M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

INST. ORATOR. LIB. VII, 10.

de prima quaestione dicendum: passim, et ut quidque in

mentem Veniet, miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, Verbis legum flandum sit an voluntate: huius ipsius 7 particulae aliquod initium secerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. Hoc est, quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa desinitaque materia. Sed quid 8 una laciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita 7 Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. Tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. Nam quis pictor omnia, quae in 9 rerum natura sunt, adumbrare didicit 7 sed percepta semel imitandi ratione assimulabit, quidquid acceperit. Quis non laber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, secit ΤQuaedam vero non docentium sunt sed discentium. Νam 10 medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit quid quibusque signis providendum, docebit: vim sentiendi

pulsus Venarum, coloris modos, Spiritus meatum, caloris distantiam, quae sua cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare plurima pelamus a nobis et cum causis deliberemus cogitemusque, h0mines ante invenisse artem quam docuisse. Illa II enim potentissima est, quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi assumendum prooemium, ubi

omittendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis: ubi omnino non exponendum: quando a nostris, II quando ab advorsariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus: qua in causa praep0nendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae: quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus: singulis an universis opponenda resul alio: reservandi perorationi an per tolam actionem di Dfundendi assectus: de iure prius an de aequitate dicendum: anteacta crimina an, de quibus iudicium est, prius obiicere vel diluere conveniat: si multiplices causae erunt, quis ordo 13 faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in

372쪽

M. FAB. QUINTILIANI actione recitandae, quae reservandae. Haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, Petendos commeatus, Obsidenda itinera, mari denique ac terra I dividentis. Sed haec in oratione praestabit, cui omnia ansuerint, natura, doctrina, studium. Quare nemo expectet, ut alieno tantum labore sit disertus. Vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, lacienda Sua cuique Vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec sed in promptu 15 habenda, nec lanquam tradita sed tanquam innata. Nam via demonstrari potest, Velocitas sua cuique: verum ars Satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio: nostrum est 16 uti eis scire. Neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius: qui non modo ut sint Ordine collocali, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perlu-17ceat: corpus sit, n0n membra. Quod ita continget, si et, quid in quoque conveniat, Viderimus, et ut verba Verbis applicemus, non pugnantia sed quae invicem complectantur. Ila res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum pri0ribus ac sequentibus se copulaque tenebunt, ac videbitur non solum composita oratio sed etiam continua. Verum longius sortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.

LIBER VIII.

Lihro octavo haec continentur: De virtute elocutionis. De perspicuitate. De ornatu. De generibus sententiarum. De tropi S.

DE VIRTUTE ELOCUTIONIS. Prooemium. I is sere, quae in proximos quinque

libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per Omnes numeros penitus cognoscere ad Summam scientiae necessarium est, ita incipientibus

373쪽

ΙΝST. ORATOR. LIB. VIII, PROOEM.

hrevius ac simplicius tradi magis convenit. Aut enim dissi- 2 cultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent: aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum. tractatu rerum atteruntur: aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur: aut quasi ad certas quasdam dicendi leges alligati conatum omnem reformidant.

Unde existimant accidisse, ut, qui diligentissimi Artium 3 scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. Via tamen opus est incipientibus sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. Eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia, quae placent, remota resutandi cetera mora. Sequentur enim discipuli, quo duxeris. Mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. Iidem primo solum iter cre- dant esse, in quod inducentur, post illud cognituri etiam optimum. Sunt autem neque obscura neque ad percipiendum dissicilia, quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt. Itaque in toto artis huiusce tractatu bdifficilius est iudicare, quid doceas, quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is, qui instituetur, non repugnaverit,

pronum ad cetera habiturus est cursum. Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut 6 ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et Virtutem esse: materiam eius res omnes, de quibus dicendum esset: eas in tribus sere generibus, demonstrativo, deliberativo, iudicialique reperiri: orationem porro omnem constare rebus et verbis: in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utraque collocationem, quae me-m0ria conplecteretur, actio commendaret. Oratoris officium, 7

docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum affectus pertineret, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere. Quaestiones alias infinitas, alias 8 unitas, quae personis, locis, temporibus continerentur. In

374쪽

M. FAB. QUINTILIANI omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. His adiiciebamus, demonstrativam laude ac vituperatione constare. In ea, quae ab ipso, de quo diceremus, quae

post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu hon 9 glorum utiliumque constare. Suasoriis accedere tertiam partem ex c0niectura, possetne fieri, et an esset suturum, de

