M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 3.

25 l

Bed omnia, quae prolatura sunt, debet. Itaque eum nec Sinutilem, si ad horam sorte constiterit, neque in testationi-hus faciendis esse imperitum velim. Quis enim potius prae- Parabit ea, quae, cum aget, esse in causa velit 3 Nisi sorte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et sortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem: prius est enim certe parare bella quam gerere. Atqui 6 simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum

valent, aliis reliquerit: cum praesertim hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul intuentibus fortasse videatur. Namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat: dubium aequitatis regula examinandum est. Quae scripta sunt aut posita in more ci- 7 vitatis, nullam habent dissicultatem, cognitionis sunt enim non inventionis: at quae consultorum responsis explicantur, aut in verborum interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine. Vim cuiusque vocis intelligere, aut commune prudentium est aut proprium oratoris: aequitas optimo cuique notissima. Nos porro et bonum virum et prudentem 8 in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet: cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit. Sed etiam, si nosse,

quid quisque senserit, volet: lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum. Quod si plerique, desperata slacultate agendi, ad discendum ius declinaverunt: quam id

scire lacile est oratori, quod discunt, qui sua quoque eon sessione Oratores esse non possunt Τ Verum et M. Cato cum in dicendo praestantissimus tum iuris idem suit peritissimus, et Scaevolae Servioque Sulpicio concessa est etiam lacundiae virtus. Et M. Tullius non modo inter agendum nun-10 quam est destitutus scientia iuris sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat, posse Oratorem non discendo tantum iuri vacare sed etiam docendo. Verum ea, quae de IImoribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio

582쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Iaboris, quem serre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae. Quorum a I ii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii ve I, ut Cicero ait, leguleii quidem esse maluerunt, tanquam utiliora 12 eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur: a Iii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum ali- qnid sederunt in scholis philosophantium, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contempta ceterorum. Philosophia enim simulari potest, eloquentia non

ITEM HISTORIARUM. IV. In primis vero abundare debet orator e X EmΡIο-rum copia cum veterum tum etiam novorum, adeo ut non

ea modo, quae conscripta sunt hist0riis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, Verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, 2 negligere. Nam illa quidem priora aut testimoniorum aut iudicatorum obtinent locum: sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et Vidisse creduntur, quod Homerus frequentissime testatur. Sed non est expectanda ultima aetas, cum studia praestent, ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis

vixisse videamur.

QUAE SINT ARTIS ORATORIAE INSTRUMENTA.

V. Haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius Oratoris. Haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec acclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam 2 tardet. Nam ut abominanda sunt contraria his vitia considentiae, temeritatis, improbitatis, arr0gantiae: ita citra c0n-

583쪽

INAT. ORATOR. LIB. XII, 5. 6.

stantiam, fiduciam, sortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil prosectus ipse prosuerit: ut si des arma timidis et im- hellibus. Invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi Potest, ipsam Verecundiam, vitium quidem sed amabile' et

quae Virtutes lacillime generet, esse inter adversa, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur. Sciat autem, si 3 quis haec sorte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis, quae facienda sunt, unde c0nsusio et eo epli poenitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet vitiis ascribere auefectum, propter quem sacere honesta pudet Τ Neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et s0llicitum gurgere et colorem mutare et periculum intelligere: quae si non accident, etiam simulanda erunt. Sed intellectus hic sit operis non metus, moveamurque non concidamus. Optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur. Sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura 5 iuvantur, instrumenta, VOX, latus, decor: quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. Habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur. Ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat. paene tragoedorum sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos. Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor 6 autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque Omnia clamoribus fremerent: et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. Sed hoc votum est et rara felicitas: quae si non assit: sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. Talis esse debet orator et haec scire. uΠ0D SIΤ INCIPIENDI CAUSAS AGERE TEMPUS. VI. Agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. Neque ego annos desiniam,

