M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 3.

a Ilerium: ita, Non est hoc furtum, non est hoc depositum, non est hoc adulterium. Interim a qualitate ad finitio- 2nem descenditur, ut in actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae: in quibus si recte saeta esse quae obiiciuntur, dici n0n potest, illud succurrit, Non est male tractare, rem publicam laedere. Finitio igitur rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. Constat maxime, sicut est dictum, genere, Spe-3cie, disserentibus, propriis: ut si finias equum, noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, disserentia irrationale, nam et homo mortale erat) proprium hinniens. Haec adhibetur orationi pluribus causis. Nam

tum est certum de nomine sed quaeritur, quae res ei subiicienda sit: tum res est manifesta. Et quod nomine conflat, de re dubium est, interim coniectura est: ut Si quaeratur

quid sit deus. Nam, qui id neget, deum esse Spiritum omni- 5bus partibus immisium, non h0o dicat, salsam esse divinae illius naturae appellationem 7 sicut Epicurus, qui humanam

ei formam locumque inter mundos, dedit. Nomine uterque uno utitur: utrum sit in re, coniectat. Interim qualitas tra-6ctatur, ut quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia' duod genus est in iudiciis frequentissimum.

Sic enim quaeritur, an deprehensus in lupanari cum alienati re adulter sit' quia non de appellatione sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaVerit. Nam Si peccaverit non potest esse aliud quam adulter. Diversum est genus, 7 cum controversia consistit in nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur in iudiciis nisi propter verba, quae litem sa-ciunt: An, qui se interficit, homicida sit 3 An, qui tyrannum in mortem compulit, tyrannicida' An carmina mas rum renesicium' Res enim manifesta est, sciturque, n0nidem esse occidere se quod alium, non idem Occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem: quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint. Quanquam autem dissentire vix audeo a Ciceron , qui 8 multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero: semper neganti, aliqu0d esse nomen, dicendum,

352쪽

M. FAB. QUINTILIANI quod sit politis: tamen in eadem tris habeo velut species. 9Nam interim convenit solum quaerere, An hoc sit' ut Anadulterium in lupanari' Cum hoc negamus: non nece SSeest dicere, quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. Interim quaeritur, Hoc an hoc 3 Furtum an sacrilegium n0n quin sufficiat, non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere, quid sit aliud: quo in loco utrumque siniendum I0 est. Interim quaeritur in rebus specie diversis, an et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In omnibus autem huius generis litibus quaeritur, An etiam hoc y quia nomen, de quo ambigitur, utique in alia re certum est. Sacrilegium eSt, rem Sacram de templo surripere: an et privatam νAdulterium, cum aliena uaeore domi coire: an et in lup nari' Tyrannicidium, occidere tyrannum: an et in mor-11 tem compellere 3 Ιde0que συU.ογισμὸς, de quo postea dicam, velut infirmior est sinitio, quia in hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit 12 haec atque illa. Est et talis finitionum diversitas, ut idem sentiant, . n0n iisdem verbis comprehendant: ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi, et bens enuntiandi, et dicendi secundum rirtutem orationis, et dicendi, quod sit officii. Atque providendum, ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant. Sed de his dispu-13 latur, non litigatur. Opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis, ut, quid sit clarigatio ercti citi; interim notis nomine, videlicet quid sit penus, quid litus. Quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint 14 Quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad

morem dialecticorum sormata conclusio, ut in disputationibus potius arguta verb0rum cavillatrix quam in oratoris ossicio multum allatura momenti. Licet enim valeat in sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum, qui responsuruSest, vel tacere vel etiam invitum id, quod sit contra, cogat 15 lateri: non eadem est tamen eius in causis utilitas. Persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet. Agenti

353쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 3.

vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas' An, si non dixero, Homo est animal mortale rationale , non potero, expositis tot c0rporis animique proprietatibus, latius oratione ducta vel a diis eum vel a mutis discernere 3 Quid Τ quod nec uno modo delinitur res eadem 16 ut lacit Cicero : quid est enim rutyo 3 unirersos ) et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque secerunt. Rarissima enim apud eos reperietur illa ex consuetudine philosophorum ducta servitus test certe servitus) ad certa se verba astringendi, idque faciendum in libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius. Nam est etiam pericul0Sum, cum,17 si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse Videamur; Optimaque est illa media via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur. Etenim, reci peratores, non ea sola vis est, quae ad corpus nostrum Uitamque pervenit, sed etiam multo maior ea, quae, peri culo mortis iniecto, formidine animum perterritum loco sacpe et certo Statu demovet. Aut, cum linilionem praece-18dit probatio, ut in Philippicis Cicero Servium Sulpicium

