M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 2.

ipsum adhuc dividitur, etiamsi uterque sibi totum vindicaret:

nunc utique, cum alter Semissem alter universa fratris excluso. Sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. Erit ergo coniectura, Qua mente pater intestatus de- classerit 3 Sed ea pertinet ad qualitatem: alterius status instrumentum est. Plerumque autem in fine causarum de ae- 6.quitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. Aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si in iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus. Nihil habui amplius, quod in universum praeciperem. Nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas 64 ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites contrOVersiasque , non possum: ita de generalibus scribere licet, ut, quae in quemque statum frequentissime incidant, tradam. Et, quia natura prima quaestio est, Factumne sit, ab hoc

ordiar.

DE CONIECTURA.II. Coniectura omnis aut de re aut de animo est. Utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. Dere et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae personis non continentur et quae continentur. De animo 2

quaeri non potest, nisi ubi persona est et de sacto constat. Ergo, cum de re agitur, aut quid lactum sit, in dubium venit, aut quid fiat, aut quid sit futurum: ut in generalibus, An alamorum concursu mundus sit efectus' an provicentia regatur' an sit aliquando casurus' in definitis: An parricidium commiserti Roscius' An regnum aspectet Manlius' An recte Verrem sit ac satvrvs 0. Caecilius y In iu- 3diciis praeteritum tempus maxime valet: nemo enim accusat,

nisi quae facta sunt. Nam quae fiant et quae sutura sint, ex praeteritis colliguntiir. Quaeritur et Unde quid ortum rut pestilentia - ira deum an intemperie coeli an cormιplis aquis an norio terrae halitu' Εt Quae causa facti Τ ut, Ouare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iureiurando adacti an erempto moti an gratisicantes Atridis 3 quae duo genera non multum inter se distant. Ea vero,

342쪽

M. FAB. QUINTILIANI quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, Sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura: ut si apud Lacedaemonios quaeratur, An

Athenis muri fiant ' Sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, Qui sit: ut est quaesitum contra Urbiniae herede Si, qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sos, 5 pater. Nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, An sit, quomodo An ultra Oceanum; nec Quid sit nec Quale sit, sed Qui sit Τ Verum hoc quoque genus lilis ex praeterito pendet, An hic sit eae Urbinia natus Clusinius

Figulus ' Fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum qu0que patrocinium inci. 6 derunt. Animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit,

Oua mente Ligarius in Africa fuerit 3 0ua mente Pyrrhus foedus petiat 3 Quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus

Pompeium occiderit 'Quaeritur per coniecturam et qualitatem circa modum, speciem, numerum, An sol maior quam terra' Luna glo-7bosa an plana an acuta' Unus mundus an plures ' Itemque extra naturales quaestiones, Maius bellum Troianum

an Peloponnesium 3 Qualis clipeus Achillis' An tinus

Hercules' In iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore: quod interim coniunctam quaestionem habet, et utrumque pariter negatur: interim separatam, cum et sactum sit necne, 8 et si de facto constet, a quo lactum sit, ambigitur. Ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, An homo perierit: aliquando duplicem, Veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de sacto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed, a quo sit factum, 9 in controversiam venit. Et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex. Aut enim reus secisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in alterum quidem trans- serendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci αντικατθγορίαν Vocant, no

343쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 2.

strorum quidam concertatiram. Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certum alias incertam: et, cum certam, aut in extrariam 10

aut in ipsius, qui petit, voluntatem. In quibus similis atque

in αντικατηγορια personarum, cauSaxum, ceterorum comparatio est: ut Cicero pro Vareno in sumiliam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris, in matrem avertens crimen, facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis ge-1 Inus . in quo uterque a Se factum esse dicit: et illud, in quo non personae inter se sed ipsae res colliduntur, id est, non uter secerit, sed utrum lactum sit. Cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. Nunc de singulis. Cum pariter negatur, hoc modo:

Actulterium non commisi; Tyrannidem non assectavi. Inoaedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: Mn I 2 est factum; et si est factum, ego non feci. Sed, cum dicimus: Proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt: a reo nihil dici contra praeter aliquas sortasse suspiciones p0test, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid a stirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam cum inter id, quod ab adversario, et id, quod a nobis propositum est, quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso, quo defendimur, reliquum est, quo premimur. At cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis 13 et veneni, nihil tertium est: ideoque utraque pars, qu0d proposuit, tuetur. Interim autem ex re quaeritur, renesicium fuerit an cruditas' cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim, convivium praeces- 14 serit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Aetas quoque eius, qui periit, discrimen lacit. Interest, subito desecerit an longiore valetudine consumptus sit. Liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quaestionem Venit. Interim ex persona probatio rei petitur, 15 ut propterea credibile sit venenum suisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, Vel contra. Cum vero de reo et de facto quaeritur: naturalis ordo eSt, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reosactum. Si tamen plures in persona probationes habuerit:

344쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI 16 convertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere: victo superest, ut tueri se possit. Illic quoque, ubi de sacto tantum controversia est, quod si probetur, non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestio-17 nem, sicut in illa controversia: utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) Abdicatus medicinae studuit. Cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus, sanaturum se uirit, si is potionem a se datam bibisset. Pater, acceptae potionis vota paris, dirit, venenum sibi datum; filius, quod reliquum erat, hausit, pater decessit, ille parricidii revi 18 est. Manifestum, quis poti0nem dederit, quae si veneni fuit:

nulla quaestio de auctore: tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur. Superest tertium, in quo lactum esse constat aliquid: a quo sit factum, quaeritur. Cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur secisse, neget. Ex hoc nascitur αντικατκηγορία. Utique enim lactum 19 esse convenit, quod duo invicem obiiciunt. In quo quidem genere causarum admonet Celsus, fieri id in soro non posse: quod neminem ignorare arbitror. De uno reo consilium cogitur etiam, et si qui sunt, qui invicem accusent, alterum 20 iudicium perserre necesse est. Apollodorus quoque αντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem Venire senatus aut principis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum, utrum simul de utroque pronuntie-2Itur, an sententia de uno feratur. Quo in genere semper

prior debebit esse defensio: primum quia natura potior est Salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentian0Stra constiterit, postremum, quod ita demum duplex cauSaerit. Nam qui dicit, Ego non occidi, habet reliquam par-

345쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 2.tem, ut dicat, Tu occidisti; at qui dicit, Tu occidisti, supervacuum habet postea dicere, Ego non occidi.

Hae porro actiones constant comparatione: ipsa tacomparatio non una via ducitur. Aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. Quorum utrum sit faciendum, non

potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula

pro Vareno comparat in primo crimine: est enim superior, cum persona alieni cum persona matris temere compararetur. duare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis: sed si quando in partibus laborabimus: universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant, sive 23 crimen reus citra accusationem in adversarium vertit, ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non secisset: sive

in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, laclum deflectitur non aliter, quam in iis, quae mutuam accusationem habeant, utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem rigenus, de quo novissime dixi, non solum in scholis saepe tractatur sed etiam in soro . Nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, Praecipitata esset ab eo uaere an se ipsa sua sponte iecisset' Cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me secisse ductum iuvenili cupiditate gloriae lateor. Nam ceterae, quae sub nomine meo seruntur, negligentia excipientium in quae-Stum notariorum corruptae minimam partem mei habent. Est et alia duplex coniectura huic αντιοκατηγορία diver-25sa, de praemiis: ut in illa controversia, Tyrannus suspicatus. a medico suo datum sibi venenum, torsit eum, et cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum ζille datum ei venenum disit, sed se antidotum daturum, eι dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit. De prae mio duo medici contendunt. Nam ut illic factum in adversarium transferentium: ita hic sibi vindicantium personae, causae, lacultates, tempora, instrumenta, te8timonia comparantur. Illud quoque, etiamsi non est αντικατηγορία, simili 26

tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum lactum sit. Utraque enim pars suam expositionem

habet atque eam tuetur: ut in lite Urbiniana petitor dicit,

346쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Clusinium Figulum filium Urbiniae acie victa, in qua

steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos renisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumiSsum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, uι 27 ei serviret, emptum. Nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa Τ Quae

autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio eSt. Ducitur coniectura primum a praeteritis. In his sunt per Sonae, cauSae consilia. Nam is ordo est, ut sacere voluerit, potuerit, secerit. Ideoque intuendum ante 28 omnia, qualis sit, de quo agitur. Accusatoris autem est eslicere, ut, si quid obiecerit, non solum turpe sit sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. Nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet: laedat quidem insumia, minus tamen hoc ad fidem valeat, quam sim audacem, petulantem, crudelem, temerarium Ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est, ut obiecta vel neget vel de sendat vel minuat: proximum est, ut a praesenti quae' Stione separet. Sunt enim pleraque non solum dissimilia sed etiam aliquando contraria: ut, si reus furti prodigus dicatur aut negligens. Neque enim videtur in eundem et contemptus 30 pecuniae et cupiditas cadere. Si deerunt haec remedia: ad illa declinandum est, non de hoc quaeri, nec eum, qui ali quando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc siduciam suisse accusatoribus salsa obiiciendi: quod laesum et 31 vulneratum reum speravere hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, Incredibile esse, a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. Facile respondetur, Vel, qu0d omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa Sint: Vel, quod ingeniosum sit, crimina ipsa atrocitate de-32sendi. Interim proprie: quod est varium. Nam dignitas et

tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum lacti conVertitur, tanquam inde fuerit spes impunitalis: proinde pauper-

347쪽

las, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum

trahuntur. Prohi vero mores et anteactae Vitae integritas 33 nunquam non plurimum prosuerint. Si nihil obiicietur: patronus quidem in hoc vehementer incumbet: accus alor autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem alligabit dicens, neminem non aliquando coepisse Peccare, nec pro encolnio ducendum Sce Ius primum. Haec 34 in respondendo. Sic autem praeparabit aclione prima iudicum animos, ut noluisse p0tius obiicere quam non potuisse

credatur. ΕOque salius est, omne se anteactae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto fulsis reum incessere, quia fides celeris detrahitur, et qui nihil obiicit, omisisse credi pol est maledicta tanquam supervacua: qui vana congerit, confitetur vanum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera, quae a per-35 sonis duci solent, in argumentorum locis exposuimus. Proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes: nam reliqua in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conVeniet: accusatoris est efficere, ad quidquid faciendum

causae Valere Videantur, easque, quas in nrgumentum Sumet,

augere: si minus: illuc conserenda est oratio, aut aliquas 36 fortasse latentes suisse, aut nihil ad rem pertinere, cur secerit, si secit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. Patronus vero quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit laetum esse sine causa. Quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur: nam et damnatus est. At, si proponitur, cur lactum sit: aut salsam 37 causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquae interim ignotae. An heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur occisus' Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas: nam quem p0SSe reperiri, qui n0n metuat, oderit, speret ' plurimos lamen haec salva innocentia sacere. Neque illud est omittendum, n0n omnes 38 au Sas in omnibus personis valere. Nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque mo

mentum. Μ. F. QUINTIL. II. 2Diuiti oti by Coos

348쪽

M. FAB. QUINTILIANI 39 De causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. Sed mihi, si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam Videtur incipere a persona. Non hoc magis generale est recli0rque divisio, an ullum cri-40men credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut plerumque , vertere utilitas. Nec tantum causae voluntalis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. Nam haec, ut in qualitate crimen elevant, ita in coniectura I premunt. Et persona quidem nescio an unquam, utique in

vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quaeri nihil altinet, ut in adulteriis, ut in surtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent. 42 Post haec intuenda videntur et consilia: quae tale patent, An credibile sit, reum sperasse, id a se scelus effigi posse Τ an ignorari, cum secisset Τ an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii 43 videretur 3 an etiam tanti putaverit poenam subire 7 Post haec, An alio tempore et aliter sacere vel facilius vel securius potuerit 3 ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit. Praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem 1 locus) an, etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, nam vulgo dicitur, Scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit allectus 'Excussa prima parte, an voluerit, Sequitur, An potuerit 3 Hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti: tempore vel diurno, cum testes plures, Vel 45 nocturno, cum maior difficultas. Inspiciuntur utique dissicultates, Occasiones, quae Sunt plurimae ideoque exemplis non egent. Hic sequens l0cus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata lis sit: si potuit, sequatur quaestio, an secerit. Sed haec etiam ad animi coniecturam perlinent, nam et ex his colligitur, an speraverit. Ideo spectari debent et instrumenta. ut Clodii ac Milonis comitatus.