584쪽

M. FAB. QUINTILIANI cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint. praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus 2 duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit. Modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur immatura frons et, quidquid est illud adhuc acerbum proseratur: nam inde et contemptus operis innascitur, et sundamenta iaciuntur impudentiae, et, quod est ubicunque per-3 niciosissimum, praevenit vires fiducia. Nec rursus disserendum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper, quod ausuri sumus, et, dum deliberamus, quando incipiendum sit, incipere iam gerum est. Ouare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi docet. dum et venia et spes est et paratus lavor et audere non

dedecet: et, si quid desit operi, supplet aetas, et, Si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur: ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: Ouid enim tam commune

quam spiritus rivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis' duae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit. deservisse tempore et annis liquata, iam senior idem latetur. Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint: est tamen proprius quidam lari prosectus, alia lux, alia veri discriminis lacies: plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet. 5 Ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit, et, si quid tibi sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper nandi tumore in quibusdam causis loquendum est: quod illi diserti 6 minime sciunt. Itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. Ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduxi mus, et incipere quam maxime lacili ac lavorabili cansa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et n0st utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhue

585쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 6. 7. 255 a Iendo callum inducere: sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari. Sic et Itirocinii metum, dum facilius est audere, transierit, nec au-clendi sacilitatem usque ad contemptum operis adduxerit. Usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen: in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. Tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt praecepta et experimenta. QUAE IN SUSCIPIENDlS CAUSIS DRΛTORI OBSERVANDA SINT. VII. Cum satis in omni certamine virium secerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam sacere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit ossicio, ut aliquem ad reddendam rationem Vitae vocet. Nam et leges ipsae nihil valeant, nisi actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum expetere las non est: prope est, ut scelera ipsa permissa sint: et licentiam malis dari, certe contra bonos est. Quare 2 neque sociorum querelas nec amici Vel. propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, n0n poenae nocentium cupidus sed emendandi vitia corrigendique mores. Nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur. Itaque ut accusatoriam 3 vitam vivere et ad deserendos reos praemio duci, proximum latrocinio est: ita pestem intestinam propulsare, cum pr0- pugnatoribus patriae eomparandum. Ideoque principes in republica viri non detrectaverunt hanc ossicii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur.

Idque eum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Cae- 4sare, plurimis aliis, tum ab ntroque Catone lactum est: quorum alter appellatus sapiens, alter nisi creditur suisse, vix scio, cui reliquerit huius nominis locum. Neque defendet

586쪽

M. FAB. QUINTILIANI omnes orator, idemque portum illum eloquentiae suae sala tarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocatio 5 nem maxime causa. Quoniam tamen omnes, qui non improbe litigabunt, quorum certe bona pars est, sustinere non Pol est unus: aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum. qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque voluntate movea6tur: namque hos et amicissimos habebit vir bonus. Summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus con tra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantisis minores utique contra dignitatem attollendi. Non enim sortuna causas vel iustas vel improbas facit. Neque vero pudor obstet, quo minus Susceptam, cum melior videretur, litem.

cognita inter disceptandum iniquitate, dimittat, cum prius 7 litigatori dixerit verum. Nam in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non sallamus vana spQ Iitigantem. Neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio. Et certe non conVenit ei, quem Oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem. Nam si ex illis, quas supra diximus, causis salsum tuebitur: erit tamen honestum, quod ipse faciet. 8 Gratisne ei semper agendum sit, tractari potest. Duodex prima statim fronte diiudicare, imprudentium est. Nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, n0n Vendere Operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem: eum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium ha-9bent 7 caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi modica autem haec sunt possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. At si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget: secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chry-10sippus mercedes a discipulis acceptaverint. Neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. Quod qui dem non iustum modo sed necessarium etiam est, cum haeo ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum lacullateae

587쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 7. 8.

nliter acquirendi recidant. Sed tum quoque tenendus est 11 modus, ac plurimum refert, et a quo accipiat et quantum et quousque. Paciscendi quidem ille piraticus mos et ponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines honasque causas tuenti non sit metuendus ingratus: quod si futurus, malo tamen ille peccet. Nihil ergo acquirere volet 12 orator ultra quam satis erit: ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse. Non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, perire oportet. Denique ut gratus sit, ad eum magis pertinet, qui debet. QUAE IN DISCENDIS . VIII. Proxima discendae causae ratio, quod est orationis sundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur, qui, cum Omnia, quae sunt in. causa, diligenter cognoverit, ad d0cendum certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucissimis cura est. Nam ut taceam de negli- 2 gentibus, quorum nihil reseri, ubi litium cardo vertatur, dum sint, quae Vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur: partim iactantia ingenii, ut 3 res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per sorum reducuntur. Ne illas quidem tulerim delicias eo- 4rum, qui doceri amicos suos iubent: quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus 7 Quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint Τ Pessimae vero consuetudinis, libellis esse con-btentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patro-