quo deliberaretur. Hic praecipue diximus Spectandum, quis, apud quem, quid diceret. Iudicialium causarum alias in singulis alias in pluribus controversiis consistere, et in quibusdam intentionem modo: depulsionem porro omnem infitiatione duplici, lactumne et an hoc factum esset, praeterea 10 de sensione ac translatione constare. Quaestionem aut exscripto esse aut ex facto: sacto, de rerum fide, proprietate, qualitate: scripto, de verborum vi aut voluntate: in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quaeque aut scripti et voluntatis aut ratiocinativae aut ambiguitatis aut 11 legum contrariarum specie continentur. In omni porno causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione proposita confirmari, resutari, per- 2 oratione aut memoriam refici aut animos moveri. His argumentandi et afficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit. certa quaedam via est, et in qua mulla etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec, de quibus dixi, non tam inventa a praecept0ribus quam, cum fierent, observata esse videantur. 13 Plus exigunt laboris et curae, quae sequuntur. Hinc enimiam elocutionis rationem tractabimus, partem 0peris, ut inter omnes oratores convenit, dissicillimam. Nam et M. Antonius, cuius supra habuimus menti0nem, cum a se disertos Sisos erae multos, ait, eloquentem neminem: diserto salis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium 14 esse eloquentissimi. Quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso: certum est

et his et prioribus eam desideratam, quia difficillima suit. Et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem pru-Ibdentis hominis putat, eloquentiam Oratoris. Ideoque prae-

375쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, PROOEM.

cipue circa praecepta partis huius laboravit. Quod eum merito fecisse, etiam ipso rei, de qua loquimur, n0mine palam

declaratur. Eloqui enim hoc est, omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perserre: sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti. Hoc itaque maxime docetur, hoc nullus 16 nisi arte assequi potest, hic studium plurimum adhibendum: hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur: hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera

ipsa dicendi aliis alia potiora. Neque enim Asiani aut quo-17cunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaVerunt, ne quo, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt: sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires desuerunt, ut appareat in hoc et vilium et

virtutem esse dicendi. Non ideo tomen sola est agenda cura verborum. Occur-18ram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc consessionem meam, resistam iis, qui, OmlSSarerum qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed

cum Sequitur non cum assectatur. Corpora sana et integri 19 sanguinis et exercitatione stirmata ex iisdem his speciem accipiunt, ex quibus Vires, namque et colorata et astricta et Iacertis expressa sunt: at eadem si quis volsa atque lacata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore. Et mcultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco VerSu testatum est, auctoritalem: at muliebris et luxuriosus non corpus exornat sed delegit mentem. Similiter illa trans Iucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas esseminat, quae illo verborum habitu vestiuntur. Curam ergo Verborum rerum Volo esse sollicitudinem. Nam plerumque optima 21 rebus cohaerent et cernuntur suo lumine: at n0s quaerimus illa , tanquam lateant seseque subducant. Ita nunquam putamus circa id esse, de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim asserimus. Maiore animo aggredienda 22 eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues p0lire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.

376쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Sed evenit plerumque, ut in hac diligentia deterior

23 etiam fiat oratio. Primum, quia gunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate prosectis similia. Nam illa, quae curam latentur, et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id, quod sensus obumbrant et velut laeto gra-24mine gala strangulant. Nam et, quod recte dici potest, circumimus amore verborum et, quod satis dictum est, repetimus et, quod uno Verbo patet, pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere. Quid Z quod nihil iam proprium placet, dum psrum creditur disertum, qu0d 25 et alius dixisset Τ Α corruptissimo quoque poetarum figuras

seu transrationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. Atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel marimum esse a vulgatu genere orationis atque a consuetudine communis 26 sensus abhorrere. Sed ille durus atque ineruditus: nos melius, quibus sordet omne, quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia. Quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus: quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita labo-27randum est: omnis studiorum Ductus amissus est. Atqui pIerosque videas haerentes circa singula, et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. Quod si idcirco fieret, ut semper optimis uterentur. abominanda tamen haec infelicitas erat, qua is et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et dissidentia. 28Miser enim et, ut sic dicam, pauper Orator est, qui nullum Verbum aequo animo perdere potest. Sed ne perdet quidem, qui rationem eloquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haeo omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in pr0mptu 29 sint et ante oculos. Namque hoc qui secerit, ei res cum nominibus suis occurrent. Sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita. Namque ista quae'

rendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus. Alioqui sicut, qui patrim0nium

377쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 1.

non pararunt, Sub diem quaerunt: ita in oratione . qui non satis Iaborarunt. Si praeparata vis dicendi suerit: erunt in Dossicio, sic ut non requisita respondere sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus Requi.