occisum ab Antonio colligit et in clausula demum ita sinit: Is enim profecto mortem attulit, qui causa mortis fuit. Non negaverim tamen, haec quoque, ut expediet cauSae, esse lacienda, et si quando firma comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio: esse id tum elegans tum etiam sortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis. Eius certus ordo est, quid sit 3 an hoc sit 3 et in 19 hoc sere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut in rem finitionem applices. In eo, quid sit Τ duplex opus est. Nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. Ideo-20que in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus sines, quales utrinque esse optimi poterunt. At in soro providendum, num sorte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio: quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. Ut 21 recte autem finiamus, ita fiet, si prius in animo constituerimus , quid velimus emcere. Sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. Atque ut a notissimo exemplo, quo

354쪽

sit res lucidior, non recedamus: Qui privatam pecuniam 22 de templo surripuit, sacrilegii reus est. Culpa manifesta est: quaestio est, an huic crimini nomen, quod est in Iege, conveniat. Ergo ambigitur, An hoc sacrilegium xit ' Accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoo nomine. Reus, quia privatam Surripuerit, negat esse sacrile-legium sed surtum fatetur. Actor ergo ita finiet, Sacrilegium est surripere aliquid de sacro. Reus ita finiet, Sacr 2 3legium est surripere aliquid sacri. Uterque finitionem alterius impugnat. Ea duobus generibus evertitur, si aut salsa est aut parum plena. Nam illud tertium nisi stultis non acci-24dit, ut nihil ad quaestionem pertineat. Falsa est, si dicas,

Equus est animal rationale; nam est equus animal sed irrationale. Quod autem commune cum alio est, desinet esso proprium. Hic reus salsam dicit esse sinitionem accusatoris. accusator autem non potest dicere salsam rei: nam est

sacrilegium surripere aliquid sacri; sed dicit parum plenum,

25 adiiciendum enim aut eae sacro. Maximus autem usus in

approbando refellendoque fine propriorum ac differentium,

nonnunquam etiam etymologiae. Quae tamen omnia, Sicut in ceteris, confirmat aequitas, nonnunquam etiam coniecturamentis. Etymologia maxime rara est: Quid enim est aliua tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor ori 26tur' Unde eliam nomen ductum est tumultus Circa propria ac disserentia magna subtilitas: ut cum quaeritur, An addictus, qu- Ieae servire, donec solverit, iubet, Semus sit 8 Altera pars finit ita, Servus est, qui est iure in Semi- tufe; altera, qui in servitute est eo iure, quo Servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui servitutem serrit. Quae finiti0, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et disserentibus ad-27 iuvatur, inanis est. Dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure, quo servum. Videamus ergo pr0pria

et disserentia, quae libro quinto leviter in transitu attigeram. SerVus, cum manumittitur, sit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus: servus invito domino Ilibertatem l non c0nsequetur: ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. Propria liberi, quae nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, c0gnumen, tribum, habet haec addictus.

355쪽

ΙΝST. ORATOR. LIB. VII, 3.

Εxcusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc res it Τ Id enim agimus, ut sit causae nostrae conveniens finitio. Potentissima est autem in ea qualitas, An amor insania' Huc pertinebunt probationes, quas cicero dicit proprias esse sinitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus: de quorum argumentorum natura dictum est. Breviter autem pro GCaecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, c0Π-

sequentia complexus est: Ouid igitur fugiebant' Propter metum. Ouid metuebant ' Vim videlicet. Potestis istisvr principia negare, cum eaetrema concedatis' Sed similitudine quoque usus est: Quae vis in bello appellatur, ea in

otio non appellabitur ' Sed etiam ex contrario argumenta mducuntur, ut si quaeratur, Amatorium Venenum sit necne: quia venenum amatorium non sit. Illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis, meos enim semper ado- Iescentes putabo) hic quoque fictae controversiae utar exemplo. Iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut in 3Ilitore coenarent. Unius, qui coenas defusrat, nomem tumulo, quem eaetruaeerant, inscripserunt. Pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se. Dicuntur hi causa mortis fuisse. 32

Hic finitio est accusatoris, Per quem factum est, ut quis perierit, causa mortis est; rei est, Qui fecit quid scisns, per quod perire homini necesse est. Remota finitione accusatori sat est dicere, Causa mortis fuistis; per vos enim factum e3t, ut homo periret; quia . nisi nos illud fecissetis, viveret. c0ntra, Non Statim, per quem factum eSt, ut 33 quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudeae rei capitalis. Nec, undecunque causa fluxit, ibi culpa

est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad coenam inritarit et is cruditate illic contracta decesserit. Nec 3 fuerit in causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, in dolore ferundo infirmitas; denique, si fio

uor fuisset aut prudensior, viveret. Nec mala mente fecerunt; et illo potuit rei eae loro tumuli res eae opere tumultuario suspicari, nun eras monumentum. Qui ergo pu

