M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3.

o extrum humerum ab imo reiicere solutum ac delicatum,liuntque adhuc peius aliqua: ita cur laxiorem sinum sinistro brachio non subiiciamus 3 Habet enim acre quiddam atque expeditum et calori conciditionique non inhabile. Cum vero 147 magna pars est exhausta orationis, utique afflante fortuna: Paene omnia decent, sudor ipse et satigatio et negligentior umictus et soluta ac velut labens undique toga. Quo magis 148 miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi Post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid assectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur. At si inci-1 9pientibus aut paulum progressis decidat toga: non reponere eam prorsus negligentis aut pigri, aut quomodo deceat amiciri, nescientis est. Haec sunt vel illustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis mulla cogitare debet Orator. Primum. quis, 150 apud quos, quibus praesentibus sit acturus. Nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est: sic etiam sacere. Neque eadem in voce, gestu, incessu, apud principem, Senatum, p0pulum, magistratus, privato, publico iudicio, postulatione, actione similiter decent. Quam disserentiam subiicere sibi quisque, qui animum intenderit, potest: tum qua de re dicat, et efficere quid velit. Rei quadruplex ibi

observatio est. Una in tota causa. Sunt enim tristes, hilares, sollicitae, Securae, grandes, pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non et summae meminerimus; altera, quae est in disserentia partium, ut in Ib2 prooemio, narratione, argumentatione, epilogo: tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et affectus variantur omnia: quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si emicere omnia velimus, imitatio: ita quibusdam nisi sua natura redditur, vis Omnis aufertur. Igitur in laudationibus, nisi si lane. 153bres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta

et magnifica et sublimis est actio. Funebres contiones, con-80lali 0nes, plerumque causae reorum tristes atque summissae.

In senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in

562쪽

M. FAB. QUINTILIANI privatis modus. De partibus causae et sententiis vertiisque.

quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.154 Tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, etiam delectet Conciliatio sere aut commendatione morum, qui nescio quin modo ex voce etiam atque actione pellucent, aut Orationis suavitate constat: persuadendi vis astirniatione, quae interin

155 plus ipsis probationibus valet. An ista, inquit Caliclio C,

cero, si vera essent, sic a te dic rentur' et, Pantum, abest, ut inflammares nostros animos; somnum isto loco elatenebamus. Fiducia igitur appareat et constantia, utique si156 auctoritas subest. Movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis affectibus. Ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit: leniter esi consurgendum: tum in componenda toga Vel, si necesse erit.

etiam ex integro iniicienda, duntaxat in iudiciis apud primcipem enim et magistratus ac tribunalia non licebit) paulum commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid 157 spatii ad cogitandum. Etiam cum ad iudicem nos convertaerimus, et consultus praetor permiserit dicere: non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora. Mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse coin158 ponit. Hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram destris immotoque sceptro, priusquam ibiam eloquentiae procellam effunderet, dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae: caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem lateri, aut qu0d quemque magis decet, eaque diutius, si iudex nondum 159 intendet animum. Status quidem rectus sit sed diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister: genua

recta, sic tamen, ut non extendantur. IIumeri remissi, vultus Severus, non maestus nec stupens nec languidus: brachia a latere modice remota: manus sinistra, qualem supra dem0nstravi: dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut expectans, quando 160 incipiendum sit. Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare laciem et quasi improbam sacere, tendere consi-

563쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3.