Tamen in hac ipsa cura est aliquid satis. Nam Latina, signi-3Isicantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus 7 Quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid, quod sit magis antiquum, remotum, inopinatum: nec intelligunt, iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur. Sit igitur cura elocutio-32nis quam maxima, dum sciamus tamen, nihil verborum causa esse laciendum, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta: quorum ea sunt maxime probabilia, quae sensum animi nostri optime promunt atque in animis iudicum, quod volumus, efficiunt. Ea debent praestare sine dubio et admirabilem et 33 iucundam orationem: verum admirabilem non sic quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta. I. Igitur, quam Graeci φρασιν vocant, Latine dicimus elocutionem. Ea spectatur verbis aut singulis aut coniunctis. In singulis intuendum est, ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata: in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata. Sed ea, quae a de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, executi sumus. Verum illic tantum, ne vitiosa essent, praecepimus: hic non alienum est admonere, ut sint quam minime peregrina et externa. Multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias, quos curiose potius loqui dixeris quam Latine: quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, annotata unius assectatione verbi, hospitem dixit, nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur. Et in Tito Livio, 3

mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem. Quare, si fieri potest et verba omnia et vox

linius alumnum urbis oleant, ut oratio Romana plane videatur, non civitate donata.

378쪽

M. FAB. QUINTILIANI DE PERSPICU ΙΤΑΤΕ. II. Perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non 2 semper utemur. Nam et obscena vitabimus et sordida et humilia. Sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In quo Vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia, quae sunt in usu, etiamsi causae necessitas Postulet, reformident: ut ille, qui in actione Ibericas herbas, se solo nequicquam intelligente, dicebat, nisi irridens hane vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indi-3 casset. Nec Video, quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id, quod vitabat. In hac autem proprie talis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at, quod ei c0ntrarium, est

vitium. Id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos

vocatur: quale est, , tantum sperare dolorem; aut,

quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone annotavi, mortem ferre; aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum eSt, de cruce verba ceciderunt. Non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denomi-5 nala. Nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur: qui pilum aut sudem, appellatione privatim sibi assignata caret: et ut, lapidare quid sit, manifestum est: ita glebarum testarumque iactus non habet nomen. Unde abusio, quae κ/ά-6 χρησις dicitur, necessaria. Translatio quoque, in qua Vel

maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad nomen sed ad vim significandi refertur, nec auditu sed intellectu perpendenda est. 7 Secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt eiuS-dem nominis, id, unde cetera ducta sunt: ut verteae est con-t 0rta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter nexum capillorum pars summa capitis, ex hoc idquod in montibus eminentissimum. Recte dixeris haec omnia 8 vertices: proprie tamen, unde initium est. Sic soleae et turdi pisces. Et tertius est huic diversus m0dus, cum res

379쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 2.

communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie naenia et tabernaculum ducis augurale. Item, quod commune est et aliis nomen, intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et renates novicios et Corinthia aera; cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes

Corinthium. Sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur. At illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam lau- 9 dari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius: ut Cato dixit, C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse; ut Virgilius deductum coermen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum. In quo modo illud quoque est a quibusdam tra-10ditum proprii genus ex appositis epitheta dicuntur) : ut Dulcis musti et Cum dentibus albis. De quo genere alio loco dicendum est. Etiam quae bene translata sunt, propria dici solent. Interim autem, quae sunt in quoque praecipua , pro-II prii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes Cunctator est appellatus. Possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis: intellectum enim adiuvant. Ego tamen libentius emphasin retulerim ad ornatum orationis, quia non, ut intelligatur, essicit, sed ut plus intelligatur. At obscuritas fit etiam verbis ab usu remotis: ut si 12 commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his, quae inde contraxerit, quod non intelliguntur. Hinc enim aliqui famam eruditionis assectant, ut quaedam soli scire videantur. Fal-I3Iunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut Atabulus ventus et navis saccaria et in malo Cosanum. Quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut in his,

quae homonyma vocantur: ut, Taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur. Plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione 14 sermonis et plures m0di. Quare nec sit tam longus, ut eum

380쪽

M. FAB. QUINTILIANI prosequi non possit intentio, nec traiectione ultra modum hyperbati finis eius disseratur. Quibus adhuc peior est mixtura Verborum, qualis in illo versu Saaea vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras. 15 Etiam interiectione qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi, quod interponitur, breVe est.

Nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum

dixisset, Nec vanos horret Strepitus, compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit, Tum, Si qua sonum procul arma dedere, Stare loco neScit. 16Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit: ut Chremetem audiri percussisse Demean; sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem librum scribentem. Nam etiamsi librum ab homine scribi patet: male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso suit. 17 Est etiam in quibusdam turba inanium Verborum, qui, dum communem loquendi morem reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, quae dicere nolunt: ipsam deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit, e X-18 tendunt. In hoc malum a quibusdam etiam laboratur: neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam, fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare, quae dicerent, iuberet, Graeco verbo utens σκοτισον. Unde illa scilicet egregia laudatio: Tanto melior; ne ego quidem in-19tellari. Alii, brevitatem aemulati necessaria quoque orati0ni subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos, quae dicere Velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant. At ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit. Quidam, emutatis in perversum dicendi figuris, idem

20 vitium consequuntur. Pessima Vero sunt αδιανοητα, hoc eSt, quae verbis aperta occultos sensus habent: ut Cum ductus

SEARCH

MENU NAVIGATION