debet reus, quare occiderit. Adulterum, inquit, cum adultera occidere licet. Legem esse certum est. Tertium iam aliquid videndum est, in quo pugna e0nsistat. Non fuerunt adulteri; Fuerunt, quaestio: de Dolo

333쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 1.

ambigitur, coniectura est. Interim Vero et tertium consessum 8 est, adulteros suisse. Sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; eaeul enim eras, aut ignominiosus. De iure quaeritur. At si protinus dicenti Occidisti respondeatur Non occidi: statim pugna est. Si explorandum est tibi controversia incipiat: et considerari debet, quid primam quaestionem faciat. Intentio simplex: Occidit Satriminum Ra- 9birius; coniuncta: Lege de sicariis commisit L. Varenus. Nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curarit. Nam sic di-Versae pr0 positiones erunt: quod idem de petitionibus dictum sit. Verum ex coniuncta propositione plures esse quaesti ο-nes ac status possunt, si aliud negat reus aliud defendit aliud a iure actionis excludit. In quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat. Quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, 10

qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet, primo lirmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus. At pro reo plerum-11que gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum desensioni sit aversior. Interim tamen et hoc mulabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi desensio dissicilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus. Opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id, qu0d n0n statim diluemus, timere videamur. Anteactae vitae crimina 12 plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat. Sed hoc qu0que pro Vareno Cicero in ultimum distulit, non, quid frequentissime sed, quid tum expediret, intuitus. Cum simplex intentio erit: videndum est, unum aliquid 13 respondeamus an plura. Si unum: in re quaestionem instituamus an in scripto: si in re: negandum sit, quod obiicitur an tuendum: si in scripto: in qua specie iuris pugna Sit, et in ea de verbis an de voluntate quaeratur. Id ita conseque- 14 mur, si intuiti fuerimus, quae sit lex, quae litem faciat, hoc

334쪽

M. FAB. QUINTILIANI est, qua iudicium sit constitutum. Nam quaedam in schoIasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: Eaepositum qui agnor erit, solutis alimentis recipiat

Ninus dicto audientem filium liceat abdicare. Qui sinpotitum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae; 15 illo ducere vult filium pauperis educatoris. Lex de expositis ad assectum pertinet: iudicium pendet ex lege abdicationis. Nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut in αντινομία. His spectatis apparebit, circa quae pugna sit. 16 Coniuncta de sensio est, qualis pro Rabirio: Si occicisset, recte fecisset; sed non occidit. Ubi vero multa contra unam propositionem dicimus: cogitandum est primum,

quidquid dici potest: tum ex his, quo quidque loco dici expediat, aestimandum. In quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. IT Nam vis quaestionum percrescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis Sive 18 diversi. Iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex aliis atque aliis conflictionibus, laeti semper idem spectant: in utroque genere similis ordo est. Sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones executi donare solemus et concedere: neque enim transire ad alias possumus nisi 19 omissis prioribus. Quod ipsum ita fieri oportet, non ut damnasse eas videantur sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. Procurator alicuius pecuniam petit eae fenore hereditarior potest incidere quaestio, An huic eras 20 procuratorem liceat' Finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, An ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius y Discedamus hinc quoque : recipit materia quaestionem, An ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris' an eae asse heres' 21 Haec quoque concessa sint: quaeretur, An debeatur Contra nemo tam demens fuerit, ut id, quod firmissimum duxerit se habere, remittat et ad leviora transcendat. Huic

in schola simile est: Mn abdicabis adoptatum; ut hunc quoque: non vir m fortem; ut et fortem: non quicunque

335쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 1.

roiuntati tuae non paruerit; ut in alia omnia subiectus sit: non propter optionem; ut propter optionem: non propter talem optionem. Haec iuris quaestionum disserentia est. In lactis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus ali-22 qua citra summam quaestionem remitti s0lent: ut, si is, cum

quo furti agitur, dicat: Proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. Priora enim

remitti possunt: ultimum n0n potest. Solebam et hoc sacere praecipue, ut vel ab ultima spe-23cie nam ea sere est, quae continet causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a

genere ad extremam speciem descenderem, etiam in suasoriis. Ut deliberat Numa, an regnum offerentibus Roma- 24nis recipiat. Primum id est genus, An regnandum' an in cinitale aliena' an Romae' an laturi sint Romani talem regem 3 Similiter in controversiis. Optet enim vir sortis alienam uxorem. Ultima species est, An optare possiι alienam urorem' Generale est, An quidquid optarit, accipere debeat 3 Inde, An eae privato' an nuptias' an maritum habentis y Sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita rael quaeritur. Primum enim occurrit sere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, Non debes alienam tirorem optare. Ideoque divisionem perdit sestinatio. Non oportet igitur offerentibus se contentum esse: quaeratur aliquid etiam ultra, sine viduam quidem' adhuc plus, si nihil eae privato' ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, si nihil in quum' Itaque propositione Visa, quod est facillimum, co-26gitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. Id si, tanquam res agatur et n0bis ipsis respondendi necessitas sit, intueri volumus, occurrit. Si id non contigerit, 27 seponamus id, quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: Quid si hoc non esset Τ id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. Itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem in summa quaestione facient. Non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a re

communibus ad propria veniamus. Fere enim communia generalia sunt. Commune, Tyrannum occidit; proprium tamen, Tyrannum Occidit; mulier occidit, uror occidit.