dentia vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis astringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit

horror ille terribilis: tum, id quod Graeci frequentissime

faciunt, crebro digitorum Iabiorumque motu commentari, clare excreare, pedem alterum longe proserre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis. Prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio. Ni- 161hil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper. Neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et Vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit. Narratio magis 162

prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem serm0ni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his duntaxat: O. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus pater huiusce. Aliud in eadem poscent affectus, vel concitati Nubit genero socrus, vel stebiles Constituitur

in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae. Maxime varia et multiplex actio est pro-163bationum. Nam et proponere, partiri, interrogare serm0ni sunt proxima, et contradictionem sumere. Nam ea quoque diversa propositio est. Sed hanc tamen aliquando irridentes aliquando imitantes pronuntiamus. Argumentatio plerumque I64 agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est sortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones sere et lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. Neque enim mirum, minus habere contentionis ea, quae sunt extra quaestionem. Mollior nonnun-1M quam dum reprehensione diversae partis imitatio: Videbarridere alios intrantes alios autem eaeeuntes, quosdam eaerino vacillantes. Ubi non dissidens a voce permittitur gestus qu0que, in utramque partem tenera quaedam sed intra manus tamen et sine motu lateriam translatio. Accendendi 166

iudicis plures sunt gradus. Summus ille et quo nullus est in

564쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI Oratore acutior: Suscepto bello, Caesar, gesto tam etiam erparte magna. Praedixit enim: Ouantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus Maudiat. Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: Ouid enim tuus ius, Tu 167 bero, in acie Pharsalica gladius agebat' Plenius adhuc ei

lentius ideoque dulcius: In coetu vero populi Roman in otium publicum gerens. Producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt sauces. Pleniore tamen haec canali suunt: Vos, Albani tumuli avique luci. Iam cuntiet quiddam habent sensimque resupinantur: Sara atque Asinu 168 dines roci respondent. Tales sunt illae inclinationes vocis. quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiiciat: palam est utrumque secisse. Nam neque ille per Marathonis ei Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit,l69 nec ille Thebas sermone dest evit. Est his diversa vox et

paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam Vocis humanae acerba:

Ouin compescitis vocem istam, indicem stultistiae, testem

paucitatis' Sed id, quod excedere modum dixi, in illa parte

I70 prima est: Ouin compescitis. Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est accommodatus: aliquid ex iis, quae supra dixi: si placandos: inclinatam quandam lenitatem; si misericordia commovendos: si exum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime naturalis. Nam etiam orbos viduasque videas in 171 ipsis laneribus canoro quodam modo proclamantes. Hic etiam susca illa vox, qualem Cicero suisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se, quod imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior. 172 Quare, etiamsi est in illis quoque cantus obscurior: In coetu vero populi Romani; non enim haec rixantis modo dixit: et Vos, Albani tumuli; non enim, quasi inclamaret aut testa retur, locutus est: tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: Me miserum, me infelicem, et Quid respondebo

liberis meis ' et Revocare tu me in patriam potuisti, Milo,

565쪽

INST. ORATOR. LIB. XI, 3. 23γper hos p ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero 3 Et cum bona C. Rabirii uno sestertio addicit: Omctum miserum acerbumque praeconium. Illa quoque mire 173sucit in peroratione velut deficientis dolore et satigatione consessio: ut pro eodem Milone, Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum. Quae similem verbis hahere debent etiam pronuntiationem. Possunt videri alia quo-174que huius partis atque ossicii: reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, Vestes laniare: sed suo loco

dicta sunt.

Et quia in partibus causae talis est varietas: Salis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus: sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper sed aliquando. An non hoc misellus et pauper-175culus Summissa atque contracta, fortis et vehemens et latro erecta et concitata voce dicendum est ' Accedit enim vis et proprietas rebus tali astipulatione, quae nisi assit: aliud vox aliud animus ostendat. Quid ' quod eadem verba mutata pro-176 nuntiatione indicant, affirmant, exprobrant, negant, mirantur,

indignantur, interrogant, irrident, elevant 7 Aliter enim dicitur : Tu mihi quodcunque hoc regni et Cantando tu illum pet Time ille Aeneas' et Neque timoris Argue tu, Drance. Et ne m0rer, intra se quisque vel hoo vel aliud, quod volet, per omnes affectus verset: verum esse, qu0d dicimus,

sciet.

Unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione 177spectetur decor: saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis: et ut vere hoc dictum est, caput esse, decere quod facias: ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest. In quibusdam vir-178tutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.