356쪽

M. FAB. QUINTILIANI

ruri debent, in quibus omnia sunt homicidae praeter

manum

35 Est interim certa sinitio, de qua inter utramque partem convenit: ut Cicero dicit, Maiestas est in imperio atque 36 in omni populi Romani dignitate. Quaeritur tamen, an maiestas minuta sit, ut in causa Cornelii quaesitum est. Sed hic etiamsi similis videri potest finitiva: tamen, quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius flatum reducenda, ad cuius sorte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus. DE QUALITATE. IV. Est autem qualitas alia de summo genere atque ea quidem non simplex. Nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae larma, quaeritur: An immortalis anima' an humana specie deus' et de magnitudine ac numero, Ovaimius sol ' et An unus mundus' duae omnia coniectura qui dem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia 2 sint 3 Haec et in suasoriis tractari solent, ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet: quae sit Oceani naturo, an Britannia insula, nam tum ignorabatur) quanta essterra, quo numero militum aggredienda, in consilium seren dum sit. Eidem qualitati succedunt facienda ac non lacienda: appetenda, Vitanda: quae in suas0rias quidem maxime cadiant sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola disse

3 rentia, quod illic de suturis hic de factis agitur. Item de

monstrativae partis omnia sunt in hoc statu: sactum esse constat, quale sit sactum quaeritur. Lis est omnis aut de

praemio aut de poena aut de quantitate. Igitur genus causae aut simplex aut comparativum. Illic, quid aequum, hic, quistaequius aut quid aequissimum sit, excutitur. Cum de poena iudicium est: a parte eius, qui cauSassi dicit, aut de sensio est criminis aut dimminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio. 4 Desensio longe potentissima est, qua ipsum lactum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, urorem duo rite tuemur, quod fecimus. Partem hanc vocant Hermago

357쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 4.

roi κατ ἀντιληψιν, ad intellectum id nomen reserentes. Latine ad verbum translatam non invenio: absoluta appellatur. Sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. Ιu- 5stum omne continetur natura vel constitutione: natura, quod

secundum cuiusque rei dignitatem. Hinc sunt pietas, fides, 6 continentia et talia. Adiiciunt et id, quod sit par. Verum id

non temere inluendum est. Nam et vis contra vim et talio

nihil habent adversum eum, qui prior secit, iniusti: et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. Illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio: ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. Constitutio est in lege, more, iudicato, pacto. Alterum est defensionis genus, in quo factum per se im- 7

probabile assumptis extrinsecus auxiliis tuemur: id vocanta κατ' αντίθεσιν. Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, assumptiva enim dicitur causa. In quo genere 8 sortissimum est, si crimen causa lacti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. 'Aντεγκλημα dicitur, quia

omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur : Occisus est sed latro; eaecoecatus sed raptor. Est et 9 illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur, neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitale aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius ad-Versarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod sacere nostra causa fas sit: quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse nunquam pol est, in domesticis disceptationibus potest. Nam et filiis paler in iudicio abdicationis et ma-10 ritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet, multum Sua interfuisse. In quo tamen incommoda vitantis meli 0r quam commoda petentis est causa. Quibus similia etiam in vera 11 rerum quaestione tractantur. Nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud Centumviros repetentium ratio est: quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur, utrius culpa divortium lactum sit: quae illic dementiae, hic petendi curatoris. Subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid l2

358쪽

M. FAB. QUINTILIANI futurum fuit. Nam in comparatione malorum boni locum oblinet levius: ut si Mantinus foedus Numantinum sic de sendat, quod periturus nisi id factum esset, suerit exercitus.

Hoc genus αντιστασις Graece nominatur, comparativum nostri Vocant.13 Haec circa de sensionem facti: quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur: proximum est, in alium transferre crimen, Si possumus. Ideoque etiam in hos, qui iam scripti sunt, status visa est cadere translatio. Interdum ergo culpa in hominem relegatur: ut si Gracchus reus laederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tri labunatu videtur, missum se ab imperatore suo diceret. Interim derivatur in rem: ut si is, qui testamento quid iussus non secerit, dicat, per leges id fieri non potuisse. Hoc με

ταστασιν digunt.

Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea esia ut ignorantiae: ut si quis sugitivo stigmata scripserit e0que ingenuo iudicato neget, se liberum esse scisse: aut necessi tatis: ut cum miles ad commeatus diem non assuit et dicit se 15 fluminibus interclusum aut valetudine. Fortuna quoque saepe sub stiluitur culpae . Nonnunquam male secisse nos sed bomanimo dicimus. Utriusque rei multa et manifesta exempla sunt. Idcirco non est eorum necessaria expositio. Si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt: videndum, an minui culpa possit. Hic est ille, qui a quibusdam fieri I 6 solet, status quantitatis. Sed ea cum sit aut poenae auth0n0ris, ex qualitate lacti constituitur, eoque nobis sub h0s esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum reser tur a Graecis. Nam et πηλικοτητα et ποσοτητα dicunt, n0s utrumque appellatione una complectimur.

17 Ultima est deprecatio, quod genus causae pleriqηenegarunt in iudicium unquam venire. Quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum digit, Causa , Cae Sar, mi multas et quidem tecum, dum te in foro tenuiι ratio honorum tuorum; certo nunquam hoc modo, Igno scite, iudices, erravit, lapsus est, non putarit, si uri 18 quam posthac, et cetera. In Senatu vero et apud populum et apud Principem et ubicunque, si iuris clementia est, ha

359쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 4.

het locum deprecatio. In qua plurimum Valent ex ipso. qui

reus est, haec tria in vita praecedere, si innocetis, si bene meritus, si spes in laturum innocenter victuri et in aliquo usu futuri: praeterea, si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel poenitentia videatur satis poenarum dedisse: extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici. In eo tamen, qui co-l9gnoscit, plurimum ponendum, si laus eum misericordis potiusquam reprehensio dissoluti consecutura est. Verum et in iudiciis etiamsi non toto genere causae tamen ex parte magna hic Iocus saepe tractatur. Nam et divisio frequens est, etiamsi secisset, ignoscendum suisse: idque in causis dubiis saepe praevaluit: et epilogi omnes in eadem sere materia versari solent. Sed nonnunquam etiam rei totius hic summa 20 constituta. Iam vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit el0gi0, propterea quod is meretricem amat erit: non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et Centumviri tribuere debeant veniam 3 Sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. Id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc desensionis modo liberari non posse. De praemiis autem quaeruntur duo: An ullo sit dignus, 21

qui petit, an tanto: ex duobus, Uter dignior: ex pluribus,

Quis dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum. Sive alleganda sive comparanda erit, sed personam quoque: nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, VIr an femina, alienus an coniunctus: et locum multipliciter, in22 civi late tyrannis assueta an libera semper: in arce an domi: et quomodo factum sit, ferro an veneno: et quo tempore, bello an pace: cum depositurus esset eam potestatem BII cum

aliquid novi sceleris ausurus. Habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. Similiter liberalitas a quo 23 prosecta sit, refert. Nam in paupere gratior quam in divite dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. Item inquam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam: similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem pluri

360쪽

M. FAB. QUINTILIANI mum est ingenio loci, nec usquam tantum affectus valent 24 Νam conieatura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit: quale quidque videatur, eloquentiae est opus: hic regnat, hic imperat, hic

sola vincit. Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, mulae tractationis, orbarum nuptias indicentium. Nam et sere sic accidit, inventique sunt, qui has materias ossiciorum 2b vocarent. Sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. Nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non secisse Vel bona mente secisse contendunt. Cuius generis exempla sunt multa. Et quid sit dementia ac mala tractatio, sinitur. Nam leges iuris plerumque quaestiones 26 praecurrere solent, et ex quibus causae non fiat status. Quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non 27 permillatur. Abdicationum formae sunt duae: altera criminis

persecti, ut si abdicetur raptor, adulter: altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur lilius, quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet: immutabile est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem: mavult enim pater corrigere quam abdicare: at pro filiis in utroque 28 genere summissam et ad satisfaciendum compositam. A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt: quod

non ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim mu-teria incidere, quae hoc exigat: certe vitandum est, quotiens

29 aliter agi potest. Sed de figuris alio libro tractabimus. Non

dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones: nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut propter

id, qu0d factum est, aut propter id, quod adhuc fieri vel

30 non fieri potest, instituuntur. Et actor in eo, quod lactnmest, liberum habet impetum, sic tamen, ut sactum accuSet, ipsius patris tanquam Valetudine lapsi miseroatur: in eo Vero, cuius libera mutatio est, diu roget et suadeat et novissime dementiam rationi queratur obstare, non mores; quos quanto

SEARCH

MENU NAVIGATION