N. F. QUINTI L. II. 17

588쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI num, quia illi ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere a vocatorum, qui se non posse agere confitentur: deinde saeillat

id quod est in agendo dissicillimum. Nam qui iudicare, qui dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandussi.

singendum etiam sit, potest, cur non sit orator: quando, quo 6 disti cilius est, oratorem facit 7 Hi porro non tantum noce rent, si omnia scriberent, uti gesta sunt. Nunc consilium et colores adiiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cussi acceperunt, mutare nefas habent et velut themata in scholis posita custodiunt. Deinde deprehenduntur et causam, quassi discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt. 7 Liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium eril. tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet

verbose et unde volent repetita ex tempore exponant. N0d' enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessa 8ria. Frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator

inveniet, quae litigatori in neutram partem habere momed tum videbantur. Nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ei subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem quod saepe evenit) imperitum, sed etiam ut sciamus, an eadem dieat 9 Plurimi enim mentiuntur et, tanquam non doceant causassi sed agant, non ut cum patrono sed ut cum iudice loquuntur, Quapropter nunquam satis credendum est, sed agitandus omes 10bus modis et turbandus et evocandus. Nam ut medicis sida apparentia modo vilia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occuIentibus ita advocatus plura, quam ostenduntur, aspiciat. Nam eu'satis in audiendo patientiae impenderit: in aliam rursus ejpersonam transeundum est, agendusque adversarius, propo

nendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidqui

recipit in eiusmodi disceptatione natura. Interrogandus quas 11 insestissime ac premendus. Nam dum omnia quaerimus, ali quando ad verum, ubi minime expectavimus, pervenimus. In summa optimus est in discendo patronus incredulos

Promittit enim litigator omnia, testem populum, paratississi i

589쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 8. 9.

consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum. Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum: 12- quod videre non est satis, perlegendum erit. Nam frequen-- tissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut

nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum. Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine 13 agnitore signa frequenter invenies: quae, nisi domi excu seris, in soro inopinata decipient, plusque nocebunt desti-

tuta quam non promissa nocuissent. Multa etiam, quae liligator nihil ad causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos tradidimus, argumentorum locos eat. . Quos ut circumspectare in agendo et attentare singulos mi- 14nime convenit, propter quas diximus causas: ita in discendo rimari necessarium est, quae perS0nae, quae tempora, quae loca, instituta, instrumenta, 'ceteraque, eX quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metu eqdi testes, quomodo sint refellendi. Nam

plurimum reseri, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum sere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit. Sic causam perscrutatus, propositis ante II Ocul0s omnibus, quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet. Sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit. 0ΠΑΕ ΙΝ AGENDIS.IX. Quae sint in agendo servanda, toto sere opere executi sumus: pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam.' Ante omnia, ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum i causae praesentis cupido laudis abducat. Nam ut gerentibus 2 bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole dissiciles: ita oratio gaudebit quidem occasiona Iaetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter

590쪽

3 explicabit: at si iuris anfractus aut eruendae verilatis Ialdibras adire cogetur: non obequitabit nec illis vibrantibus coh-cilatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus H4 cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret. Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum laeta sunt: unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. Nam cu' illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit: resurgit verae virtutis sortior fama, nec iudices, a quo silli moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera 5 laus, nisi cum sinita est. Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam suit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut elium per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia Ialeant et quidquid, si deprehenditur, perit. Hactenus eloquentia 6 secretum habet. Verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non. sunt aut apyareni. Sed propter hoc ipsum ostendenda non sunt, quod apparent: ac si unum sit ex duobus eligendum: causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse. Illud certum erit. neminem peius agere quam qui displicente causa placet: 7 necesse est enim extra causam sit, quod placet. Nec illosastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est ossicium , et Optandum etiam, ut amici quam minimas lites habeant: elabunde dixit bene, quisquis rei satisfecit. 8 At quidam, etiamsi sorte susceperunt negotia paulo ad

dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumliniunt ac, si desecerint alia, conviciis implent vacua causarum: si contingit, veris: si minus, fictis: modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab oratore persecto, ut eum ne vera quidem ob Decturum, nisi id causa exigit, credam. Ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire: quod sacientibus etiam male audiendi praesumenda

SEARCH

MENU NAVIGATION