M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 9.

patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerynt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione. Turpis voluptas et inhumana et 10 nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam de sensionem. Sed neque alia multa ad arbitrium eorum lacienda sunt; hoc quidem quis

hominum liberi modo sanguinis sustineat, petulans e8se ad alterius arbitrium 7 Atqui etiam in advocatos partis adver- usae libenter nonnulli invehuntur: quod, nisi si sorte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et

cum ipsi qui dicit inutile nam idem iuris responsuris datur),

tum causae contrarium, quia plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis virium est, contumelia augetur. Su-12 per Omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et si dei assert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris. Frequenter etiam species liberta-13tis deducere ad temeritatem solet non causis modo sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam. Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo

populus offenderetur. Sed quod ille de populo, id ego de

omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere. Nam quae fortia, dum dicuntur, videbantur, Stulta, cum laeSerunt,

vocantur.

Nunc, quia varium sere propositum agentium suit, et 14 quorundam cura tarditatis quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit: quem credam sore in hoc Oratoris modum, tradere non alienum videtur. Afferet ad dicendum curae 15 semper quantum plurimum poterit. Neque enim hoc solum negligentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures, quam quibus Suffecturum se sciat. Dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes 16 ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primae actiones

aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint: at cum prolinus respondendum est: omnia parari n0n p0ssunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat

Duilige

592쪽

M. FAB. QUINTILIANI scripsisse, si alia ex diverso, quam opinati fuerint, occurre 17rint. Inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit: quod si fiat: non cohaeret

nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibgῆ. 18 sed ipsa coloris inaequalitate detegitur. Ita nec litier est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim, quae Scripta sunt, retinent animum, non Aequuntur Itaque in his actionibus omni, ut agricolae dicunt, pectes stan-19 dum est. Nam cum in propositione ac resutatione cauSn consistat: quae nostrae partis Sunt, scripta esse possunt: quae etiam responsurum adversarium certum est, est enim ali quando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum afferre possumus, ut causam bene noverimus: alterum ibi 20 sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus. Licet tamen praecogitare plura et animum ad Omnes casus componere , idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed sive in respondendo fuerit subi ludicendum, sive quae alia eXegerit ratio, nunquam Oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et stu-21 dium et exercitatio dederit vires etiam lacilitatis: quemque

armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deliciet: nec se unquam propter hoc oneri subtrahel modo sit causae discendae tempus: nam cetera Semper sciet.

DE GEΝERE DICENDI.X. Superest, ut dicam de genere Orationis. Hieerat propositus a nobis in divisione prima locus tertius: nam ita promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum.

Cum sit autem rhetorices atque oratoris opus Oratio pluresque eius sormae, sicut ostendam: in omnibus his et ars est et artifex, plurimum tamen invicem disserunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus elo-2 quens Attico. Suos autem haec Operum genera, quae dico. ut auetores sic etiam amatores habent: atque ideo nondum est perseolus orator ac nescio an ars ulla, non s0lum quia

593쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 10.

aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma PIacuit, partim condicione vel temporum Vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito. Primi, quorum qui-3dem Opera non Vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, qu0rum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut suturae mox artis primordia maximis, qui post eos extiterunt, auctoribus praeserant, pr0prio qu0dam intelligendi, ut mea opinio seri, ambitu. Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. Nam Zeuxis 5 plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque sorma etiam in seminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem Vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur. Floruit autem circa Phi- 6 lippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίας vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex suit. Similis in statuis disserentia. Nam duriora et Tu-7scanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida calamis, molliora adhuc supra dictis Myron secit. Diligentia ac decor in Polycleto supra ceteros, cui quanquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse p0ndus putant. Nam ut humanae sormae decorem addiderit 8Supra Verum, ita non explevisse deorum auctoritalem videtur. Pu in aetatem quoque graviorem dicitur refugisse nihil ausus ultra leves genas. At quae Polyclevi desuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur. Phidias tamen diis quam hominibus 9

594쪽

M. FAB. QUINTILI Iemciendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid

etiam receptae religioni videtur: adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem LSgippum ac Praxitelen accessisse optime affirmant. Nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et suit similitudinis quam pulchritudinis amantior. 10 In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora. alioqui magnam iam ingenii vim prae se serentia. Ηino sinι Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu liceι Polygnotos vel Callonas appelles. Mediam illam sormam te-11 neant L. Crassus, Q. Hortensius. Tum deinde emores calnon multum inter se distantium tempore oratorum ingens

proventus. Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, Sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus: in iis eliam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Asri, iucunditatem 12 Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi. At M. Tullium

non illum habemus Euphranorem circa plurium artium species praestantem sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum. Quem tamen et suorum h0mines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod 13 procul absit, Viro molliorem; postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non resp0nsurum invaserunt. Ille tamen, qui ieiunus a quibusdam atque aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit. Falsum utrumque, sed tamen illa mentiendi propior 1 occasio. Praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut ali Migenam et parum studiosum devinctumque illis legibus insequebatur; unde nunc quoque aridi ei

595쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 10.

exucci et exangues. Hi sunt enim, qui suae imbecillitati sa-15 ni tatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendunt; qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem serre non possunt, umbra magni n0minis delitescunt. 0uibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit: tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.

Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque 16 Asianos suit, cum hi pressi et integri: contra insati illi et inanes haberentur: in his nihil superflueret: illis iudicium

maxime ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates inguente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu c0eperint enuntiare ac deinde perseverarint. Mihi autem orationis disserentiam secisse et di-17 centium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria in stata est. Tertium mox, qui haec dividebant, adie-18cerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis aliquid auctoris. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat 19 locum, intulit eo studia Athenarum, quae, Velut sata quaedam coelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi non sine pondere tamen neque sontibus puris neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur. Nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus 20 Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre tergumque: ita ingeniorum plurimae sormae. Quapropter mihi salii multum videntur, qui solos esse 21 Atticos credunt tenues et lucidos et significantes et quadam

eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. Nam quis erit hic Atticus 3 Sit Lysias:

hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum.

Non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. Interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit. Nihil 22

Diuilige

596쪽

M. FAB. QUINTILIANI

enim tam est Lysiae diversum. Negabunt. At eius scho Iaprincipes oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus 3 Certe. At plus indulsit voluptati. Τranseo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum Antiphontem: quos, ut homines, inter se genere similes dis-23 serentes dixeris specie. Quid ille, cuius modo secimus mentionem, Aeschines 3 nonne his latior et audentior et excelsior 3 Quid denique Demosthenes 3 non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, co myositione superavit 7 non insurgit locis3 non siguris gaudet 7 non translationibus nitet' non oratione ficta dat tacentibus vocem '24 non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae Satis manifesto docet, praeceptorem eius Platonem suisse' quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum Τ Quid Periclea 7 similemne credimus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et coelesti Dagori comparant2b Comici, dum illi conviciantur 7 Quid est igitur, cur in iis demum, qui tenui Venula per calculos suunt, Atticum saporem pulent 7 ibi demum thymum redolere dicant 7 Quos ego existimo, si quod in his finibus uberius invenerint solum sertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus. quam acceperit, seminis reddat; quia hanc eius terra E sideae 26 Menander eludit. Ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis Videntur, adiecerit. ut affectus concitatius moveat, audiam dicentem, Non fecit

hoc Demosthenes' et si quid exierit numeris aptius fortasse non possit: sed tamen si quid exierit) non erit Atticum lMelius de hoc nomine sentiant credantque, Attice dicere

esse optime digere. 27 Atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim. Latina mihi sacundia, ut inventione, di spositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram alteram consonantem

597쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 10.

quihus nullae apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur. Quod cum contin-28git: nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in I hyris et Zephyris. Quae si nostris litteris scribantur: surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedent tristes et horridae, quibus Graecia caret. Nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humanam voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium esstanda est: quae, etiam cum vocalem proxima accipit quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantem frangit ut in hoc ipso frangit, multo sit horridior. Aeolicae quoque litterae, qua servum cervum Me dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur. Duras 30 et illa syllabas lacit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi vocales est utilis, alias supervacua, ut equos hac et equum Scribimus: cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. Quid Z quod pleraque nos illa quasi 3 is mugiente littera cludimus M, qua nullum Graece verbum cadit: at illi ny iucundam et in sine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. Quid ' quod syllabae nostrae in B litteram et D inni-32tuntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem sed lamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo. Sed accentus quoque, cum 33 rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus: quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec fiexa circumducitur sed in gravem vel duas graves cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut n0stri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent. His illa potentiora, quod res 34plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit trans-serre aut circumire: etiam in iis, quae denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit: at illis non verborum modo, sed linguarum etiam inter se disserentium copia est.

Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Al-35

598쪽

M. FAB. QUINTILIANItici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem et parencopiam. Quod si negatum est: sententias aptabimus iis vocibus, quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut nox dicam pinguioribus, sortioribus certe Verbis miscebimus, ne 36virtus utraque pereat ipsa confusione. Nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur. Permovendi omnes assectu R erunt oratio translationum nitore illuminanda. Non p0SSumus esse tam graciles: simus sortiores. Subtilitate vincimur: valeamus pondere. Proprietas penes illos est certior: copia vin-37 canius. Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent: nos plerumque maioribus velis moveamur, validior spiritus nostros sinus tendat: non tamen alto semper seramlit.

nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet

vada accessus: ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo 38 mea cymba non sidat, inveniam. Neque enim, Si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo elideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime p0ssumus; pos sumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, verb0rum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus coll-39dieiida est. Annon in privatis et acutus et non asper et nollindistinctus et non supra modum elatus M. Tullius 3 non in

M. Calidio insignis haec virtus 7 non Scipio, Laelius, Cato ille loquendo velut Attici Romanorum fuerunt 7 Cui porro nollsatis est, quo nihil esse melius potest Τ40 Ad hoc quidam nullam esse naturalem putant eloquell-tiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis. servis loquamur, content O p mere animi voluntatem nihilque et arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit adiectum, id esse assectationis et

ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia Verborum, quibus solum natura sit ossit 41cium attributum, servire sensibus: Sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit con

cessa hominibus, abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pIuribus

599쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 10.

at alienis verbis, cum sua cuique sint assignata nominal Dique antiquissimum quemque maxime Secundum naturam lixisse contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiamsi arcius, simili tamen ratione, salsa et impropria virtutes

iacentes. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non im procul, quam sit a quibusdam, recedendum a propriis tque communibus. Si quis tamen, ut in loco dixi composi-A3onis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius

cliecerit: non erit hac calumnia reprehendendus. Nam mihil iam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris aliam iri eloquentis Oratio: cui si res modo indicare satis esset: ihil ultra verborum proprietatem elaboraret: sed cum de eat delectare, movere, in plurimas animum audientis spe-:ies impellere: utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab

adem nobis concessa natura. Nam et lacertos exercitatione 44 bonstringere et augere Vires et colorem trahere, naturale

At. Ideoque in omnibus gentibus alius alio lacundior habe-ur et loquendo dulcis magis. Quod si non eveniret: omnes ures essent, et idem omnes deceret: at loquuntur et servant ersonarum discrimen. Ita, quo quisque plus emicit dicendo, Oc magis secundum naturam eloquentiae dicit. Quapropter bie illis quidem nimium repugno, qui dandum putant nonnihil

tiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque essertius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligantum puto. Atque id fecisse M. Tullium video, ut cum omnia utilitati tum partem quandam delectationi daret: cum et ipsam 8e rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris. Nam

hoc ipso proderat, quod placebat. Ad cuius voluptates nihil 46 equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem

dicamus plures. Neque enim non fieri potest salva tragia tione causae et dicendi auctoritate, si non crebra haec lumina et continua suerint et invicem osse cerint. Sed me ha-47ctenus cedentem nemo insequatur ultra. Do tempori, ne hirtainga sit, non ut serica: ne intonsum caput, non in gradusntque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem reseras, eadem speciosiora quoque Sint, quae honestiora. Ceterum hoc, quod vulgo sententias voca

Diuilige

600쪽

M. FAB. QUINTILIANI

mus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non lait apud Ciceronem enim invenio) dum rem continearit et id pia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget. Feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent. 49 At sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicen permittant, a componendis tamen orationibus excludendi arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactu est omittendus, quod plures eruditorum aliam esse dicendrationem aliam scribendi pulaverunt: ideoque in agendo ela rissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteri reliquisse, ut Periclem, ut Demaden, rursus alios ad comp0nendum optimos actionibus idoneos non suisse, ut Isocraten bu praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse duces' dosque animos imperitorum: at quod libris dedicatur eι is exemplum editur, tersum ac limatum et ad legem ac regulam comp0situm esse oportere, quia veniat in manus doctorum

5s et iudices artis habeat artisiices. Quin illi subtiles ut simi libus multis persuaserunt) magistri παραδειγμα dicendo, ἐν

scribendo esse aptius, tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. Itaque nullas non . ut opinor, debet habere, virtutes dico, non vitia.

Nam imperitis placere aliquando quae viliosa sint, Scio. θορ52 disserent igitur 7 Quod si mihi des consilium iudicum sapied

tum, perquam multa recidam ex Orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim affectus omnino movendi erunt, nec aures dele clatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse

apud tales Aristoteles existimet: non enim trahentur his illi sapientes: proprie et signissipanter rem indicare, probatio 53nes colligere, satis est. Cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sententiam indocti saepius atque interim rustici: omnia, quae ad obtinendum, quod intendi mus, prodesse credemus, adhibenda sunt: eaque et cum ei cimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo 54 ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat. As

SEARCH

MENU NAVIGATION