Maxim0s actores comoediarum. Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matr0na8 et graves anus optime, alter acres senes, callidos SerV08, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius. Fuit enim natura diversa: nam vox quoque Demetrii iucundior,

illius acrior erat. An notandae memoria magis pr0prietates, 179

566쪽

M. FAB. QUINTILIANI quae transferri non poterant, manus iactare et dulces excla. mationes theatri causa producere et ingrediendo Ventum coll-cipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus quod neminem alium nisi Demetrium decuit: namque in haec Im omnia statura et mira specie adiuvabatur: illum cursus elagilitas et vel parum conveniens personae riSus, quem nollignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. uuidquid horum alter secisset, foedissimum videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis se etiam ex natur' sua capiat consilium sormandae actionis.181 Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plurima deceant. Huius quoque loci clausula sit eadem, necesseeSt, quae ceterorum est, regnare maxime modum. Non enim comoedum esse sed oratorem volo. Quare neque in gesta persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus.182 temporibus, assectionibus moleste utemur. Ut si sit in scena dicendum:

Ouid igitur faciam' non eam, ne nunc quidem,

Cum arcessor ultro' an potius ita me comparem, Non perpeti meretricum contumelias Hic enim dubitationis moras, Vocis neXus, Varias manus, diversos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita. Actione enim constat non imitatione. 183 Quare non immerito reprehenditur pr0nuntiatio et vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans.

Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc in otiosam actio 18l nem. Optime igitur idem, qui omnia, Cicero prae eperat. quae supra ex oratore p0sui: quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior ei exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.

567쪽

LIBER XII.

Lihro duodecimo haec continentur: Prooemium. . Non posse oratorem esse nisi virum bonum. Cognoscenda oratori, quibus mores formantur. Necessariam iuris civilis oratori scientiam. Item hi Storiarum. Quae sint artis oratoriae instrumenta. Quod sit incipiendi causas agere tempus. Quae tu suscipiendis causis oratori

observanda sint. Quae in discendis. Quae in agendis. De genere dicendi. Quae post finem studia.

PROOEMIUM. . Ientum est ad partem operis destinati longe gravi yimam.

Cuius equidem onus si tantum opinione prima c0ncipere potuissem, quanto me premi serens sentio: maturius consuluissem vires meas. Sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit: m0X, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam essecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi. Quare nunc quoque, licet 2 maior quam unquam m0les premat, tamen pr0spicienti sinem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem, quod initium a parvis ceperamus. MOX Velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se Ventis credere ausos habebamus. Iam cum eloquendi ratio- 3nem novissime repertam paucissimisque templa lam ingressi sumus: rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. Postquam Vero nobis ille, quem instituebamus, oratora dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur, aut mai0ra sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus pelit quam in altum simus ablati, sentire coepimus. Nunc coelum undique et undique pontus. Unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi. quo sit usurus perfectus orator, satis habet digere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et assignabit

568쪽

M. FAB. QUINTILIANI ossicia. Ita nec antecedentem consequi possumus, et idPgius eundum est, ut res seret. Et probabilis tamen cupidita honestorum et velut tutioris audentiae est temptare, quifriparatior Venia ESt.

NON P0SSE 0RATOREM ESSE NISI VIRUM BONUM. I. Sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qsti M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus: veru2 id quod et ille posuit prius, et ipsa natura potius ac ma est, utique Vir bonus. Id non eo tantum, quod, si vis illi dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque ribus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro Virili pani conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessissimereamur de rebus humanis, si latroni comparamus haes2 arma non militi. Quid de nobis loquor I Rerum ipsa naim in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque sissia ceteris animalibus separasse, non parens sed noverti