349쪽

Quaestio, An secerit, incipit a secundo tempore, id si

est praesenti ac deinde coniuncto, quorum Sunt Sonus, clamor, gemitus: insequentis latitatio, metus, similia. His accedunt signa, de quibus tractatum est, verba eliam et sagia, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. Haec aut no-47stra sunt aut aliena. Sed verba n0bis magis noeent minus prosunt nostra quam aliena: magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim magis prosunt n0stra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius secit: semper vero magis n0cent nostra quam aliena. Est et illa in verbis disserentia, quod aut aperta sunt aut 8 dubia. Seu nostra seu aliena sunt: infirmiora in utrumque sint necesse dubia: tamen nostra saepe nobis nocent, ut in

illa controversia: Interrogatus silius. ubi esset pater, reuit, Ubicunque est, risis; at ille in puteo mortuus est inventus.

Aliena, quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut 9 incerto auctore aut mortuo. Xocte audita ror est, Cavete tyrannidem; et, Interrogatus, cuius T ueno mor retur,

respondit, Non eaepedit tibi scire. Nam si est, qui possit

interrogari, solvet ambiguitatem. Cum autem dicta lacta-50que nostra defendi solo animo possint, aliena varie resu-

tantur.

De uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur . et in omnes aliquid ex his cadit. Nam surii, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, An fuerit, quod deponeretur: et a pemonis, An ullum deposuisse apud hunc, vel hunc credidisse credibile sit: an petitorem calumniari, an reum inlitiatorem eSSe, vel larem. Sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur 51 de laeto et de auctore. Crediti et depositi duae quaestiones sed nunquam iunctae, An datum sit, An redditum. Habent

aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum

discrimen est et de utriusque vita dicendum: quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter de senili oporteat. Cuius rei consilium nascetur ex causa. Nam si adiuvabit pars altera, coniungam: si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi pulet 52 temere excidisse, quod plerumque duorum crimen esse adulterium, n0n semper, dixerim: potest accusari sola mulier in-2

350쪽

M. FAB. QCINTILIANI certi adulterii: Munera domi inronta Mint; pecunia, cuius 53 auctor non eaetat; codicilli, dubium ad quem scripti. In salso quoque ratio similis, aut enim plures in culpam Vocantur aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. Is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet. Iidem argumentorum loci in causis proditionis et assectatae tyrannidis. 5 Verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis

ducimus. Adulterium obiicis: quis testis' quis indeae' quod pretium' quis conscius' Venenum: ubi emi y a quo' quando' quanti y per quem dedi' Pro reo tyrannidis affectatae:

55 ubi sunt armay quos contrari satellites 3 Neque haec neg0 esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. Nam et 'in soro, quando adversarius probare non poterit, desiderabo. Sed in soro tantam illam sucilitatem olim desideravimus, ubi non sere causa agitur, ut non aliquid ex his aut 56 plura ponantur. Huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant; nisi quod magis congesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere. De animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, An voluerit 3 ah potuerit 3 an secerit 7 Nam qua Via tractatur, an voluerit: eadem, quo animo secerit: 57 id enim est, An male sacere voluerit. Ordo quoque rerum aut assert aut detrahit iidem: multo scilicet magis, res prout congruunt aut repugnant. Sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. Quaerendum tamen Semper, quid cuique connectatur et quid consentiat. DE FINITl0ΝΕ. III. Sequitur coniecturam sinitio. Νam . qui non pol est dicere nihil secisse, proximum habebit, ut dicat, non id secisse, quod obiiciatur. Itaque pluribus legibus iisdem quibus coniectura versatur, de sensionis tantum genere mutato: ut in furtis, depositis, adulteriis. Nam, quemadmodum dicimus, Non feci turtum, non accepi de potitum, non commisi

SEARCH

MENU NAVIGATION