336쪽

M. FAB. QUINTILIANI 29 Solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem sed partiendo multiplicare: ut in illa controversia, Duae, qui competitorem patrem in suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obrium Λα-buerunt patrem revertentem ab hostibus. Is legatis disit: 30 Sero, ilis. ΕΣcussorunt illi patrem et aurum in sinu eius invenerunt; ipsi perseverarunt ire, quo intenderant; invenerunt ducem cruci tirum, cuius vor fuit: Cavete proditorem. Reus est pater. Quid convenit 7 Proditio nobis praedicta est et praedicta a duce; quaerimus proditorem. Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem

3I rediise, aurum retulisse et aurum occlutum habuisse. Nam,

quod fecit, id nonnunquam potentius sit in propositione: quae

si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. In totum autem congregatio criminum accusantem

adiuvat, separatio defendentem. Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi, in tota lacere materia, ut propositis, extra quae nihil esset, omnibus deinde ceteris remotis, solum id 32 superesset, quod credi volebam. Ut in praevaricationum criminibus: Ut absolnatur reus, aut innocentia sprius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut, dispicultate probationis aut praevaricatione. - Νscentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum

iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid 33 superest, nisi ut praevaricatio fuerit' Si omnia amoliri

non poteram, tamen plura amoliebar. Hominem occisum esse constat; non in solitudine, ut a latronibus suspicer;

non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in causa, cum 34 sis inimicus. Quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque: excutere, quidquid dici potest, et velut reiectione lacta ad optimum pervenire. Accusatur Milo, quod Clodium occiderit. Aut secit aut non.

Optimum erat negare: sed non potest: Occidit ergo aut iure aut iniuria. Utique iure: aut voluntate aut necessitate: nam 35 ignorantia praetendi. non potest. Voluntas anceps eSt, sed

quia ita homines putant: attingenda defensio, ut id pro re

337쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 1.

publica suerit. Necessitate 7 subita igitur pugna, non prae- Parata: alter igitur insidiatus est. Uter 3 Prosecto Clodius. Videsne, ut ipsa rerum necessitas deducat ad de sensionem 7 Adhuc: Aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut 36 non. Tutius, si noluit. Fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. At haec tam timida desensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. Adiicietur: Quod suos quisque sernos in tali re facere vo- 37luisset. Hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id, quod optimum est, aut id, quod minime malum. Propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam communem eam, suo loco dictum est.

Multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere: quod in soro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. In schola quaeri nihil alti-38net, cum in declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a pDS8essore concessum sit. Sed in plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut in illa, 0ui tres liberos habebat, oratorem, philosophum , medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus cinitati. Contendunt: quis primus dicat, incer-39tum est, propositio tamen certa. Ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erv. Et haec quidem de dividendo in universum praecipi possunt. At quomodo inveniemus etiam illas occultiores quae- ustiones Τ scilicet, quomodo sententias, Verba, figuras, colores : ingenio, cura, eXercitatione. Non tumen sere unquam

nisi imprudentem sugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. Sed plerique eloquentiae famam assectantes contenti 41 sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conserentibus. Alii, nihil ultra ea, quae in oculos incurrunt, eX-quirendum, putant. Quod quo facilius appareat: unam de schola controversiam, hon ita sane difficillimam aut novam, pr0ponam in exemplum. Oui reo proditionis patri non Φ2ust uerit, erieres sit. Proditionis damnatus cum advocato

338쪽

M. FAB. QUINTILIANI

eolet. Reo proditionis patri disertus silius afuit, mus

cus non assuit: damnatus abiit cum advocato in exiliram Rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetro nil restitutionem patris et fratris. Pater reversus intest tus decessite petit rusticus partem bonorum, Orator torum43 sibi sindicat. Ilio illi eloquentes, quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles. Actio pro rustico contra disertum, pro viro sorti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, Pro eo, qui parte contentus sit, c0ntra eum, qui fratri nihil dare 44 ex paternis velit. Quae omnia sunt in materia et multum iuvant, victoriam tamen non trahunt. In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites Vel obscurae, nam ea nunc virtus est et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. Illi vero, quibus propositum quidem melius sed cura in proximo est, haec velut innatantia vide-45bunt: Excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri: sed ne disertum quidem habere, quod imputet re0, cum is damnatus sit: dignum esse hereditate restitutorem: avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito: quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit SO-46quentibus locus. At, qui naturam sequetur, illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: Pater intestatus duos

nos silios reliquit, partem iure gentium peto. Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi

47 nescierit, quid sit propositio 3 Hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. Nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur 7 At id manifestum est. Leae est, quae iubet eaeheredem esse eum, qui patri proditionis reo non assuerit; tu autem non suisti. Hanc prop0sitionem necessaria sequitur legis lau-48datio et eius, qui non assuerit, vituperatio. Adhuc versamur in consessis: redeat animus ad petitorem: numquid non hoc

cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes: Si leae obstat, nulla lis est, inane iudicium est y Atqui et legem esse elh0s, quod ea puniat, a rustico factum, Mira dubitatio- 9 nem est. Quid ergo dicimus 3 Rusticus eram. Sed lex erat,

339쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 1.

omnes complectitur, nihil proderit. Quaeramus ergo, num infirmari in aliquam partem lex possit. Quid aliud saepius dicam natura permittit, quam ut, cum Verba contra sint, de voluntate quaeratur 7 Generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. Sed enim in commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. Quae inrendum igitur in hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit, quod scripto adversetur 7 Ergo, quisquis nonis assuerit, exheres erit 7 quisquis, sine exceptione 3 Iam se illa vel ultro offerent argumenta: Et insans7 filius enim est et non assuit: et qui aberat, et qui militabat, et qui in legatione erat Τ Ιam multum acti est: possit aliquis non affuisse et heres esse. Transeat nunc idem ille, qui cogitavit, ut 51 ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. Ut ista concedam : tu nec infans es nec abfuisti nec militasti. Num aliud occurrit quam illud, Sed rusticus sum' Contra, quod Mpalam est, dicit: Ut agere non potueris, assidere potuisti; et verum est. Quare redeundum rustico ad animum legum- , Iatoris: Impietatem punire noluit, ego autem impius non sum. Contra quod disertus, Tu impis fecisti, inquit, cum 53-heredationem meruisti, licet te postea vel poenitentia relambitus ad hoc genus optionis adduaeerit. Praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. Ad haec rusticus: Tu vero in causa damnationis fuisti, multos olfenderas, inimicitias domui contra-oeeras. Haec coniecturalia. Illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. Haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur. Intendamus ultra animum videamus - 54que, an aliquid inveniri praeterea possit. Quo id modo fiet ΤSedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et OmiSSO speciosiore genere ad utilitatem me summitto discentium. Omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus Τ dictum non est, Cui quis non assuerit, eaeheres erit. cur non cona-5bmur et Siz. quaerere, Νum, cuicunque quis non afuerit 'Facimus hoc saepe in iis controversiis, in quibus petuntur in Vincula, qui parentes suos non alunt, ut eam, quae testimo

340쪽

M. FAB. QUINTILIAM

nium in filium peregrinitatis reum dixit: eum, qui filium lenoni vendidit. In hoc, de quo loquimur, patre quid ap-56 prehendi potest 7 Damnatus est. Numquid igitur lex ad a,

solutos tantum patres pertinet 7 Dura prima fronte quaestio. Non desperemus: credibile est, hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. Sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem suisse patrem sale-57 tur. Dat aliud argumentum controversia: Damnatus Prinditionis cum advocato e let. Vix videtur posse fieri, ut poena filio in eodem patre, et si assuerit et si non assuerit. constituta sit. Praeterea lex ad exules nulla pertinet. Non ergo credibile est de advocato damnati scriptum: an possint 58 enim bona esse ulla exulis 3 Scholasticus in utramque partem dubium facit: disertus et verbis inhaerebit, in quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis, qui non assuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non assuisse dicet. Illud protinus n0n indignum, quod an noletur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, An quisquis ' an cuicun-59 que 7 Haec ex duabus personis quaesita sunt. Ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. Nondum tamen cura deficiat. Ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. Nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum. Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra: nam, ut genus species sequitur, ita speciem genus 60 praecedit. Fingamus ergo ab alio restitutum: ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, An restitutio pro sublati eiudicii sit et proinde emeat, ac si iudicium non fuisset Ubi temptabit rusticus dicere, ne impetrare quidem aliter

potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde. ac si accusatus non esset, revocato, quae res advocati quo-61 que p0enam, tanquam is non assuisset, remiserit. Tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico e88e restitutum patrem. Ubi rursus ratiocinamur,. an restitutor accipi

debeat pro advocato, quando id praestiterit, quod advocatus petiit: nec improbum sit pro simili accipi, quod plus est. 62Reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium t Ιd

SEARCH

MENU NAVIGATION