fuerit, si facullatem dicendi, sociam scelerum, adversas innocentiae, hostem veritatis invenit. Mutos enim nasci segere omni ratione satius suisset quam providentiae mulleti 3 in mutuam perniciem convertere. Longius tendit hoc ill j cium meum. Neque enim tantum id dico, eum, qui sit stator, virum bonum esse oportere, sed ne suturum quide oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intelligentia. c0ncesseris iis, qui, proposita honestorum ac turpium Vis peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravississi)i frequenter legum, Semper vero malae conscientiae poena i4 semet ipsis improviso rerum exitu induantur. Quodsi ne&j nem malum esse nisi stultum eundem, non modo sapienti, in dicitur sed vulgo quoque semper est creditum: certe dy fiet unquam stultus orator. Adde quod ne studio qnidis operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libet p0test: primum quod in eodem pectore nullum est honesterum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ad ἐς terrima non magis est unius animi quam eiusdem h0Misi 5 bonum esse ac malum: tum illa quoque ex causa, quod Mertem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa tireulibus curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulli

569쪽

INST. ORATOR. LIB. XII, 1.

distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum, ad quod accingitur. Quod si agrorum nimia cura et sollicitior 6 rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auserunt huic enim rei perit tem pus, quodcunque alteri datur): quid putamus lacturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam et illa per quietem visa perturbant ΤNihil est enim tam occupatum, tam multisorme, tot ac tam 7

variis affectibus concisum atque laceratum quam mala mens.

Nam et cum insidiatur: spe, curis, labore distringitur: etiam cum sceleris compos suit: sollicitudine, poenitentia, Poenarum omnium expectatione torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus Τ Non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. Age, non ad 8 perserendos studiorum labores necessaria frugalitas 3 Quid igitur ex libidine ac luxuria spei 7 Non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis 7 Num igitur malis esse Iaudem curae putamus 3 Iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere 7 Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus 7 Denique, ut maximam partem quaestionis eximam, sdemus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii,

doctrinae, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator 7 Nimirum qui homo quoque melior. Non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator. Non enim per-10fectum est quidquam, quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem

suturum Oratorem malum virum quam bonum: convincamus

huius quoque amentiam. Nam hoc certe nemo dubitabit, II omnem orationem id agere, ut iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur. Utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus 7 Bonus quidem dicet saepius vera

atque honesta. Sed etiam si quando aliquo ductus officio 12 quod accidere, ut mox docebimus, potest) salso haec amr-

mare conabitur: maiore cum fide necesse est audiatur. At

malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti

570쪽

M. FAB. QUINTILIANI nonnunquam excidit ipsa simulatio. Inde immodesto propo-13nunt, sine pudore affirmant. Sequitur in iis, quae certum estem ci non posse, deformis pertinacia et irritus labor. Nam sicut in vita in causis quoque spes improbas habent. Frequenter autem accidit, ut his etiam vera dicentibus fides

desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.14 Nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi consseratione quadam vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demo. sthenes non fuit 7 atqui malum virum accepimus. Non cicero 7 atqui huius quoque mores multi reprehenderunt. Quid agam 7 magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt 15 prius aures. Mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum pulcherrima eius in re publiea 16 consilia et finem vitae clarum legam: nec Marco Tulliud esuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis. quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id 17 est rei publicae, iungeret. Parum sortis videtur quibusdam. quibus Optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis sed in providendis periculis; quod probavit morte

18 quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo. Quodsi de suit his viris summa virtus: sic quaerentibus, an Dratoressuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur, an sapiens Zeno, an Cleanthes, an ChrIsippus, respondeant, Magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod

19 natura hominis summum habet, consecutos. Nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum suerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, persectum oratorem esse Ciceronem: ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi persecte sapienti datur. Sed cum proprie et ad legem ipsam

veritatis loquendum erit: eum quaeram Oratorem, quem et

20 ille quaerebat. Quanquam enim stetisse ipsum in fastigio lateor, ac vix, quid adiici potuerit, invenio, fortasse inven-

SEARCH

MENU NAVIGATION