M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 9.

prehenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire. DE OFFICI 0 GRAMMΛTICI. IX. Et finitae quidem sunt partes duae, quas haec pro sessio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia

quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. Igitur 2 Aesopi fabellas, quae sabulis nutricularum proxime succedunt, narrare germone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis Verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. Quod δOpus etiam consummatis pro sessoribus dissicile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, sorma diVersa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur. Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae,

quod est positum in voce simplici, Dirit iIle, aut, Dicere

solebat; alterum, quod est in respondendo, Interrogatus ille, Vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dirisset aliquid: res fecisset. Etiam 5 in ipsorum lactis esse chriam putant, ut males, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percus3it et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo, quem ritulum assumerat ferre, torvm ferebat. In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam lactorum quam dictorum ratio est. Narratiunculas a poetis celebratas no-6titiae causa non eloquentiae truciandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis secerunt: Graeci magis operum suorum et Onera

et modum norunt.

72쪽

M. FAB. QUINTILIANI AN ORATORI FUTURO NECESSARIA SIT PLURIUM ARTIUM c0GNIΤl0. X. Haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod inlinitum erat, sed ut maxime necessaria: nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, Strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quam

2 Nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse persectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae: an sint huic operi 3 necessariae, quaeritur. Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendumve sententiam pertinet, Scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint 7 Aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui 4 citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit 7 Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles laro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro Dequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla 5 parte cessantis. Nam et sapientem sormantes eum, qui Sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione coelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut crocodilinae possint sacere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat 6salli. Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geo metres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. Nisi sorte antidotos quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli eorum similis est, quibus conStat, 7 sed proprias vires ex omnibus sumit; et muta animalia

73쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 10. 47 mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario norum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si

Oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat: quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proserunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque Sentiuntur. ,, Fuit aliquis sine his disertus 8at ego oratorem volo. Non multum adiiciunt: sed utique non erit totum, cui vel parva deerunt, et optimum quidem hoc esse conveniet: cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deliciat animus Τ Natura enim persectum oratorem esse non

prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.

DE MUSICK. Atque ego vel iudicio veterum poteram esse conten-9tus. Nam quis ignorat musicen ut de hac primum loquao tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur mittam alios) Orpheus et Linus:

quorum utrumque diis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non seras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est. Itaque Timagenes auctor est, Om-10nium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. Iopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera Τ Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam. Quod si datur, erit etiam ora-11

tori necessaria. Siquidem ut diximus) haec quoque pars,

quae ab oratoribus relicta a philosophis est Occupata, nostri operis suit, ac sine omnium talium scientia non potest esse persecta eloquentia. Atque claros nomine sapientiae 12 viros, nemo dubitaverit, studiosos musices suisse: cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata: nec illa modo con-

74쪽

M. FAB. QUINTILIANI tenti dissimilium concordia, quam Vocant αραονίαν, SDnum

13 quoque his molibus dederint. Nam Plato, curn in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. Quid de philosophis loquor, quorum sons

14 ipse Socrates iam senex institui lyra nun erubescebat 7 Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae laciunt: quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis

15 gloria ceteris praestat i Non igitur frustra Plato civili viro,

quem πολιτικον vocant, necessariam musicen credidit. Et eius Sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac suere sententia, ut existimarent, Sapientium aliquos nonnullum operam his studiis accommodaturos.

Et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, 16 musices disciplinam probavit. Atque eam natura ipSa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, siquidem et remigem cantus hortatur: nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum saligulio 17 quamlibet se rudi modulatione solatur. Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt. Siquidem Archytas atque Aristoxenus etiam subiectam grammaticen muSi eae puta Verunt : et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capili libros eius, cum more-18retur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet: et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se eae musice scire nisi litteras consilietur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti Isilium patri velut rationem impendiorum, quae in educalionem contulerit, expo-1 ens: psaltis se et geometris multa dicit dedisse. Unde etiam ille mos, ut in conviviis post coenam circumferretur

75쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 10.

lyra: cuius cum se imperitum Themistocles consessus esset, ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior. Sed mveterum quoque Romanorum epulis sides ac tibias adhibere moris suit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Qua a cum omnia sint a Numa rege instituta, laciunt maniles tum , ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantum illa recipiebat aetas, desuisse. De-21nique in proverbium usque Graecorum celebratum est, Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, dis-22 seramus. Νumeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ρυθμον et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec Omnia Oratori necessaria: quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad si exus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet 7 Nisi sorte in carminibus tantum et rain canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio Vocum, in agendo supervacuum est: aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice. Namque et voce et modulatione grandia 2 elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur assectibus. Atqui in25 Orando quoque intentio vocis, remissio, sexus pertinet admovendos audientium affectus, aliaque et collocationis et vο-cis ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus: cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, duci animos in diversum habitum gentiamus. Corporis quoque actus et decens motus, 26 qui dicitur ευρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest, in quo pars actionis non minima consistit: qua de re sepositus nobis est locus. Age, non habebit imprimis 27 curam vocis orator' Quid tam musices proprium 7 Sed ne haec quidem praesumenda pars est. Uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam tonarion vocant, modos, quibus deberet in-

76쪽

M. FAB. QUINTILIANI

28 tendi, monstrabat. Haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti prosuit. Libet propter quosdam imperitiores etiam crastiore, ut Vocant, 29 Musa dubitalionem huius utilitatis eximere. Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musicet ac si quis tam caecus animi est, ut de aliis dubitet: illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum 30 praeciperem. Cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit: non est committendum , ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine. 31 Quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat: B pertius tamen profitendum puto. non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis essem in ala et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit: sed qua laudes sortium canebantur, quaque ipsi sortes canebant: nec psalteria et spadicas, etiam Virginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque a D32 sectus plurimum valet. Nam et Pythagoran accipimus concitatos ad vim pudicae domui asserendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse: et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur insantibus, alle-33 ctationi suum quoddam carmen assignat. Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest: quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient 7 DE GΕ0MΕΤRIA. 3 In geometria partem latentur esse utilem teneris aetatibus. Agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt; sed prodesse

eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint sed cum

77쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 10.

discatur, existimant. Id vulgaris opinio est. Nec sine35 causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dedorunt. Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas: numerorum quidem notitia non oratori modo sed cuicunque saltem primis litteris erudito necessaria est. In causis vero frequentissime versari solet: in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus. Illa vero linearis ratio et ipsa quidem ca-36dit frequenter in causas, si de terminis mensurisque sint lites: sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratorineo gnationem. Primum ordo est geometriae necessarius: 37

nonne et eloquentiae 3 Ex prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo facimus Iuuii 3 illa propositarum quaestionum conclusio non sere tota constat syllogismisy Propter quod plures invenias, qui dialecticae similem quam qui rhetoricae latea Gur hanc

artem. Verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam

probabit dialectice. Nam et syllogis ruis, Si res poscet, ute- 38tur et certe enthymemate, qui rhetoricus est sγllogismus. Denique probationum quae sunt p0tentissimae γραμμικαὶαποδείγις vulgo dicuntur: quid autem magis Oratio, quam probationem petit 7 Falsa quoque veris similia geometria Mratione deprehendit. Fit hoc et in numeris per quasdam, quas ψευδογραφίας vocant, quibus pueri ludere solebamus.

Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: Quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod his lineis continetur, par sit necesse est 3 At id falsum est. Nam pluri-40mum refert, cuius sit sormae ille circuitus: reprehensique a geometris sunt historici, quia magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma persectissima ita capacissima est. Ideoque illa 41 circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime persecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat. Rursus quadrata triangulis,

iri ungula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. Sed 42 alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis ge-

78쪽

M. FAB. QUINTILIANI quamur experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere, non sere quisquam est qui ignoret, et qui sit cir-43cuitus et quantum campi claudat colligere expeditum. At centeni et Octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae saciunt. Id si computaro quem piget. brevioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes, quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint: ex illo, quod amplectuntur,44 quartam deducent eodem circumductu. Si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur: quae circumibit autem linea eiusdem spatii erit, cuius ea, quae centum continet. Ita quidquid formae quadrali detraxeris,

45 amplitudini quoque peribit. Ergo etiam id fieri potest, ut

maiore .ircuitu minor loci amplitudo cludatur. Ilaec in planis. Nam in collibus vallibusque etiam imperito patet si plus soli esse quam coeli. Quid Τ quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi 7 in qua, cum siderum

certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnunquam 47 pertinere ad Oratorem potest. An vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis

metu liberavit: aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae desectione disseruit, ne velut prodigio divinitus sacto militum animi terrerentur, non videtur u Sus

Messe oratoris officio 7 Quod si Nicias in Sicilia scisset,

non eodem consusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum prodidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici, transeamusque, quod Archimedes 49 unus obsidionem Syracusarum in longius traxit: illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere:

ut, si est oratori quod proximus demonstrabit liber) de

79쪽

INAT. ORATOR. LIB. I, 11. 53 omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit Orator.

DE PRIMA PR0NUNTIATl0NIS ΕΤ GESTUS INSTITUTI0ΝΕ.M. Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua

pronuntiandi scientiam laturus orator desiderat. Non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut semineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere. Nec vitia ebrie- 2iatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat affectum: quae neque oratori sunt necessaria et mentem, praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt. Nam frequens imitatio transit 3 in mores. Ne gestus quidem Omnis ac motus a comoedis petendus est. Quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator: plurimum tamen aberit a scenico, nec Vultu nec manu nec excursionibus nimius.

Nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars

esse videatur.

Quod est igitur huius doctoris officium Τ Ιmprimis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba. ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. Quarundam enim

vel exilitate vel pinguedine nimia laboramus, quasdam Velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. Quippe Rho litterae, qua SDemosthenes quoque laboravit, Labda succedit quarum vis est apud nos quoque): et cum c ac similiter G non valuerunt, in T ac D emolliuntur. Ne illas quidem circa 6 S litteram delicias hic magister seret, nec verba in faucibus patietur audiri, nec oris inanitate resonare, nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumlinire, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt. Sic appellatur sonus tibiarum, quae prae-7 elusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt. Curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant: ut 8 par sibi sermo sit: ut, quotiens exclamandum erit, lateris eo natus sit ille non capitis: ut gestus ad vocem, vultus adgestum accommodetur. Observandum erit etiam, ut recta9

80쪽

M. FAB. QUINTILIANI

sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti interrum oculi, inclinata utrolibet cervix. Nam frons pluri-10bus generibus peccat. Vidi mullos, quorum supercilia ad

singulos vocis conatus allevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tende-11rent, altero paene oculus ipse premeretur. Inlinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est:

et nihil potest placere quod non decet.

12 Debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua conci latione consurgat

ira, qui siexus deceat miserationem. Quod ita optime sa- ciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc ma-13xime idoneos, id est, actionibus similes. Iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam 14 quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. Et haec,

dum infirma aetas maiora non capiet: ceterum, cum legere Orationes oportebit, cum Virtutes earum iam sentiet: tum mihi diligens aliquis ac peritus assislat, neque solum lectionem sormet verum ediscere etiam electa ex his cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, Vocem, memoriam eX

erceat.

15 Ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. Non de his loquor, quibus pars

vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt, hos enim abesse ab eo quem instituimus16 quam longissime velim: sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque sormantur: ut recta sint brachia, ne indoctae rusticaeve manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia cor-17poris inclinatione dissideant. Nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod sacere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia. quae est, ut nomine ipso declaratur, Ieae gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone

SEARCH

MENU NAVIGATION